CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter Plato inftrmavit rationes Eudoxi ?
Plato autem qui delectationem dixit non per se bonum, et non esse finale bonum, sed viam in ipsum, Eudoxi rationes infirmare conatur. Tali enim ratione quali Eudoxus probat delectationem per se bonum esse, Plato interimit dictum Eudoxi, ostendens quod delectatio non est per se bonum. Dicit enim, quod Eudoxus dixit, quod delectabilis vita eligibilior est cum prudentia, sive prudentiae adjuncta, quam si prudens vita sit sine delectatione. Si admixtum et adjunctum sit, cum nihil separatum sit miscibile, sequitur quod delectatio non sit per se bonum. Similiter per substantiam bonum non est miscibile alicui bonorum : quia quidditas unius non miscetur quidditati alterius. Adhuc finale bonum alteri finali bono non miscetur, quia non sunt duo fines unius et ejusdem proximi. Si ergo delectatio miscetur ad faciendum melius bonum, sequitur delectationem non esse per se bonum. Nullo enim apposito ipsi per se bono per se bonum potest fieri eligibilius, sicut jam probatum est. Manifestum est igitur quod nullum per se bonorum, per se bonum erit quod cum alio aliquo quod est de numero bonorum quae sunt bona secundum seipsum, eligibilius fieri potest. Restat igitur quaestio sicut prius, quale bonum sit delectatio.
quam quoad nos secundum humanam conversationem communicamus. Tale enim bonum quaeritur a nobis, eo quod separato bono non communicant homines secundum humanam conversationem : eo quod separatum semper in se est aequale : id autem bonum quo communicamus, valde differens est secundum omnem differentiam hominum, nec tale quale communicamus quaeritur a nobis, eo quod actus conversationis humanae circa particularia sunt, particulares autem operationes circa bonum particulare sunt, et non circa bonum separatum. Haec igitur sunt quae Plato inducit contra Eudoxum. Et ideo dicit Plato quod non est bonum per se quod omnia appetunt, instantiam ferens ex inductione, quod unumquodque appetit bonum sibi. Bonum autem sibi non est per se.
Sed tamen contra Platonicos est, quod instantes contra hanc communem animi conceptionem, quod bonum est quod omnia appetunt, contradictoriam concedentes, quod non bonum est quod omnia appetunt, penitus nihil dicunt : eo quod dicta eorum factis omnium discordant. Generaliter enim, verum est quod omnibus videtur : hoc enim omnes dicimus esse verum, dicente Boetio, quod communis animi conceptio est, quam quisque probat auditam. Interimens ergo hanc Iidem quam omnes probant, omnino sive nullo modo potest aliquid credibilius dicere.
Si enim diceret quod non sunt per se bona, quae ea appetunt quae sunt sine intellectu esse, tunc aliquid posset dicere. Sine intellectu enim appetunt, qui rationem intellectus in appetibilibus non sequuntur. Et tales aliquando appetunt, quod non bonum esse videtur sapientibus et judicantibus secundum intellectum. Si autem dicit non esse per se bonum, quod appetendum judicant hi qui sapiunt et intellectus judicium sequuntur, qualiter posset esse quod talis aliquid verum di- ceret ? Sapiens enim secundum intellectum judicans, per se bonum non judicat et eligibile, nisi quod per se bonum et eligibile est : tamen forte etiam in pravis et appetentibus et appetibilibus est aliquod naturale bonum. Naturale autem dictum a natura protendente bonum quod est melius quam ea bona sint quae dicuntur a Platone secundum seipsa bona, secundum quod dicit quod unumquodque appetit proprium bonum : hoc autem bonum refulgentia primi boni est in quolibet, ut diximus. Plato enim dicebat delectationem non esse secundum seipsum bonum, sed esse quoddam bonum quod proprium est unicuique ex repletione propriae indigentiae, in hoc quod repletur in his quae sibi secundum naturam conveniunt.
Adhuc autem Platoni non videtur quod bene dicatur quod Eudoxus de contrario inducit. Dicunt enim Platonici, j et in hoc verum dicunt, quod non sequitur, si tristitia malum est, quod delectatio bonum sit. Dicunt enim quod contingit malum malo opponi, sicut insensibilitas intemperantiae, et timiditas audaciae : et ambo haec mala contingit opponi ei quod neutrum est, scilicet nec bono, nec malo, quod indifferens vocamus. Et in hoc non male dicunt quantum ad. formam consequentiae : tamen quantum ad materiam in moralibus his quae dicta sunt, non verum dicunt. In omnibus enim moralibus quando ambo opposita mala sunt, ambo oportet esse fugienda : et si neutrum vel indifferens est, oportet quod neutrum illi conveniat vel. secundum unam similitudinem ambo. Aut enim sequitur quod nec fugiendum, sit nec appetendum, vel quod aequaliter fugiendum sit et appetendum. Sed delectationem omnia eligunt ut bonum : tristitiam autem omnia fugiunt ut malum. Sequitur igitur quod tristitia et delectatio opponuntur ut bonum et malum, quod Plato negavit. Plato tamen quando per se
bonum dixit bonum separatum et non miscibile alteri cum quo ipsum efficeretur melius (ut quidam dicunt) intellexit hoc secundum proportionem : eo quod nihil bonorum materialium proportionale est bono separato. Et si quid talium bonorum adderetur ei, esset sicut additio puncti ad continuum. Et ponunt exemplum, sicut si millesima milii ad totum pondus terrae cum montibus et maribus adderetur. Propterea dixit quod bonum separatum nulli bonorum materialium miscibile est, ut melius fiat.