Secundo cum dicit, immittit Angelus, promittit simile beneficium; quasi dicat: ita exaudiuntur alii sicut et iste pauper. Multi codices habent, immittit Angelus domini. Hieronymus habet, circumdat Angelus domini in gyro timentes eum. Dicit ergo immittet Angelus domini, splendore sui luminis protegendo, in circuitu: Ps. 124: montes in circuitu ejus, scilicet Angeli: 4 Reg. 6: multo plures nobiscum sunt quam cum illis. Et infra: ecce mons etc.. Immittet ergo, idest immissionem faciet: Heb. 1: omnes sunt administratorii spiritus.
Et eripiet eos, scilicet ab impugnatione hostium et Daemonum: Judith 7: filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, scilicet Angelus, vel christus: isa. 9.
Secundum translationem septuaginta interpretum, vocabitur magni consilii Angelus. Quia missus a deo inquantum homo. Vel Angelus intelligitur praelatus ecclesiae: Malach. 2: Angelus domini exercituum est. Praelati enim ecclesiae debent custodire gregem suum.