Deinde cum dicit, iste pauper clamavit, ponit meritum exauditionis; et circa hoc tria facit.
Primo ponit ipsum meritum. Secundo promittit simile beneficium aliis, ibi, immittet. Tertio exhortatur ad experiendum, gustate. Dicit ergo, iste pauper.
Iste versus nihil differt ab alio, exquisivi; nisi quod ibi dicit de se, hic vero de paupere. Et ideo hoc solum exponatur quis sit iste pauper. Et dicitur quod, iste, vel demonstrat seipsum, vel christum.
Et in hoc quod dicit, pauper, insinuat meritum exauditionis, quia pauper spiritu, vel pauper superbiae, vel habendi voluntate terrena. Et isti exaudiuntur: Judith 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio: Ps. 32: respexit in orationem humilium etc.. Clamavit, magnitudine interioris affectus: isa. 6: seraphim clamabant alter ad alterum, et dicebant, sanctus, sanctus etc..