IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad quaestionem ergo dico, etc. Subjicit duas conclusiones : Prima est, quod Deus possit de potentia absoluta causare visionem illius corporis, licet nullibi esset nisi in Eucharistia ; ratio est, quia visio est forma absoluta, ut patet per ipsum alias in 1. dist. 3. quaest. 7. dist. 6. quaest. 1. ad primum pro opinione dist. 7. quaest. 1. ad 3. in 3. dist. 15. quaest. 1. et in 4. dist. 11. quaest. 2. dist. 49. quaest. 1. et quodlibeto 15. ergo sine contradictione potest fieri sine respectu praesentialitatis ad objectum, vel quocumque tali respectu. Haec conclusio intelligitur, ut supra declaravimus quaest. 5. quoad absolutum visionis: non quod mediante tali visione videret objectum, quia praescindit ab ea omnem respectum ad objectum: quod magis confirmat sequens conclusio.
(b) Secundo dico, etc. Hic negat visionem sic causatam esse posse corporis, ut hic primo: ratio est, quia id includeret corpus, ut hic esse causam primo visionis, vel esse proprium et primum terminum visionis ; utrumque exigit in objecto debitam dispositionem, id est, extensionem secundum locum, utpote approximationem et distantiam debitam, quia sensus non potest videre objectum in quacumque distantia, maxime cum sit cognitio ejus rei existentis et praesentis; requirit etiam distantiam, quia, ut dictum est, sensibile supra sensum positum non causat sensationem.
Ex quibus concludit, quod sicut nequit ut hic applicari aut distare ab organo secundum locum, sit absolute invisibile, seu non visibile, sive ut causa, sive ut terminus visionis ; miraculum autem non est ad id quod involvit contradictionem. Conformiter ad hanc conclusionem respondet ad argumenta, imo responsione ad secundum se insinuat tenere conclusionem D. Thomae et Richardi, quamvis rationes eorum adductas impugnaverit, et eamdem doctrinam supponit supra quaest. 5. ut ibi diximus ; cum ergo hic discurrat ad quaesitum, nemini dubium esse debet, quin sit in sententia Richardi, et negativa.
Quantum ad primam conclusionem positam, licet interpretatio ejus praemissa, quantum ad veritatem rei subsistat, ex principiis supra praemissis in commento quaest. 5. et ad eam facit ratio subjecta a Doctore, quia ex eo quod sit absoluta forma, potuisset a Deo solo fieri sine respectu praesentialitatis ad objectum, vel quocumque tali respectu, si ly quocumque distribuit pro omni respectu, etiam attingentiae, interpretatio, inquam, posita siu sistit.
Quia tamen non videtur haec interpretatio, facere ad scopum controversiae, et titulum quaestionis, cum utrumque supponat quaestionem esse de visione, qua est operatio, et constituit videntem cum aliis respectibus ad hunc effectum necessariis ; impertinens autem est causatio talis formae in oculo, vel separatim ab omni subjecto, nisi intendatur etiam effectus visionis, qua constituit videntem, et in quo scopus ipse quaestionis versatur.
Ideo illa conclusio potest etiam aliter intelligi de visione, ut habet hunc effectum suum annexum; et intelligenda est ratio Doctoris quae excludit respectum praesentialitatis et alium quemcumque talem ad objectum, qua specificat respectum praesentiae localis et extensae, nempe approximationem et distantiam debitam objecti secundum locum, de quibus tantum loquitur in secunda conclusione. Non intelligit autem respectum mensurae, vel etiam attingentiae quae requiruntur ad effectum visionis ; hinc Scholiastes in scholio praemisso recte intelligit visionem illam esse objecti, ut hic specificative, non autem reduplicalive; alii vero intelligunt esse objecti secundum naturalem modum existendi, vel quem habet, vel habere potest, et exigit naturaliter ex se. Praeferenda est in hoc interpretatio Scholiastis, quia illa facit ad scopum quaestionis et controversiae.
Non enim hic quaeritur an Deus possit causare visionem rei absentis et non existentis, vel ejus, quod ita se habeat respective ad visionem, qua movetur et terminatur, tanquam si non existeret. De hac ejus visione non est praesens controversia, quia illa tantum esset visio apparens, et non ipsius rei secundum modum existendi, quem habet, et de quo quaeritur, an possit secundum illum modum videri specificalve,vel certe reduplicative, et an indivisibilis modus existendi ita impediat videri posse Christum ut hic.
Richardus est in sententia negativa, et ita videtur esse Doctor in secunda conclusione, sed magis in tertia, ut infra videbitur. D. Thomas vero in 4. dist. 10. quaest. 1. art. 4. quaestiuncula prima, et dist. 11. quaest. 3. art. 1. ad 4. docet videri posse miraculose, licet non ut sub speciebus primo; Alensis 4. part. loco citato apud Scholiaslem, dicit B. Virginem ex privilegio speciali videre corpus Christi in Eucharistia: Marsilius idem docet de ipso Christo, et videri posse miraculose plures tradunt, ut Waldensis tom. 2. de Sacramentis c. 65. Solo in 4. dist. 10. q. 1. art. 7. Suarez disp. 53. sed. 4. utrumque docet esse probabile. Vasquei autem disp. 155. cap. 2. sequitur eamdem affirmativam ; et a fortiori docent Nominales, qui putant etiam naturaliter videri posse corpus Christi in Eucharistia, suspenso miraculo, quo tenetur a Deo invisibile et absconditum ad salvandam fidem.
Declarando ergo primam conclusionem Doctoris juxta modum quo Scholiastes Magister meus intelligere videtur, nempe visionem fieri posse corporis specificative, ut est hic, vel quod est hic, suppono ex Philosopho primo Physicorum text. com. 49. et 2. de Anima text. com. 60. universale esse obiectum intellectus, et per oppositum singulare esse objectum sensus, ut determinatur ad conditiones existendi, et ipsam existentiam, prout definitur a Porphyrio; neque sensum percipere objectum suum, nisi secundum aliquam dispositionem, quam habuit, dum sentitur ; unde Philosophus 7. Metaphys. text. com. 45. abeuntibus sensibilibus a sensu non est palam, utrum sint, an non, etc. Unde Doctor in 4. dist. 45. quaest. 3. ad secundum, ait sensum cognoscere objectum ut hic et nunc, etc. intelligit de cognitione ejus ut existentis et praesentis. Oportet ergo ut salvetur visio Christi in Eucharistia, ut sit ejus aliquo modo qua existens et praesens est. Item in 2. dist. 24. quaest. 1. ad. 2. dicit Doctor, quod color in communi non videtur, sed hic color, hoc album, etc.
Suppono secundo ex dist. 12. sequenti quaest. 3. in responsione ad confirmationem ex Boetio adductam in fine, quod quantitas, si esset separata per se, non posset immutare sensum, neque esset sensibilis, quia est sensibile commune, non per se primo, sed per actionem et speciem sensibilis proprii, utpote coloris; vel si dicatur habere speciem propriam, quia cadit sub sensum, 2. de Anima text. comment. 84. non tamen potest illam causare nisi concomitanter ad sensibile proprium, ejusque speciem. Si primum dicatur, agit tantum ad immutationem sensus, non quoad substantiam sensationis ; sed alia erit visio, verbi gratia albedinis, alia superficiei, licet concomitanter in re, sed cum ordine dependentiae posterioris a priori, quia non videretur superficies, nisi ut afficit albedinem visam; et quantitas, quae dicitur visibilis, est magnitudo et extensio, qua partes videntur extra partes cum continuatione, sicut e contra numerus cum discontinuatione et figura ut afficit albedinem extensam, vel colores. Primo tamen modo esset unica tantum visio, quae esset albedinis primo ; figurae vero et extensionis, ut afficit albedinem, a quibus distinctae sunt aliae conditiones objecti visibilis per se requisitae, ut existentia et praesentia ; praesentia autem attenditur respective ad determinatam distantiam, et alia concurrentia, seu adjacentia et spatium, ut comparantur ad operantem.
His positis, probatur conclusio sic intellecta : sive eadem possit esse visio albedinis et extensionis, quae esset primario albedinis, secundario vero extensionis, sive diversa: non repugnat Deum immediate agere ad immutationem sensus respectu coloris tantum, etiam hic praesentis, seu indislantis ab aliis, verbi gratia, a speciebus (quae sunt praesentes) et etiam existentis, absque eo quod agat ad visionem extensionis actualis, sive eam habeat, sive non ; ergo potest agere ad visionem corporis, ut est sub speciebus, loquendo specificative, licet per illam neque extensio, neque a fortiori privatio extensionis videatur expresse tanquam objectum visum.
Antecedens probatur primo, quia sunt in reipsa diversa et respective ad sensum ; secundo neque extensio et ejus privatio sunt rationes intuendi corpus, aut sensibile proprium, neque conditiones per se praeviae requisitae simpliciter ex parte objecti visibilis aut sensus, sed tantum secundario annexae et dependentes a sensibili proprio, ut cadant sub sensum ; ergo divina virtute possunt non videri, viso sensibili proprio.
Patet subsumptum ex secundo supposito, quantum est ex parte objecti sensibilis, patet etiam quantum ad potentiam, quia visus et potentia sequitur naturam sui objecti, ita ut in objectum proprium non feratur mediante remoto et secundario, neque ut ratione, neque conditione praevisa, aut praevia.
Dices, sensus non fertur in proprium sensibile, nisi secundum aliquam conditionem, quam in reipsa habet; ergo ut est extensum, vel non extensum. Contra, conditio quam respicit objectum, ut sit visibile simpliciter, est existentia et praesentia: in his distinguitur ab operatione abstractiva intellectus operatio sensus externi, sed hae possunt salvari respective ad sensum sine eo, quod tendat in extensionem, aut ejus privationem, ergo, etc. Consequentia patet, quia existentia, quae est prior extensione, ab ipsa non dependet, neque in esse, neque in cognosci, sive per sensum, sive per intellectum respective ad Deum causantem visionem; quidquid enim est primo sensibile et per se, potest reduci in actum absque eo, quod reducatur potentia in sensibile secundarium et dependens ab ipso in actum, saltem divina virtute.
Patet eadem etiam consequentia quoad praesentiam, quia praesentia quae hic requiritur, est illa qua objectum in se videtur in suo esse, et non in alio; sed nulla est hic repugnantia, quin sic videri possit etiam in determinato situ, verbi gratia, sub speciebus, et in eodem loco, sicut videtur ab intellectu Beati, aut ipsius Christi, quamvis non habeat extensionem localem ; est tamen illa visio praesentis, ut praesentis, sicut visio, qua videtur Angelus, est visio ipsius praesentis, quamvis Angelo non conveniat esse in loco circumscriptive.
Confirmatur, de ratione visionis intuitivae non est videre quodcumque re ipsa conjunctum objecto suo in re, aut inclusum, quia sic videri potest essentia divina in propria existentia, non visis attributis ex Doctore in 1. dist. 1. quaest. 4. non repugnat videri aliquod corpus mixtum, qua lucidum est, non viso ejus colore, quamvis utrumque sit objectum per se proprium et sensibile: ergo minus repugnat videre coloratum, non visa extensione, motu, aut figura ejus repective ad locum.
Patet consequentia, quia utrumque quantum ad conjunctionem in reipsa perinde se habet; ut comparantur autem ad potentiam, magis inclinatur ad utrumque sensibile proprium, quam ad sensibile secundarium.
Confirmatur secundo, quia non stat sensibile proprium esse rationem videndi, aut sine qua visa non videatur sensibile commune cum dependentia sensibilis proprii a sensibili communi in hoc genere, alias reciprocaretur dependentia, et quodlibet esset prius et posterius in ratione sensibilis; imo neutrum posset esse sensibile in actu, quia sine altero non posset movere aut terminare actum sensationis ; nequeunt autem sibi invicem, secundum dependentiam ejusdem generis supponi.
Et probatur amplius, quia dependentia in existentia non infert dependentiam in operatione, ita ut, quae sit unius ut objecti, necessario sit ejus, a quo dependet in esse, quia color dependet magis a corpore quam ab exensione, aut quantitate ejus ;
hoc autem non obstat, quin videri possit coloratum, non videndo explicite substantiam corporis in oeipso. Si etiam quantitas localis aut extensio esset conditio ad hoc, ut coloratum possit videri, non omnis conditio talis transit ad objectum visionis, quia singularitas intrinseca est magis intrinsece albedini quam quantitas, quae tamen non videtur, ut patet ex Doctore in 2. dist. 3. quaest. 6. ergo tantum quantitas est conditio tanquam conjuncta ipsi, ut actu movet, aut movere potest, et terminat visionem. Hoc autem repugnat ex dictis, quia sensibile proprium prius se habet, ut movens et terminans quam sensibile commune ; ergo a primo ad ultimum potest videri non viso sensibili communi. Hoc dato tollitur repugnantia, quae dicitur esse in proposito ; ergo, etc. Confirmatur denique tertio ex illo prinf cipio Doctoris, quo probat extensionem ad locum separari posse a quantitate et substantia corporis, quia quod non dependet ad aliquam speciem ejusdem generis, sed indifferenter se habet ad omnes species, et contingenter, ita etiam se habet contingenter ad ipsum genus ; sed color idem , manere potest variata extensione hac vel illa quantitatis, et manet in esse visibilis actu mutata extensione, ergo contingenter se habet ad extensionem in genere et specie, quantum ad sui sensalionem; ergo non dependet per se ad ullam, et etiam qua visibilis est. Dices, quod argumentum concluderet etiam naturaliter posse videri coloratum, sine ulla extensione. Respondetur negando assumptum, quia color in esse dependet a quantitate, tanquam forma priori, vel subjecto quo, et exigit modum naturalem essendi, quo existat in subjecto quanto et extenso, qui modus supponitur ad actionem, seu immutationem sensus factam ab ipso naturaliter.
Unde Doctor supra quaest. 5. sig. Si objicias, etc. dicit praesentiam objecti, id est, quantitativam, de qua loquitur, requiri ad actionem seu productionem et motionem, non vero ad terminationem. In casu autem nostro non requiritur motio objecti, quia Deus suppleret eam producendo visionem, ut supponit conclusio praemissa ; ergo non sequitur quin videri possit objectum sic supernaturaliter, quamvis non naturaliter.
Ex his procedendo declaratur conclusio Doctoris ad scopum hujus quaestionis et controversiae) nempe, posse causari a Deo visionem corporis, ut est in Sacramento, qua est corpus Christi coloratum, quamvis talis visio non extenderetur ad corpus Christi, ut privatum extensione, quia sub visionem non cadit explicite privatio, ut tenebrae, neque privationes sensibilis communis aut proprii, sed tantum arguitive, et secundum experientiam, qua sensus non percipit actum circa sensibilia. Conclusio autem praemissa, juxta hunc modum dicendi, excludit visionem modi essendi indivisibilis et supernaturalis. Conclusio posita probatur ab aliis Doctoribus, sed principia quaedam adhibent, quae non admittuntur a nostris, ideo eas omitto.
Verum ergo simpliciter, corpus, ut existit in Eucharistia secundum praesentiam sacramentalem, qua est totum in toto, et totum in qualibet parte, non posse videri oculo corporeo etiam supernaturaliter, non solum in hoc, quod privatio extensionis non cadat directe et explicite, sub sensum, tanquam objectum sensatum, aut quod praesentia illa formalis, ut est relatio, non sit visibilis, sed etiam neque Christus materialiter, ut est totus indistans, ut ita dicam, et contentum sub qualibet parte speciei, et sub ipsa tota specie.
Quia sicut species ipsa non ita cadit sub sensum, ut referatur distincte in quaslibet ejus partes extensas, et hoc uno actu, qui tantum primo et per se est totius ; secundario tantum partium, et confuse, neque distincte et determinate potest esse partium, nisi per visiones proprias singularum, quae ut plures insint simul: non est capax potentia, quia distraheretur ejus tendentia, neque tot esse possunt, quia secundum alias et alias partes possit multiplicari visio, et sic quasi in infinitum quodammodo: ita, inquam, contingit in Christo ut sub ipsis continetur, quamvis enim respective ad hanc vel illam partem, posset videri ut conjunctum indistans, non tamen ut totus est in singulis ejus partibus, quia ad hoc singulae visiones requirerentur, quae inesse non possunt.
Posset ergo videri Christus, ut est primo in toto ambitu hostiae consecratae, et sic non videretur totus, ut replicatus ad singulas partes, neque ut non replicatus, quia sic non cadit sub sensum, quia reflectere nequit super actum suum, neque super re visa, sed directe, ut habet terminos extrinsecos essendi, et commensuratas secundum locum, in ipsum tendit.
Videret etiam simul Christum in pluribus partibus hostiae per plures visiones, quarum quaelibet esset visio ejus determinata et distincta secundum diversas partes, in quibus videretur, sicut, verbi gratia, in speculo fracto multiplicatis speciebus visibilibus videtur objectum in singulis partibus speculi per distinctam speciem et visionem.
Secundam conclusionem ut supra explicat primo loco, puto esse magis ex sensu Doctoris, qui videtur, etiam specificative loquendo, Christum dicere in Eucharistia, sub omni ratione, esse invisibilem; et quamquam rationes factae videantur secundum principia illius, tamen quantum ad sententiam standum erit illius conclusioni, ut jacet, et probationem, ex qua sensus assertionis magis sumendus est.
Dico ergo non probari plene contrarium, quia aliud est considerare sensibile proprium et commune, ut comparantur ad invicem in ratione objecti sensibilis, et unum est ratio alteri, sine qua non moveret sensum; et hoc modo procedunt objectiones seu rationes factae, et concedo talem ordinem inter sensibile proprium et commune, ut proprium primo et per se respiciat sensum, commune vero dependenter a proprio.
Aliud est considerare operationem, qua tendit potentia in objectum, et ipsam potentiam tendentem, quae est materialis et extensa, et versatur circa objectum, non actione transeunte, sed immanente ipsi potentiae, secundum modum connaturalem potentiae, et extensum, unde neque moveri potest, neque terminari ab objecto, nisi ut extensa est: licet ergo extensio non sit ratio aut conditio praevia sensibilis proprii, ut moveret sensum; et demus etiam ut terminaret, quantum est ex parte sua, tamen est dispositio requisita in objecto ex parte potentiae: et ratio materialis, sub qua tendere tantum potest, quia tam operatio quam tendentia ejus est extensa, et non secundum aliquod punctum indivisibile sui videt aut tendit, sed secundum totam virtutem extensam, quae est pars in parte, non tota; ideoque nequit tendere in punctum, aut aliquod indivisibile, qua tale, ac proinde bene Doctor ait, quod Christus simpliciter est invisibilis in Eucharistia sine extensione.
Ex quibus patet ad rationes adductas, quia propter modum operandi et essendi potentiae requiritur extensioni objecti, ut possit uniri ei potentia, et ipsum objectum terminare ejus operationem ex natura ipsius potentiae, quae nequit abstrahere a modo essendi naturali ipsius objecti, aut proprio.
A fortiori solvuntur rationes Nominalium, quae minoris sunt difficultatis, quia et objectum ipsum, ut moveat potentiam, exigit naturalem modum essendi, perinde ac quodlibet aliud materiale agens, deinde hoc ipsum requiritur ex parte potentiae ; non sufficit ergo corpus Christi esse praesens sub speciebus, ut possint videri, nisi sit praesens juxta dispositionem requisitam, ex parte objecti et potentiae.
Ex his patet ulterius quomodo intelligi debeat prima Doctoris conclusio, in qua explicat id quod possibile est fieri, circa corpus Christi in ratione objecti visibilis ex occasione quaestionis, et negatur in secunda conclusione esse visibile ut hic est. Utrumque est ad propositum quaestionis, quia repugnantia potest esse per causam intrinsecam et extrinsecam, sic tollit repugnantiam, quae esse posset absolute in ordine ad Deum, quantum ad productionem actus vitalis ; unde nescio qua opinandi consecutione, illi, qui negant posse potentiam operari vitaliter, nisi producendo actum, quem nequit producere, ut ipsi aiunt hic, quomodo, inquam, possit in ea esse operatio qua videret.
Visio ergo illa, quam Doctor produci a solo Deo posse asserit, esset objecti secundum naturalem modum existendi, et in ea nulla esset deceptio, quia esset objecti secundum modum, quem natum esset habere, non esset autem ejus, ut in Eucharistia est: hoc dico, asserendo quod objectum videretur, si non placet primus modus interpretandi conclusionem.
Praeterea non capio illud lumen supernaturale, mediante quo potentia videret objectum secundum aliquos, ut est hic, quia illud esset ad confortandam potentiam, et perficiendam ejus virtutem, vel certe ad repraesentationem objecti per modum speciei. Si primum dicatur, nequit operari, nisi ut forma extensa recepta in organo, et sic nihil facit; nequit etiam mutare modum connaturalem potentiae ad operandum, cum ei accedat, neque variat modum ejus essendi.
Si secundum dicatur, per idem patet nihil efficere, si sit species impressa, cum potentia nequeat operari immediate circa objectum in se praesens, nisi qua extensum est, neque species aliter repraesentet, nisi sic, cum ipsa sit extensa, et subjiciatur potentiae, eique accommodetur. Quid ergo habetur ex tali specie, quod alias per ipsam potentiam, Deo supplente concursum objecti, haberi non possit ?
Ad argumenta patet ex littera. Ad ultimum dicitur, agens naturale agere secundum lineam rectam, et quod non potest indirectum agere in reflexum. Hoc principium variis in locis docet intelligendum de multiplicatione effectus in medio, si sit effectus indivisibilis, vel de intentione si sit divisibilis forma. Ex hoc principio non recte aliqui colligunt non dari actionem in distans, ut suo loco videbitur.
Consequenter ad hanc quaestionem, et ad priorem. Doctores solent inquirere de apparitionibus, quae contingunt in Eucharistia, quid sit judicandum? quibus explicandis tam practice quam speculative subjiciemus sequentem quaestionem.
Quid judicandum de apparitionibus, quoe in hoc Sacramento contingunt ?
Plures apparitiones factas esse in Eucharistia constat ex historiis, de quibus Paschasius in lib. de Eucharistia cap. 14. asserens factas fuisse plerumque in confirmationem fidei de hoc Sacramento ; quod verum est, quando fiunt publicae, quando autem privatae sunt, ut contingit saepe in personis piis, fiant quandoque ob alios fines qui ad animam hujus vel illius spectant, nempe ad confirmationem devotionis, excitationem spiritus, consolationem spiritualem et amorem, et reverentiam Sacramenti, et alios quibus Deus suaviter animas allicit.
Hae apparitiones quandoque sunt reales ex parte Sacramenti, seu in ipso Sacramento; aliquando non in Sacramento, sed in sensu interiori aut exteriori ; in Sacramento, ut quando stillat sanguinem, quando apparet caro, vel cinis, vel petra ; in sensu, ut quando videtur ibi puer, aut Christus in forma crucifixi, aut sub aliis rationibus.
D. Thomas assignat inter has mutationes modum, quo discerni possunt, nam si unus aut alter habeant illas apparitiones, et caeteri videant species sub ratione, signum est eas fieri per mutationem sensus, non autem objecti ; item si brevi durent, ita quod antea et post videantur species sub sua ratione propria, etiam est signum fuisse apparitionem permutationem sensus, non objecti, contrarium si contingat erit signum mutationis in ipso objecto.
Si quaeras an illae apparitiones per immutationem sensus tantum, et non objecti includunt mendacium aut deceptionem? Respondetur negative, quia fiunt ad ostensionem alicujus veritatis ; unde Augustinus lib. 2. quaest. Evangelicorum, et libro contra mendacium cap. 9. quando simulatio ad aliquod verum significandum refertur, non est mendacium. Ratio est, quia ejusmodi signa symbolica includunt veram significationem, ut imagines, allegoriae, parabolae et hujusmodi.
Verum ad discernendum inter apparitiones veras et illusiones quae fiunt, vel arte daemonis, vel ex vitio sensus, vel ex vehementi imaginatione, debilitate phantasiae, opus est prudentia et consilio, certisque regulis, quae ad praesens non spectant. Agendum tantum est hic de apparitionibus, quae fiunt per immutationem specierum: de illis consuli potest Alensis 4. p. q. 53. in 4. art. 3.
Quoad apparitiones secundi generis, prima sententia est, quando videtur in Eucharistia Christus in forma pueri, carnis aut sanguinis, videri reipsa Christum Dominum: ita Alensis loco citato, Gabriel lect. 51. in canon. Secunda sententia est, non videri Christum in se; ita D. Thomas 3. part. quaest. 76. et communis in 4. dist. 10. ubi Richardus art. 5. q. 2. Durandus, Paludanus, Carthus. quaest. 4. Marsilius quaest. 7. art. 3. dub. 5. et communiter Thomistae, Vasquez comment. in illum articulum D. Thomae, Suarez. Quod docuerunt etiam antiquiores, Paschasius, Guitmundus et Lanfrancus.
Conclusio prima. Quando apparet ibi Christus secundum formam pueri, vel aliam, quae non importat corruptibilitatem, quae est contra naturam corporis gloriosi, non videtur improbabilis sententia Alensis, quia nihil obstare potest, quin ita secundum apparentiam contingere possit, quia idem corpus, sicut ponitur de facto in diversis locis modo natu rati essendi in uno, et sacramentali in altero, sic etiam non repugnat poni utroque modo in Sacramento ; uno modo ex vi verborum, altero vero per miraculum ad probandam veram existentiam Christi in Sacramento. Dices, bis esset in Sacramento, quod videtur absurdum. Respondetur quod verum est secundum potentiam ordinariam, extraordinariam negatur, quia effectus ipsam non excedit, et magis congruit veritati et fini apparitionis, qui est probatio verae existentiae realis in Sacramento.
Deinde sic apparuit Christus in forma hortulani Magdalenae, in forma peregrini discipulis euntibus in Emmaus, et reliquis post resurrectionem non apparuit in forma corporis gloriosi, ostendens dotes talis status, sed in forma sua cognit alias; unde manducavit et bibit cum illis in eadem forma, hoc tamen non fuit contra veritatem status corporis gloriosi, unde quando apparet etiam in forma crucifixi, aut judicis, aut pueri, non est deceptio, sed repraesentatio status quem habuit, aut habiturus est; neque in hujusmodi apparitionibus necessarium est, ut immutentur species realiter.
Secunda conclusio. Idem dici potest, quando apparet ibi caro et sanguis transeunter, ita ut species redeant ad suum sensum pristinum ; quando vero permanente, ita ut videatur quod ibidem apparet transire ad corruptionem, tunc non erit caro aut sanguis Christi, sed aliud corpus ibi creatum ad significandum carnem sanguinemque verum Christi ; si autem cito transeat, non est necessaria vera mutatio specierum, sed sufficit apparens. Itatio prioris est, quia non competit carni et sanguini corporis gloriosi sub esse corruptioni: ratio posterioris, quia suppetit aliqua ratio probans immutationem realem in re ipsa faciam.
Tertia conclusio. Altera sententia D. Thomae est probabilior, quia non est necessarium Christum apparere reipsa ad effectum aut finem miraculi, quia sufficienter probatur, etiamsi aliud sit quod apparet, veritas fidei in cujus confirmationem fit; sive ergo sit illa species repraesentans Christum, sicut in speculo contingit repraesentare objectum, et supra probatum est posse rem non existentem videri in sua specie, sive Angelus appareat in ea forma, utrumque aeque fieri potest, et sine deceptione. Dices, apparet Christus modo extenso in Sacramento,
cum tamen hunc modum essendi in Sacramento non habeat; ergo potest contingere deceptio. Respondetur negando consequentiam, quia fides docet indivisibiliter esse in Sacramento ; apparitio autem est ad probandam veram existentiam et realem ejus in eodem: quod vero exhibeatur modo extenso et sensibili, illud necessarium est ad effectum visionis externae, quae alio modo in ipsum ferri nequit.
Si quaeras, quid sit illud quod apparet, quando apparet caro et sanguis ? Respondet Suarez non esse carnem et sanguinem in re ipsa, sed tantum aliquid colore simile, quia hoc sufficit ad salvanda, quae apparent ; neque sunt multiplicanda miracula sine necessitate; neque probabiliter cogitari potest quod illa caro sit humana, alterius autem animalis esse non est decens.
Sed haec non videntur esse fundata, maxime in iis apparitionibus quae durant, quia quod ibi producitur secundum experientiam, apparet esse caro et sanguis. Et ille est communis sensus hominum, quia nihil discernunt inter haec et aliam carnem, quae variet substantiam ; neque est multiplicare miracula, quia ejusdem virtutis et ibi producere quodcumque tam aliud corpus, quam veram carnem, ejusdemque miraculi, deinde magis conducit ad finem apparitionis, deinde caro illa non est necessarium ut dicatur humana, vel alterius animalis, quia fuit creata, et nusquam alias incorporata huic aut isti animali, quamvis potuit incorporari. Aegidius dicit species sacramentales converti in illas dimensiones carnis. Richardus accidentia illa, quae apparent esse in corpore circumdante species. D. Thomas adhaerere ipsis speciebus, sed quando fit vera immutatio, melius dicitur inhaerere corpori, quod intra species producitur; quando autem apparitio est transiens, non produci ibi alia accidentia, nisi intentionalia, vel illud quod dicit S. Thomas, sed incertum est quid fiat.
Quarta conclusio. Quando mutatio talis est in speciebus, ut sub iis non maneret . substantia panis aut viiii si adesset, tunc corpus et sanguis Christi desinit esse sub speciebus. Haec est commuuis ratio ejus, quia desinunt ipsae species, cum quibus habuit connexionem Christus, ut cum signo sensibili; ergo et ipsum corpus, quod tantum inest, inquantum manet signum sacramentale. Controversia est, quando id contingat. Durandus asserit semper id contingere ; alii putant manere Christum, quamdiu manet quantitas immutata, licet fiat mutatio in qualitate; ita D. Thomas art. 8. et in 4. dist. 10. q. 1. art. 4. quaesli-meuia 2. et dist. 18. quaest. 5. Capreolus quaest. 1. ad argumenta. Quaestio est Philosophica, ad quam breviter dicendum, quando mutatio fit ita in qualitate, ut si substantia panis aut vini adesset, corrumperetur, tunc desinere Christum esse sub speciebus; ratio est praemissa. Quod vero corruptis qualitatibus desinat substantia, non est ambiguum, quia illae sunt dispositio ejus necessaria.
Sed advertendum id non contingere in communibus qualitatibus, verbi gratia, calore aut frigore, vel ejusmodi ; sed in propriis, ut in sapore et odore, quia hae sunt qualitates magis propriae specierum. Dignoscitur ergo haec mutatio, quando hae desinunt; contingit autem quantitatem, quantum ad sensum non variari corrupta substantia, ut quando vinum convertitur in acetum; quidquid sit, an physice corrumpatur quantitas vini, quod dependet ab illa quaestione de ejus subjecto, an sit materia prima, an totum substantiale ? Si secundum dicatur, licet non appareat mutatio ejus quoad sensum, colligitur tamen a posteriori per illud principium, quod accidens desinente subjecto desinat ; desitio autem subjecti, quia desinit accidens proprium ejus, et ponuntur accidentia seu dispositio ad formam repugnantem. Quando autem fiunt hujusmodi mutationes, ut in carnem et sanguinem, aut aliud, sive maneat ibi corpus Christi, sive non, servandae sunt species decenter in loco sacro et decenti, donec manent in forma.
Sed quid dicendum, an debeant adorari ? Respondetur quod sic, quia adoratio terminatur ad corpus Christi, quod forte subest, ut si maneant accidentia, quod in seipso absolute est, et significatur per talem substantiam.
Sed quid si post consecrationem appareat talis immutatio, quid fieri debet ? Respondetur sumi posse, si species in aliqua parte manent immutatae ; si vero totae transferantur in eam formam, quae non faciat ad usum et consumptionem Sacramenti, aliqui dicunt eum teneri iterum consecrare, quia sumptio est de praecepto, et integrat sacrificium; alii negant hanc obligationem, quia consecrare denuo non esset primum sacrificium consummare, sed aliud inchoare. Si autem in una tantum specie contingeret mutatio, probabile est eum debere consecrare eamdem denuo ad integritatem sumptionis, probabile magis contrarium, quia de hoc nihil certi lex statuit, cum sit casus, qui non cadit sub lege, et novitas facti magis supersedendum esse forte suadet, et perquirendum judicium Ecclesiae.