CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De opinione Eudoxi qui delectationem .per se bonum esse dicebat.
Eudoxus igitur existimabat quod delectatio esset per se bonum secundum primam per se boni intentionem et secundam et tertiam, rationem accipiens ex hoc quod vidit quod omnia desiderant et appetunt delectationem et rationalia et irrationalia. Hoc esse enim non potuit, nisi ex duabus causis concurrentibus in unum. Quarum una est ex parte desiderantium, altera autem ex parte desiderabilis. Ex parte quidem desiderantium est, quod omnia desiderantia affectus sunt et imagines vel resonantiae primi intellectus. Resplendentia ergo primi intellectus in omnibus est, quae desiderium confert ad intellectus bonum differenti modo, sicut resplendentia primi intellectus differenter participatur ab eis. Ex parte autem appetibilis ratio est, quod nihil appetitur nisi ut bonum. Omne autem bonum a primo fontali bono derivatur, et resplendentia primi boni, quod centrum et fons est omnium bonorum, differenter refulget in omnibus appetibilibus. Et refulgentia primi in ipsis ratio est qua appetibilia sunt: et haec est causa quod dicit Philosophus, quod omnia appetunt divinum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt. In omnibus igitur appetibilibus magis eligere est quod est AdminBookmark sive superbonum, et hoc est quod primo bono propinquius est: et in eodem ordine maxime eligibile est inter bona id quod potissimum est, et hoc est primum quod fons est aliorum. Omnia enim appetentia et appetibilia ad unum idem ferri per desiderium et desiderabilitatem, nuntiat illud optimum esse ad quod omnia sic referuntur. Unumquodque enim entium ex ratione primi boni quae refulget in omnibus, quaerit invenire sibiipsi proprium bonum, sicut et quaerit sibi invenire proprium cibum. Quod igitur omnibus est bonum, et quod omnia appetunt, oportet per se bonum esse. Delectatio autem cum sit ex conjunctione convenientis cum conveniente, est quod omnia appetunt, sicut omnia appetunt conveniens. Delectatio igitur est per se bonum. Isti autem sermones Eudoxi credebantur et suscipiebantur propter moris virtutem quae erat in Eudoxo magis quam propter seipsos. Non enim erat Eudoxus amicus delectationum corporalium, sed potius fugiebat eas. Non enim videbatur aliquid in Eudoxo (cum esset temperatissimus) in quo differenter se haberet ad suos sermones : sed hoc quod dixit, secundum virtutem sic se habere opere comprobavit.
Adhuc autem non minori persuasione existimabat delectationem per se bonum, manifestans et probans hoc ex. contrario. Dixit enim tristitiam secundum seipsam omnibus fugiendam esse. Tristitia enim fit ex conjunctione inconveniens. Inconveniens autem fugit omne quod est. Si autem unum contrariorum fugibile est, alterum est eligibile in moribus. Similitudine ergo accepta in opposito, sequitur quod contrarium fugibili eligibile est ab omnibus. Quod autem ab omnibus eligibile est, per se bonum est. Delectatio igitur est per se bonum. Est autem et maxime bonum secundum Eudoxum. Maxime enim eligibile est finaliter eligibile, quod non propter alterum nec alterius gratia eligimus. Tale autem eligibile esse delectationem ab omnibus confessum est. Dicunt enim nullum ab aliquo interrogare, cujus gratia delectetur : eo quod manifestum omnibus sit quod delectatio secundum seipsam eligibilis est et appetibilis.
Adhuc autem tertio inducit quod tale tali additum, magis facit tale : omnis enim pars compositi adauget compositum : propter quod per se notum est totum esse majus parte. Delectatio autem apposita cuicumque bonorum quae per se sunt bona, facit illud eligibilius. Puta id quod est juste agere, per se bonum est : et si apponatur eidem cum delectatione justa agere, meliusest quam sine delectatione juste agere. Similiter est per se bonum temperatum esse, et melius est temperatum esse cum delectatione quam sine delectatione. Dixit etiam Eudoxus, quod non contingit augeri aliquid ex apposito, nisi sibi apponatur, scilicet conveniens in forma et ratione, cum quid cui apponitur, sicut album albo, nigrum nigro, et dulce dulci, et sic de aliis. Delectatio igitur apposita bono per se,non augeret per se bonum, nisi et ipsa per se bonum esset. Iste ergo sermo Eudoxi enuntiare videtur, quod delectatio sit de numero per se bonorum, ita quod nullum alterum per se bonorum magis bonum sit quam delectatio. Omne enim bonum cum altero ejusdem naturae et speciei eligibilius est quam solitarium sine appositione acceptum.