IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De modo conversionis. Si autem quaeritur, qualis sit il la conversio, an formalis, an substantialis, vel alterius generis: definire non sufficio. Formalem tamen non esse, cognosco, quia species rerum, quae ante fuerant, remanent et sapor et pondus. Quibusdam esse videtur substantialis, dicentibus, sic substantiam converti in substantiam, ut haec essentialiter fiat illa ; cui sensui praemissae auctoritates consentire videntur.
Oppositio.
Sed huic sententiae sic opponitur ab aliis : Si substantia panis, inquiunt, vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi, quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quae ante non erat ; et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat; et quotidie augetur corpus Christi atque formatur de materia, de qua in conceptione non fuit factum. Quibus hoc modo responderi potest: quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo coelesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur ; sed quia substantia panis vel vini, quae ante non. fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo caelesti fit corpus et sanguis. Et ideo Sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia panis fit caro, et substantia vini fit sanguis Christi; nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.
Quomodo dicitur corpus Christi confici de substantia panis.
"Si vero quaeris modum, quo id fieri possit, breviter respondeo : Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest". Quod ergo corpus Christi panis mutatione in id non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione, ejus voluntati et potentiae adscribatur, qui idem corpus eduxit de Virgine: fit ergo substantia illa ista sine ejus augmento. Nec tamen concedunt quidam, quod substantia panis aliquando sit caro Christi, etsi fiat caro Christi ; sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum, nec tamen dicitur : farina est panis, et aqua est vinum. Alii vero concedunt, illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem: nec tamen sequitur : panis est caro Christi, vel vinum est sanguis, quia substantia panis vel vini, postquam facta est caro Christi vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis. Ideo distinguendum videtur, cum dicitur substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi, manens enim panis non est corpus Christi, sed mutata, id est, id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus, substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis, quia non de ea ut de materia formatur corpus, sed ipsa formatur in illud et efficitur illud. Unde Augustinus : "Corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut sit tam dignum Sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei".
Asserunt quidam dictum panem transire in corpus Christi.
Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus, sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis, sic tamen, ut non eis afficiatur. Et sic asserunt, dictum panem transire in corpus Christi, quia, ubi erat panis, nunc est corpus Christi. Quod si est, quid ergo fit de substantia panis et vini ? Illi dicunt, vel in praejacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi. Alii vero putaverunt, ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem ; et hac ratione dici, illam substantiam fieri itam, quia, ubi est haec, est et illa: quod mirum est: et ipsam substantiam panis vel vini dicunt esse Sacramentum. Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi et sanguis, ex praedictis et subditis aperte ostenditur. Ait enim Ambrosius : "Panem istum, quem sumimus in mysterio, illum utique intelligo, qui manu sancti Spiritus formatus est in utero Virginis et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim Angelorum factus est cibus hominum: unde Veritas ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; et iterum : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi,quia panis ille et iste non duo, sed unus panis et una caro proculdubio unum efficitur corpus. Illud vere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod resurrexit et in coelum ascendit". Item Gregorius : Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad Sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Christi mysterio Angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri". Idem:"Eodem momento et in coelum rapitur, ministerio Angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos Sacerdotis in altari videtur. Sicut divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur ; nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque sive plus, sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt". Post consecrationem igitur non est ibi substantia panis vel vini, licet species remaneant. Est enim ibi species panis et vini, sicut et sapor, unde aliud videtur, aliud intelligitur.
Quare sub alia specie.
Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit, ut fides scilicet haberet meritum, quae est de his quae non videntur: quia "fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum". Et etiam , ideo, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non habemus in usu carnem crudam comedere et sanguinem bibere. Quia ergo Christum vorari dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem, nobis commendavit. Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni Christianae insultaretur. Unde Augustinus : " Nihil rationabilius, quam ut sanguinis similitudinem sumamus, ut ita et veritas non desit, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus ". Ne igitur hoc fieret, "et ne veluti quidam horror esset cruoris, in similitudinem accipimus Sacramentum". Ex praemissis jam liquet, quare sub alia specie, et quare sub ista hoc Sacramentum Dominus celebraverit et celebrari a nobis instituerit.
Quare sub duplici specie.
Sed quare sub duplici specie sumitur, cum sub alterutra totus sit
Christus ? "Ut ostenderetu r, totam humanam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sangui -nem, in quo sedes animae a Physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo et utriusque liberatio in nobis significetur ". Valet enim, ut Ambrosius ait, "ad tuitionem corporis et animae quod percipimus ; quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra offer tur, sicut praefiguravit Moyses: Caro, inquit, pro corpore nostro offertur, sanguis pro animas: sed tamen"sub utraque specie sumitur, quod ad utramque valet, quia sub utraque sumitur totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est, animae vel corporis, non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque tamen specie totus sumitur Christus: nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur". "Eadem enim ratio est, ut ait Hilarius, in corpore Christi, quae in manna praecessit; de quo di citur : Qui plus collegerat non habuit amplius, nec qui minus paraverat habuit minus ". Et licet sub utraque specie totus Christus sumatur, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem: nec debent dici duo Sacramenta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur ; neque iterari Sacramentum, quia benedictio non repetitur super eamdem speciem: neque aliae substantiae in sacrificium veritatis offerri debent, quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.
Quare aqua admisceatur.
Aqua vero admiscenda est vino, quia aqua populum significat, qui per Christi passionem redemptus est. "Calix ergo dominicus juxta canonum praeceptum aqua et vino mixtus debet offerri; quia videmus in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Cum igitur in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit copulatur; quae copulatio aquae et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis".
Julius Papa.
Si vero quaeritur, an irritum sit quod geritur, si aqua praetermittatur, audi quod sequitur in eodem canone : "Non potest, inquit, calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur ". Item Cyprianus: "Calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur: sicut nec corpus Domini potest esse farina sola, nec aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum et panis unius compage solidatum ".Si quis tamen, non intendens introducere haeresim, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum Sacramentum, sed ille graviter est corripiendus ; nam et Graecorum Ecclesia non apponere aquam dicitur. Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi. Ait enim : "Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servaverit, quod nos Dominus facere et exemplo et magisterio docuit: potest simplicitati ejus indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus ". Ex hoc videtur, quod si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, Sacramentum conficiat. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificium, nec panis nisi de frumento, nec granum frumenti, nisi redactum fuerit in panem, quia Christus et panem se dicit et grano frumenti se comparat. Quod ergo supra dictum est, non posse vinum solum offerri, determinari oportet: recipit enim exceptionem : non potest nisi simpliciter vel ignoranter fiat ; vel non potest, id est, non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum.
Quale corpus dedit Christus discipulis in coena.
Colligitur etiam ex praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis. Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, id est, mortale et passibile ; nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile ; nec tamen majorem habet efficientiam. Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento communionis, quia non legitur Christus alicui discipulorum praebuisse panem intinctum nisi Judae. Tunc vero non accepit Judas corpus Christi, sed tantum panem, corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat. (Finis textus Magistri.)
Supra Magister determinavit veritatem de Eucharistia, quantum ad Sacramentum et rem Sacramenti et usum ejus: hic determinat de consecratione sacramentali, quae est quasi inceptio Sacramenti, et dividitur in duas.partes. Primo enim determinat de ipsa consecratione, quantum ad actum consecrationis. Secundo quantum ad materiam, ibi : Sub alia autem specie. Prima in duas. Primo determinat veritatem; secundo excludit errorem circa hoc, ibi : Quidam autem. Secunda pars in tres. Primo determinat de materia praecedente et concomitante consecrationem in communi, scilicet quare est species alia, et alia ab ipsa specie rei contentae ; secundo de ipsa in speciali, quantum ad duplicem speciem concurrentem ibi : Sed quia sub duplici. Tertio de quadam specie apponenda alii speciei principali, ibi : Aqua.
Circa distinctionem istam undecimam quaerendum est principaliter de duobus. Primo, de conversione , seu transubstantiatione. Secundo, de materia apta transubstantiationi vel conversioni. Circa primum, primo quaerendum est de possibilitate. Secundo, de actualitate. De possibilitate quaero duo. Primo, utrum sit possibilis transubstantiatio? Secundo, utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque ?