CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad rationes alterius opinionis. Hic Doctor intendit solvere argumenta facta pro opinione Henrici. Responsio Doctoris clara est in littera. Et quomodo intelligatur illa auctoritas Commentatoris 1. de Anima., com. 53. quod membra leonis non differunt a membris cervi, supra exposui q. 4. partis secundae, distinct. secundae, quae est septima in ordine, ibi vide.
(b) Ad aliud de Philosopho. Respondet quod intellectus potest dici locus specierum propter multas conditiones loci. Tum quia sicut locus conservat locatum, sic intellectus conservat species intelligibiles, et organa sensitivae potentiae non sunt loca, quia non ita salvant species receptas in eis ; species quippe intelligibiles non videntur deleri sicut species sensibiles, quia species sensibilis ita est in organo, quod potest corrumpi per contrarium formaliter, vel per dispositionem disconvenientem in susceptivo, sicut patet per Philosophum de Mem. et Reminisc. Senes et pueri sunt male reminiscitivi propter abundantiam humorum nimiam, et etiam propter indispositionem et laesionem organi. Isto utroque modo non est species intelligibilis in intellectu, ut per se deleatur per aliquod contrarium seu per indispositionem receptivi.
Et nota, quod quando dicit Doctor, species sensibilis potest deleri ab organo per contrarium formaliter, non debet intelligi quod speciei sit aliquid contrarium formaliter, sed quia ipsi organo vel qualitati existenti in organo, quae facit ad conservationem speciei, potest deleri per aliam qualitatem formaliter sibi contrariam. Exemplum, si organum tactus fuerit calidum formaliter, per frigus potest expelli calor iste. Potest enim deleri per indispositionem organi, ut puta si dispositio organi consistat in debita dispositione caloris et sicci ; calor ille vel siccitas possunt in tantum intendi, quod non essent amplius dispositio organi, vel si consistat in debita proportione frigidi et humidi, frigiditas et humiditas possunt intantum intendi, quod illa debita proportio quae est dispositio, in organo corrumpatur. Species vero intelligibilis in intellectu non habet aliquod contrarium formaliter, nec indispositionem, et per consequens videtur omnino indelebilis. Et ex hoc loco multi exponentes Doctorem, dicunt quod species intelligibilis semel recepta in intellectu possibili, est simpliciter indelebilis, et bene dicunt.
Sed quare multi habentes hujusmodi species intelligibiles non intelligunt objecta, quorum sunt species, ut patet in phreneticis ?
Dico paucis, quod etsi sint ibi species indelebiliter, non tamen movent intellectum quando est indispositio in parte sensitiva, praesertim interiori, ut supra patuit quaest. 4. praesentis dist. sicut in dormientibus species intelligibiles non movent intellectum ; est enim pro statu isto talis ordo, quod oportet intelligentem phantasmata speculari, sicut supra exposui, in praesenti dist. remoto tamen impedimento in parte sensitiva, illae species possent movere intellectum partialiter causando cognitionem abstractivam objectorum, quorum sunt.
Notandum est, quod intellectus semel receptas species intelligibiles nunquam amittit, etiam in morte, et per consequens anima separata a corpore per illas species poterit abstractive cognoscere omnia objecta, quorum in vita habuit species. Sed de hoc multa sunt dicenda in quarto dist. 45.
Occurrit tamen aliqualis difficultas in hoc, quod dicit Doctor, quod hujusmodi species sunt indelebiles, quia intellectio est ita qualitas absoluta sicut species intelligibilis, ut patet q. 13. quodl. et non habet aliquod contrarium formaliter, nec aliquam indispositionem in organo, et nihilominus delentur ab intellectu ut per experientiam patet.
Dico quod non est simile, quia intellectio non tantum dependet ab intellectu in esse et conservari ut a receptivo, sed etiam dependet ab objecto et ab intellectu ut a causis productivis ; dependet dico in esse et conservari, et sic cessante actione objecti et intellectus, illa intellectio desinit esse, ut infra patebit quaest, ult. praesentis dist. et in quodl. quaest. 13. Non ergo desinit esse intellectio propter aliquod contrarium formaliter, vel propter aliquam indispositionem factam in intellectu, sed propter defectum causae non continuantis actionem. Species vero intelligibilis etsi dependeat ab intellectu agente et a phantasmate in esse, ut a causis partialibus integrantibus unam totalem, ut infra patebit q. penult. praesentis d. non tamen dependet in conservari, quia destructo per possibile omni phantasmate, adhuc species intelligibilis esset in intellectu. Et ideo species intelligibilis non debet poni actio, nec proprie, nec improprie, sicut ponitur intellectio actio improprie, propter hoc solum quod sicut actio est in continuo fieri, ita intellectio, licet ipsa intellectio sit ens absolutum. Et quare sic dicatur actio, licet non proprie de genere actionis, patebit infra q. ult. praesentis d. in responsione ad ultimum argument. Species tamen intelligibilis (cum sit accidens) dependet ab intellectu possibili quantum ad conservari, patet ergo quomodo non est simile de intellectione et specie intelligibili.
(c) Quod additur de Philosopho, quod speculamur quod quid est in phantasmatibus. Haec responsio debet sic intelligi, quod talis est ordo inter intellectum et virtutem phantasticam, quod nunquam intellectus primo cognoscit universale, nisi virtus phantastica prius phantasiata singulare illius universalis repraesentatum per phantasma illius singularis; semper enim quando intellectus intelligit universale, vel in eodem instanti virtus phantastica speculatur singulare, vel ante speculata fuit. Et sic intellectus speculatur quod quid est, scilicet quidditatem rei universalem in ipso phantasmate, id est, quod non potest speculari sic, nisi prius vel simul virtus phantastica speculetur in ipso phantasmate singulare illius quidditatis universalis repraesentatum per illud phantasma. Et similiter se habent phantasmata ad intellectum sicut sensibilia ad sensum, id est, quod sicut sensibilia non possunt esse in sensu interiori, nisi prius vel simul fuerint in sensu exteriori. ita quod sensus interior non potest habere operationem circa objectum suum, nisi prius vel simul aliquis sensus exterior habuerit operationem circa sensibile ; sic nec intellectus potest cogitare objectum suum abstractive, nisi prius phantasmata moverint virtutem phantasticam ad cognitionem singularis repraesentati ab illo phantasmate. Non tamen intelligas, quod virtus phantastica cognoscat aliquod singulare sub propria haecceitate, sed tantum intelligit ut quoddam aggregatum ex pluribus accidentibus, et idem dico de omnibus aliis sensibus.
(d) Quod adducitur de Augustino, etc. Dicit Doctor quod si Augustinus non nominat speciem intelligibilem, tamen ponit aliquid quod includit speciem intelligibilem, per quam in cognitione abstractiva habetur praesentia objecti, et quod sic intelligat probat per auctoritates Augustini. Ponit enim scientiam pertinere ad memoriam, et patet quod non loquitur de scientia proprie sumpta, quia illa non pertinet ad memoriam, ut dixi supra, ut memoria est; sed accipit scientiam in cognitione abstractiva speciem intelligibilem, per quam habetur praesentia objecti, et talis proprie pertinet ad memoriam, cum memoria, (ut exposui supra in titulo quaestionis) nihil aliud dicat, nisi intellectum et praesentiam objecti in se respectu cognitionis intuitivae, vel in alio respectu abstractivae, et illud aliud non est nisi species intelligibilis, et sic illud pertinet ad memoriam.
Et quod sic accipiat scientiam pro specie intelligibili, patet 15. de Trinit. cap. 10. cum praemisisset: Ex ipsa scientia quam memoria tenemus, gignitur verbum, accipit scientiam pro praesentia objecti ut est in intellectu ; patet, quia subdit, quod formata cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, id est, quod cogitatio actualis alicujus rei dicitur verbum, quae cogitatio formatur ab ea re, quam supple scimus, sive intelligimus, vel cogitamus: patet ergo quod accipit ibi scientiam pro re praesente intellectui, a qua re praesente si est in se praesens, causatur notitia intuitiva si vero est tantum praesens in specie intelligibili, tunc a tali specie causatur cogitatio, quae dicitur verbum. Et idem de Trinit. 15. c. 2. cum praemisisset: Simillima est visio cogitationis scientiae, accipitur visio cogitationis, ut est constructio intransitiva, et idem est quod ipsa cogitatio.
Idem dico de visione scientiae, ut exposui supra dist. 2. part. 2. et sensus est : Cogitatio est simillima scientiae, quod non potest intelligi de scientia habituali, sed tantum de ipso objecto quod scitur. Et patent aliae auctoritates.
(e) Quia in objecto sic praesente concipitur virtualiter tota scientia de tali objecto. Quae littera sic debet intelligi, quod in praesentia habituali objecti, in cognitione videlicet abstractiva, concipitur tota scientia illius objecti, id est, quod species intelligibilis per quam objectum est praesens, continet virtualiter notitiam illius objecti, quia ipsa est causa partialis cognitionis objecti in se, et etiam virtualiter et essentialiter contentorum in illo, si tantum ponatur una species intelligibilis respectu objecti et contentorum in ea ; si vero ponantur plures, patet quod objectum est causa remota illarum plurium, ut supra exposui. Et phantasma objecti una cum intellectu erit causa propinqua illarum, ut exposui in quaest. 2. praesentis distinctionis. Quia ergo species intelligibilis est partialis causa cognitionis objecti, et cognitionis omnium contentorum essentialiter vel virtualiter si tantum ponatur una, vel si ponantur plures, secundum pluralitatem objectorum, in primo objecto contentorum erunt partiales causae cognitionis illorum ; et habita cognitione terminorum, formantur propositiones per se notae, quibus formatis ab illis terminis sic cognitis sive a speciebus (quod melius est) causatur notitia conformitatis eorum, ut supra exposui in q. 4, praesentis distinctionis. Et habita cognitione principiorum, sequitur notitia conclusionum virtualiter contentorum in eis, et sic patet quomodo in praesentia habituali objecti in memoria intellectiva virtualiter continetur tota scientia de tali objecto.
(f) Haec species est illa scientia, etc. Species enim intelligibilis reducit intellectum de potentia essentiali, id est, remota ad potentiam accidentalem, id est, propinquam, ut supra exposui, exponendo argumentum ad oppositum circa principium quaestionis. Dicitur enim aliquid esse in potentia essentiali sive remota, quando est in potentia ad formam, quae est principium operationis: et dicitur in potentia accidentali, quando tantum est in potentia ad operationem, praehabita forma, quae est principium talis operationis, et sic intellectus possibilis respectu speciei intelligibilis, quae est partialis causa operationis dicitur esse in potentia essentiali ut comparatur ad ipsam, ipsa vero recepta est in potentia accidentali, quia ad operationem sequentem formam. Sequitur: Non autem illa, quae proprie dicitur scientia, quae est habilitas quaedam derelicta ab actibus, id est, quod scientia proprie dicta non reducit intellectum de potentia essentiali ad accidentalem, et hoc absolute loquendo. Certum est enim quod intellectus est in potentia essentiali ad habitum scientificum, et ipso habito est in potentia accidentali respectu actus ad quem inclinat talis habitus, vel cujus est causa partialis. Sed talis habitus, ut comparatur ad primum actum intellectus praecedentem habitum, non reducit intellectum de potentia essentiali ad accidentalem, et hoc est quod dicit. Nam ante istam, supple habilitatem derelictam ab actibus, ad primum actum considerandi, requiritur quod sit jam reductus intellectus de potentia essentiali ad accidentalem, alioquin non operaretur tunc magis quam prius, hoc patuit supra exponendo argumentum ad oppositum. Sequitur:
Unde in cognitione, supple abstractiva, species in qua relucet quidditas, dicitur scientia non tantum virtualiter, quia totam continet, sed formaliter ipsa species intelligibilis potest dici habitus cognoscitivus, quia est qualitas mansiva in intellectu disponens ipsum ad actum, id est, quod species intelligibilis non tantum dicitur scientia virtualiter, ut supra exposui, sed etiam dicitur formaliter habitus intellectualis sive cognoscitivus: non tamen scientificus, sed intellectualis, quia informat intellectum, et est substantive in illo et de difficili mobilis. Dicitur ergo habitus de prima specie qualitatis, quia difficilis ut removeatur ab illo; et dicitur intellectualis, quia est qualitas informans intellectum, loquitur ergo de habitu scientifico. Sequitur: Et ex hoc habetur argumentum pro specie intelligibili, etc. quia si objectum universale non sit per suum repraesentativum in intellectu, sed in virtute phantastica,omnia explicanda etexplicabilia de objecto illo erunt ibi idem, et ita non erit nisi habitus phantasticus et non intellectualis. Et de hoc vide in additioni bus factis ad primum,dist. 3. quaest. 6. ibi: Praeterea in eadem quaestione post completam decisionem Doctoris, statim post illa verba, etc. .