IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Dat rationem, quare in triduo Verbum non dicitur animatum, nec corporeum, licet haec habeat sibi unita, quia scilicet ista tantum denominant, ut sunt partes totius, et ideo toto non existente, non denominant id, in quo subsistunt. Ponit varios modos abstractionis, de quibus late egit 1. d. 5. q. 1. et d. 8. q. 2. et quodl. 13.
Ad tertium (q), cum arguitur : Verbum habuit corpus et animam sibi unitam ; igitur potuit denominari. Dico quod quamvis hoc verum sit, tamen non placuit Doctoribus ut denominaretur ab illis ; sic vadit argumentum, et forte non sine ratione, quia quod non denominatur ab anima vel a carne in triduo ; ratio est, quia partes, quae natae sunt esse partes alicujus totius, non subsistunt naturaliter, nisi in suo toto, cujus sunt partes ; bujusmodi partes sunt corpus et anima, et tunc corpus vel caro potest considerari in maxima abstractione, secundum quod natura abstrahitur a supposito, et dicitur carneitas vel corporeitas, et sic non denominat suppositum proprium, nec alienum, quia sic est abstractum maxime ab omni concretione.
Aliter potest abstrahi, sicut universale abstrahitur a proprio supposito, ut caro ab hac carne individua, et sic potest caro praedicari de hac carne, et hoc modo caro minus abstrahitur, et potest concernere proprium individuum carnis.
Tertio modo accipitur caro magis concretive, ut concernit suppositum, cujus est pars, scilicet suppositum hominis, et ut sic accipitur, nata est aliquid denominare, scilicet suppositum proprium, ut dicatur carneum vel carnosum, et ita potest totum denominari a parte ; et quia illo modo non fuit in triduo ipsa caro in Verbo, ut actu pars illius, cujus nata fuit esse pars, scilicet naturae humanae, ideo Christus ratione illius non potest dici corpus vel corporeus, caro vel carneus. Non caro, quia sic non denominat nisi individuum, cujus caro est universale abstractum ; non carneus, quia sic non denominat, nisi concurrente toto, cujus caro nata est esse pars, scilicet natura humana. Christus igitur in triduo non potuit dici caro, quia non erat individuum carnis, nec carnalis, quia secundum usum loquentium hoc sonat in vitium ; nec carnosus, quia hoc sonat in superfluum. Si autem denominativum esset impositum, sine defectu sonans, ut corporeum, vel aliquid tale, non posset denominari Christus ab eo tunc, quia deficit sibi totum compositum humanum, cujus caro est pars, et non denominat sic, nisi sit in toto suo, nec totum suum proprium, nec suppositum alienum.
Exemplum de albedine : potest enim considerari albedo in maxima abstractione, et potest dici albedineitas, et sic nihil denominat. Alio modo prout non abstrahit ab individuo proprio, et tunc aliquo modo concernit, et dicitur albedo. Tertio modo potest considerari, ut concernit alienum suppositum, et dicitur album ; tunc quamvis albedo denominet hanc albedinem, quia haec albedo est albedo, tamen non denominat aliquid esse album, nisi cum albedine concurrat proprium subjectum ; et similiter de quantitate. Unde si Christus assumpsisset quantitatem, ut solam quantitatem, non diceretur quantus in triduo, quia nihil denominatur quantum, nisi concurrente in illo proprio subjecto quantitatis, scilicet substantia materiali. Non igitur diceretur Christus in triduo corpus, quia non fuit individuum corporis ; nec corporeus, quia non habuit totam naturam sibi unitam, cujus corpus natum erat esse pars, et sic denominare totum, et habens naturam totam, ut totum denominatur a parte.
Sed numquid potest aliquo modo denominari ab illis, scilicet anima et corpore ? Dico quod sic, si essent nomina imposita, sicut si accidens dependeret ab aliquo, sicut a supposito tantum, non sicut a subjecto, ut si aliquod supportaret vel sustentaret ipsum accidens, ita tamen quod non informaretur ab accidente, adhuc posset denominari ab illo, si esset nomen impositum, non posset tamen dici albus nisi informaretur, posset tamen dici habere albedinem. Ita Christus in triduo, vel Verbum, potuit dici habere animam et corpus ; sed nec fuit anima, nec corpus, nec animatum, nec corporeum propter dictas causas. Potest etiam denominari a toto illo, quod resultat ex partibus illis, videlicet ex corpore et anima, tamen cum determinatione distrahente, scilicet quod fuit homo mortuus.
Tunc ad formam argumenti, suppositum subsistens in natura potest ab ea denominari, concedo sicut in ea subsistit, et hoc diversimode, ut dixi ; sed non sequitur omni denominatione, quia non omni modo subsistebat ; non enim sic subsistebat, ut possit dici homo, nisi cum determinatione distrahente.