CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta specialia adducta num. 3. et 4. pro opinione Henrici et Goffredi, explicando subtiliter et peripatetice auctoritates obiectas.
Ad rationes (a) alterius opinionis, cum primo arguitur in prima opinione, quod recipere speciem convenit sensui praecise, quia potentia est organica, dico quod hoc est falsum, quia illud non est praecisa causa ; sed praecisa causa cujuscumque potentiae habendi speciem praesentem, repraesentantem objectum suum, est, quia ipsa est cognitiva, et natura dedit sibi ut possit habere objectum prius naturaliter sibi praesens quam cognoscat. Sed potentiae organicae dedit ut objectum sit praesens, non in potentia ipsa, sed in organo, hoc est, in parte corporis quam perficit potentia organica. et illa praesentia sufficit, quia totum compositum ex parte corporis sic mixta et ex potentia habet speciem, et huic toti sufficienter objectum est praesens, quando species est in illa parte corporis; cum igitur intellectui nihil perfectionis auferatur, inquantum potentia cognitiva est, ex hoc quod non est organicus, imo magis additur sibi perfectio, sequitur quod sibi possit esse objectum praesens ante actum, sicut aliis potentiis; sed illa praesentia non rit per aliquid impressum orga no, quia non habet organum, ergo erit per aliquid impressum illi potentiae ; tale autem impressum repraesentans praecedens in potentia intellectiva actum intelligendi, voco speciem intelligibilem. Breviter igitur dico, quod sensus habet objectum praesens in illa parte corporis, quae dicitur organum illius sensus, sed intellectus tam illam praesentiam priorem actu quam ipsum actum, habet ratione ejusdem receptivi, et ideo falsum accipitur quod species talis non est nisi praecise propter organum. Natura enim causat talem partem talis corporis sic mixtam, ut sit perfectibilis a tali potentia animae et congruat operationi ejus, quia materia est propter formam, et non e converso, ex 2. Physicor. Et Commentator primo de Anima : membra leonis non differunt a membris cervi, nisi quia anima differt ab animal Non igitur forma est propter materiam, sed e converso, et ideo talis pars facta est talis speciei receptiva, ut per talem speciem sit objectum praesens toti composito, quod est totum organum ; unde prima causa praesentiae objecti in specie, non est talis dispositio corporis, sed prior causa est, ut potentia apprehensiva habeat objectum actu cognoscibile sibi praesens, vel in se ipsa vel in aliquo, quod est pars ipsius organi in tali operatione.
Ad aliud (b) de Philosopho 3. de Anima : quod intellectus est locus spe cierum, potest exponi quod intellectus dicitur locus specierum, quia salvans, sicut dicitur, quod ipsius loci est servare locatum, et organa sensitivae potentiae, non sunt loca, quia non ita salvant species receptas in eis. Species quippe intelligibiles non videntur deleri sicut species sensibiles, quia species sensibilis ita est in organo, quod potest corrumpi per contrarium formaliter, vel per dispositionem in susceptivo disconvenientem tali potentiae, sicut patet per Philosophum de Memoria et reminiscentia : Senes et juvenes, id est, pueri, sunt male reminiscitivi propter abundantiam humorum nimiam, et etiam propter indispositionem et laesionem organi ; isto utroque modo, non est species intelligibilis in intellectu, ut per se deleatur per aliquod contrarium ad ipsam seu per indispositionem receptivi. A-liae multae congruentiae possent assignari circa illud vocabulum locus, circa quod non oportet multum immorari.
Quod additur (c) de Philosopho, quod speculamur quod quid est in phan tasmatibus, etc. pro omnibus talibus auctoritatibus, dico quod talis est connexio istarum potentiarum,scilicet phantasiae et intellectus pro statu isto, quod nihil intelligimus in universali nisi cujus singulare phantasiamur: nec est alia conversio ad phantasma nisi quod intelligens universale imaginatur singulare ejus, nec intellectus videt quod quid est in phantasmatibus sicut in ratione videndi: sed intelligens, quod quid est relucens in specie intelligibili, videt illud in suo singulari viso per virtutem phantasticam in phantasmate.
Quod adducitur (d) de Augustino quod non ponit speciem intelligibilem in memoria, sed scientiam. Respondeo et dico, quod ubi ponit scientiam, statim ponit aliquid quod includit speciem intelligibilem,licet non utatur isto vocabulo, quia, 15. de Trin. cap. 10. cum praemisisset, ex ipsa scientia quam memoria tenemus, gignitur verbum, subdit, quod formata cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est; et ibi com. 15. cum praemisisset, simillima est visio cogitationis visioni scientiae, subdit,quando ergo quod est in notitia, hoc est in verbo, tunc est verum verbum; et cap, 12. tunc enim est verbum simillimum rei notae de qua gignitur, et imago ejus, quando de visione scientiae, visio cogitationis exoritur, subdit, nec interest, quando id didicerit, qui quod scil, loquitur ; similiter, cap. 22. quando ad memoriam meam, aciem cogitationis meae adverto, ac si in corde meo dico quod scio, etc.
Item 15. de Trin. 27. Quando loquitur de luce in qua videntur vera, ipsa, inquit, ostendit verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus dicimus. Haec ille.
Ex istis omnibus apparet, quod illud, quod Augustinus tribuit memoriae, ratione scientiae ut gignenti, exponit se semper de objecto praesente in memoria, non est autem objectum praesens in memoria, ut memoria intellectiva est per scientiam, ut est habitus distinctus a specie; ergo oportet quod illam praesentiam esse intelligat per speciem intelligibilem, et sub illa ratione sub qua distinguitur ab habitu scientiae proprie sumptae ; et hoc modo etiam debet accipi illud verbum Phi losophi tertio de Anima, qui cum praemisisset, quod anima est quodammodo omnia, subdit quod per sensum est sensibilia, et per scientiam scibilia. Scientia quippe ibi tam apud Philosophum quam apud Augustinum in locis praedictis, accipitur pro ipsa praesentia habituali objecti in memoria intellectiva, quae praesentia habitualis,est virtualiter scientia, quia in objecto (e) sic praesente concipitur virtualiter tota scientia de tali objecto.
Haec species (f) est illa scientia, quae reducit intellectum de potentia essentiali ad accidentalem secundum Aristotelem 8. Physicorum, et 2. de Anima, non autem illa, quae proprie dicitur scientia, quae est habilitas quaedam derelicta ab actibus. Nam ante istam ad primum actum considerandi requiritur, quod sit jam reductus intellectus de potentia essentiali ad accidentalem, alioquin non operaretur tunc magis quam prius. Unde in cognitione, species in qua relucet quidditas, dicitur scientia, non tantum virtualiter, quia totam continet, sed formaliter potest dici habitus cognitivus, quia est qualitas mansiva in intellectu disponens ipsum ad actum.
Et ex hoc habetur argumentum pro specie intelligibili, quia non videtur quomodo aliqua scientia tota dici possit una ratione primi objecti, nisi quatenus illa scientia continetur virtualiter in illo primo objecto intelligibili. Non enim tota illa scientia dicitur una ab objecto quatenus relucet in phantasmate,quia illa non esset unitas alicujus habitus intellectualis, sec alicujus imaginabilis.
Quod arguitur post in secunda opinione quod potentia, quae est ad aliquem actum ordinata aotuatur primo per illum actum, dico quod quaelibet potentia apprehensiva ut apprehensiva est, est in potentia ad apprehendere primo primitate perfectionis, licet non primo primitate generationis, et quandoque primo primitate generationis, quando scilicet objectum in se, est praesens tali potentiae ut actu cognoscibile ab ea. Tunc enim non oportet ante actum in potentia aliquid fieri, in quo ipsum objectum sit praesens, sed primum quod fit ab eo est actus. Quando autem objectum non est natum in se esse praesens, sub ratione actu cognoscibilis a tali potentia, tunc quaelibet potentia apprehensiva, est in potentia ad apprehensionem, et ad illud in quo cognoscibile erit praesens, et prius ordine originis est in potentia ad habendum istam praesentiam quam ad habendum actum, et ita est in proposito. Sensibilia enim non sunt nata in se esse praesentia intellectui, sub ratione actu intelligibilium, sed tantum in specie intelligibili possunt sic esse praesentia; et hoc quantum ad intellectionem abstractvam, de qua est sermo in proposito, et ideo potentia apprehensiva respectu talium, est in potentia ad duplicem actum et ab agente approximato. Prius ordine originis recipiet priorem actum quam posteriorem, nec tamen intelligo ita istos actus esse ordinatos, quod prior sit ratio recipiendi respectu posterioris, sicut scilicet superficies est ratio recipiendi albedinem, tunc enim intellectus respectu nullius intelligibilis recipere posset actum secundum, qui est intellectio, nisi prius haberet actum primum ut speciem ejusdem objecti. Sed intelligo quod intellectus de se, est ratio immediata recipiendi utrumque actum: ipsi actus tamen inter se sunt ordinati, quando objectum non est natum esse praesens in se, quia tunc oportet prius naturaliter esse illum actum, quo objectum est praesens ut intelligibile, quam illum qui elicitur circa objectum intelligibile ut praesens.
Si instetur contra istam solutionem, quia nunquam pluralitas est ponenda nisi propter necessitatem primo Physicorum, hic autem non videtur necessitas, quia objectum videtur sufficienter praesens in phantasmate; ergo non est ponenda ista species in intellectu. Respondeo, quod necessitas est semper dignificare naturam nobilem, quando non apparet aliquid manifeste repugnans, sed magna vilificatio naturae intellectivae ut intellectiva est, videtur esse quod non possit habere objectum suum sibi praesens in se, absque mendicata praesentia a potentiis inferioribus, cum quibus contingenter conjungitur in ratione potentiae, et tamen quod potentiae aliae inferiores possint habere objectum sibi praesens ut in se, et si intellectus possit habere objectum sibi praesens in potentia inferiori, non tamen summa praesentialitate possibili, praecedere actum intelligendi: et sicut aliis potentiis cognitivis, ita multo magis isti potentiae debet concedi objectum esse summe praesens, quantum potest esse praesens ante actum cognoscendi, et hoc non salvatur nisi in specie intelligibili.Non etiam ponitur perfectio summa possibilis potentiae cognitivae, nisi ponatur eam posse conservare speciem intelligibilem praeter actum, et ita habere objectum suum praesens conservatum sine actu, quia hoc conceditur sensitive, et perfectionis est in cognitiva, quod non dependeat ab aliquo in cognitione sua, sed quod possit habere objectum praesens sine dependentia ad aliam potentiam.