CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ostenso dari species intelligibiles in intellectu, secundum principale quaesitum hujus quaestionis, est, utrum intellectus sit conservativus earumdem. Et pro parte falsa ponit duas rationes ac rationem ad oppositam, et recitat opinionem tributam Avicennae negativam cum suis fundamentis, et modum quo excusari posset Avicenna ab hac impositione, de quo D. Thom. 1. part. q. 89. art. 5. Abul. in 25. Mat. q. 580. Occham 4. q. 12. art. 1. Conimbrio. tract. de Anima septim. disp. 3. art. 3. et 3. de Anima, c. 5. q. 3.
Secundo quaero : Utrum (a) memoria intellectiva sit conservativa speciei intelligibilis, cessante actu intelligendi. Videtur quod non, quia si conservaret unam speciem, pari ratione et aliam speciem alterius objecti, et sic multas simul, consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio falsitatis consequentis, quia species non est nisi quaedam configuratio intelligibilis in intellectu ; sed in corporalibus, est impossibile idem corpus figurari diversis figuris, ergo similiter impossibile est intellectum simul sic configurari diversis objectis per diversas species, et haec est ratio Algazelis.
Secundo sic : Omnis qualitas disponens intellectum ad operandum vel ad operationem, et mansiva in eo est habitus intellectualis ; sed species est qualitas quaedam disponens intellectum ad operationem, igitur si est mansiva post actum intelligendi, sequitur quod esset habitus intellectualis: sed hoc est falsum, quia species intelligibilis praecedit actum naturaliter, et habitus sequitur, nam generatur ex actibus ; ergo, etc.
Contra, intellectus est in potentia accidentali, non nisi quando habet speciem intelligibilem, patet ex Philosopho 2. de Anima, et 8. Physicorum.
Hic est una (b) opinio, quae ponitur ab Avicenna 6. Naturalium parte 5. cap. 6. vel 7. quod ipse senserit speciem intelligibilem non habere esse mansivum in anima post actualem considerationem: et dicunt ipsum hoc probare per hoc, quod in organo sensus (quia non est virtus cognitiva) potest esse species repraesentativa objecti, hoc est, quia organum non est natum cognoscere objectum sensibiliter ; sed in intellectu, ex quo est virtus naturaliter cognitiva, non erit aliqua species repraesentans objectum, nisi ipsum objectum sit ibi intellectualiter, et secundum actualem considerationem vel intellectionem. Hanc rationem dicunt ipsum innuere, cap. 5. post medium, cum dicit, impossibile est formam esse in anima in effectu perfecte, et non intelligi ab ea in effectu perfecte.
Dicunt quidam quod haec opinio fuit Avicennae, quod nulla species manet in parte intellectiva post actum intelligendi, quod videtur, quia 6. Naturalium parte 5. cap. 6. dicit quod in organo sensus conservatur species post recessum sensibilis, et hoc solum, quia organum non est natum cognoscere objectum. Sed intellectus non est potentia organica, et ideo de se est dispositus ad recipiendum, non autem ad conservandum, quia in ipso non potest fieri talis impressio aliqua, sed tantum intellectua-Iis immutatio.
Modus (c) suus est, quod posuit ordinem in Intelligentiis, et dixit ultimam Intelligentiam influere speciem in intellectum nostrum, ita quod sicut Plato posuit, quod per conversionem intellectus nostri ad ideam alicujus rei, habeamus scientiam alicujus rei. Ita. Avicenna posuit, quod per conversionem intellectus nostri ad illam Intelligentiam naturaliter influentem, habemus notitiam et scientiam rei, quam ad sensum eramus dispositi cogitare.
Quod si contra eum tunc diceretur, quod secundum hoc nunquam haberemus habitum scientiae, ex quo species non manebant in intellectu nostro nisi in actuali consideratione, quod tantum erat in actuali conversione ad illam Intelligentiam. Respondebat (secundum quod sibi imponitur) quod ex frequenti conversione ad illam Intelligentiam, generatur quaedam habilitas in homine, quae habitus potest dici per quam erat facilis et habilis ad se convertendum, et per consequens ad actum considerandi secundum scientiam.
An hoc (d) senserit Avicenna an non. non curo, tamen posset bene excusari. Nam ipse dicit ibidem cap. 6. quod aliquis de quaestione sibi proposita, potest habere certitudinem, quod scit eam solvere, et tamen non habet in promptu solutionem. quod non esset nisi apud se haberet speciem intelligibilem. Item, cap 5. vult quod singularia non faciunt aliquam diversitatem ad intelligendum, unde vult quod facta abstractione quidditatis ab uno singulari, non oportet quod fiat ab aliis ejusdem speciei concurrentibus, ipse expresse ibi ponit abstractionem speciei a singulari.
Item parte 4. cap. 1. dicit quod thesaurus intellectus est memoria, quod nihil est dictu, nisi species ibi conservarentur ; et 5. Metaph, dicit quod species in intellectu respectu intellectus est singularis, sed respectu objecti est universalis.
Qui ergo vellet salvare Avicennam, diceret (ut videtur esse ejus intentio,) quod duplex est species in intellectu: una quae abstrahitur a sensibilibus, et haec manet actu intellectus transeunte: alia quae habetur ex influxu Intelligentiae ad quam convertitur, et haec non manet, actu intellectus non manente: nec est necesse, quod maneat illa, quia semper Intelligentia illa naturaliter influit species in intellectum ad se conversum, per modum quo aliqui dicunt intellectum separatum intelligere, sed per influxum specierum a Deo non ab Intelligentia.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Secundo quaero : Utrum memoria intellectiva sit conservativa speciei intelligibilis ? Totam hanc reliquam partem hujus quaestionis sextae, absque commentario reliquit nobis Lycbetus, et caeteri etiam, quos vidi, expositores scripti Oxoniensis ; ea sine dubio de causa, quod in antiquioribus codicibus vel non habeatur omnino, vel certe non nisi per modum appendicis; ex Reportatis tamen ipsiusmet Scoti depromptae, in quibus Reportatis, hae duae quaestiones hic tractantur per modum duarum quaestionum principalium habentur: compendiosius quidem in iis Reportatis, quae hactenus nomine Scoti communiter circumferuntur, et nuper cum scholiis et castigationibus nostri Cavelli impressa sunt Coloniae; sed diffusius ac distinctius in aliis Reportatis in hac nova editione imprimendis, quorum illa priora non sunt sine dubio aliud, quam compendium aliquod ab aliquo Scoti discipulo, eoque non satis perito, confectum. Porro non esse revera has quaestiones ex scripto Oxoniensi, id argumento non levi est, eas omnino non reperiri, ut dixi, in pluribus Scoti editionibus, et in quibus reperiuntur per modum additionum esse adjunctas, nullosque ex Commentatoribus Doctoris eas exposuisse, et praeterea incipere quaestionem sequentem principalem, quae est septima in ordine hujus distinctionis, his verbis: Secundo quaero, ex eo scilicet quod sit secunda quaestio, quam movet circa tertiam partem hujus distinctionis, quod tamen non ita se haberet, si has quaestiones in iisdem scriptis tradidisset, esset enim quarta quaestio, ut patet; nam prima ex his quaestionibus est secunda, unde et incipit etiam iisdem verbis : Secundo quaero.
Nec tollit vim hujus conjecturae qui diceret has duas quaestiones non esse principales, sed incidentales; nam praeterquam quod revera tam principales sint quam illa quaestio septima, non deberet quaestio incidantalis, et non principalis tradi per modum secundae quaestionis, nisi praecederet similiter aliqua quaestio incidentalis in ordine, ad quam diceretur secunda quaestio incidentalis, praesertim cum sequeretur alia secunda principalis,
sed non praecedit hanc secundam incidentalem alia prima incidentalis, et eam sequitur alia quaestio principalis, quae dicitur secunda ; ergo nullo modo est verisimile has duas quaestiones pertinere ad scriptum Oxoniense.
Praeterea nunquam solet Scotus post solutionem argumentorum principalium alicujus quaestionis proponere alias quaestiones incidentales ; sed hoc facit semper vel in corpore ipsius quaestionis principalis, vel inter solutionem argumentorum ; sed hae duae quaestiones ponuntur hic post solutionem argumentorum principalium et aliorum, de quibus in ipso corpore quaestionis principalis fit mentio ; ergo Scotus non posuit has quaestiones per modum appendicis ad hanc quaestionem sextam. Rursus, quae tractat in quaestione prima ex duabus his de conservatione specierum, et de conversione ad phantasmata, tractavit etiam in ipsamet quaestione principali ; de conversione quidem ad phantasmata num. 19. de conservatione vero specierum, num, 22. nec est verisimile quod de eadem re bis ageret in eadem quaestione, praesertim sine ulla relatione aut significatione repetitionis.
Haec faciunt pro parte negativa. Pro affirmativa autem tenente has quaestiones esse ex scripto Oxoniensi, facit quod dicitur in nota marginali ad initium primae quaestionis ex his duabus quaestionibus, num. 23. nempe Scotum citare in aliis locis scripti Oxoniensis quae tractat in his quaestionibus,ad easque se remittere. Verum non citat auctor istius notae marginalis quo alio loco scripti Oxoniensis Scotus id facit, nec ego reperio ullam citationem hujusmodi apud Scotum nisi unicam, in 4. dist. 45. quaest. 1. num. 1. ubi dicit: Est tamen aliqua perfectio quam phantasma tribuit intelleclioni, per
hoc quod intendit speciem intelligibilem regulariter in qualibet intellectione, sicut declaratum est lib. 1. dist. 3. nam in illa distinctione non reperio quod faciat mentionem de intentione speciei per phantasmata, nisi in prima ex his duabus quaestionibus num. 28. unde videri posset quod illam primam quaestionem citat in scripto Oxoniensi. Sed certe non declarat in illa quaestione prima quomodo id fiat, sed solum obiter dicit id fieri, in illo autem loco quarti dicit id fuisse declaratum in 1. dist. 3. Quare potius existimarem illam citationem quae habetur in quarto, irrepsisse in textum, quam has duas quaestiones esse de textu Oxoniensi, et sic responderi posset ad omnes alias citationes. Verum quiquid sit de hac re, quae parvi prorsus est momenti, non est dubium, quin hae duae quaestiones sint Scoti, sive ex scripto Oxoniensi sint sive non ; et propterea quandoquidem jam communiter hic ponantur,non erit abs re illas explicare, praesertim cum doctrina in illis tradita sit pro libris de Anima valde utilis.
Itaque quantum ad primam quaestionem, praemissis duabus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, proponit eamdem partem negativam, ut tribuitur Avicennae cum suis fundamentis ; et ostenso qua ratione posset bene exponi Avicenna, ita ut non esset dicendus illam tenere, impugnat eam quinque rationibus, et absolute tenet oppositam sententiam, explicatque qua ratione intellectus dum intelligit convertitur ad phantasmata, rejecta prius ratione, quam pro illa conversione assignat D. Thomas, et demum solvit argumenta duo principalia.
(b) Hic est una opinio, etc. Circa hanc quaestionem, sententia Avicennae videtur fuisse, aut saltem ita imponitur ipsi a
S. Thoma 1. part. quaest. 79. art. 6. nullo modo manere species intelligibiles impressas rerum, quae intelliguntur in anima, nisi dum actu intelliguntur. Et quamvis fatetur manere species impressas sensitivas in animali, etiam cum non sint actu objecta istarum specierum, tamen negat eamdem esse rationem de speciebus intelligibilibus, quia potentiae internae sensitivae habent organa determinata sibi correspondentia, in quibus et producuntur species et conservantur, quae organa vocat propterea thesauros specierum, nec ullo modo sentiunt ipsa aliquid, sed solum recipiunt et conservant species, ad quas potentiae sensitivae convertuntur quoties aliquid percipiunt. At non est assignabile aliquem thesaurum vel organum conservativum specierum impressarum intelligibilium, secundum ipsum, quia non potest esse quid corporeum aut materiale, cum istae species sint spirituales, sicut et potentia intellectiva respiciens ipsas, nec etiam potest esse ipsamet anima rationalis, aut aliqua potentia spiritualis ejus, quia alias sequeretur quod necessario semper intelligeret ; nam secundum ipsum impossibile est dici hanc formam, scilicet speciem intelligibilem impressam, esse in anima in effectu perfecte, et non intelligi ab ea in effectu perfecte ; ergo non est eadem ratio de conservatione specierum sensitivarum et intelligibilium, quando actu non consideratur objectum istarum specierum. Unde argumentari potest Avicenna pro sua sententia, primo sic: ideo sensus habet species conservatas, quando actu non intelligit, quia habet organum quod non est quid cognoscitivum, et si fuisset cognoscitivum organum, non posset conservare species sine cognitione actuali ; ergo cum intellectus non habeat organum aliquod sibi correspondens non cognoscitivum, non debet dici quod habeat species conservatas quando actu non habet cognitionem. Secundo sic: si intellectus haberet species conservatas, deberet semper intelligere propter propositionem praemissam ex Avicenna, sed hoc est contra experientiam manifeste ; ergo non habet species conservatas.
(c) Modus suus est etc. Hic ostendit quomodo secundum Avicennam posset intelligere objecta aliqua semel cognita, et absentia absque speciebus conservatis. Itaque secundum Avicennam datur ordo inter Intelligentias seu Angelos in operationibus eorum ad extra, et munus ultimi Angeli est, quoties intellectus intelligeret de novo rem prius intellectam, juxta exigentiam cognitionis sensitivae, producere speciem intelligibilem in ipso, quae desineret desinente intellectione, et iterum produceretur quando illa esset producenda. Quod si quaereretur ab Avicenna, quomodo ergo haberemus habitum, seu facilitatem sciendi aut cognoscendi aliquid ? Responderet per hoc, quod haberemus facilitatem convertendi nos ad Intelligentiam, quae nata esset species illas producere, quam facilitatem acquirere possemus per frequentem conversionem ad illam.
(d) An hoc senserit Avicenna,etc. Quia haec sententia sic intellecta nonnulla conti net absurda et tanto Philosopho indigna, propterea videtur Scotus dubitasse an revera ita senserit, et adducit aliqua loca ipsius, quibus videtur asserere conservari species ; ex quibus locis ille potissimus est, quem adducit ex parte 4. Naturalium cap. 1. ubi dicit quod thesaurus intellectus sit memoria ; non thesauri est conservare species, et quae potentia habet thesaurum, habeat species conservatas secundum Avicennam, ergo secundum Avicennam, intellectus habet species conservatas. Unde ne sibi in eodem opere contradicere videatur, quando in illa parte 5. cap. 6. negare videtur species conservatas, et asserere ad intelligendum de novo, intellectum esse convertendum ad Intelligentiam, sic exponendus est, ut velit tantum non solum haberi species in intellectu acceptas a sensibilibus, sed etiam alias acceptas ab Intelligentia hasque non necessario conservari, quia Intelligentia est secundum se sufficienter applicata ad eas producendas, quoties opus est; illas vero acceptas a sensibilibus necessario conservari, quia objecta non sunt sufficienter semper applicata ad eas imprimendas, quoties utimur illis. Posset etiam dici, quod velit tantum Avicenna, non sufficere species intelligibiles conservari absque conversione ad Intelligentias, nam cum aeque omnes species intelligibiles, quas plurimas habet intellectus, sint applicatae intellectui ut sic conservantur praecise, non esset potior ratio cur determinaretur intellectus per has potius quam per illas, unde videretur necessario recurrendum ad Intelligentiam aliquam, quae determinaret intellectum.
Si vero quaeratur quaenam sint absurda, propter quae haec sententia hoc modo explicata, non sit adscribenda tali Philosopho. Respondeo, praeter rationes Scoti, de quibus postea, in primis absurdum esse quod sensus materialis haberet thesauros suos ad conservationem suarum specierum, intellectus vero non haberet similiter suos. Secundo eadem prorsus ratio, quae, secundum ipsum, impedit conservationem specierum intelligibilium, impedit etiam conservationem specierum sensitivarum internarum; ergo absurde assereret has conservari, illas non. Probatur antecedens, quia ideo, secundum ipsum, non conservantur species intelligibiles, quia alias intellectus per eas semper intelligeret, quandoquidem essent semper applicatae, sed non potius deberent esse semper applicatae quam species sensitivae internae potentiae cognoscitivae internae ; nam organum illud conservativum specierum sensitivarum, sive sit ipsamet potentia sensitiva, sive aliquid distinctum ab ipsa, est semper eodem modo applicatum potentia sensitivae secundum se, ergo et species in ipso conservatae sunt semper eodem modo applicatae realiter. Et si dicatur non esse tamen eas eodem modo sensibiliter applicatas, similiter posset dici quod species intelligibiles, licet essent semper eodem modo realiter applicatae, non tamen essent eodem modo intelligibiliter applicatae. Tertio, quando intellectus primo intelligit aliquod cognitum a sensu, vel illud intelligit per speciem intelligibilem abstractam a sensu vel sine tali specie, non sine specie, propter dicta in parte principali hujus quaestionis sextae; et quia alias nec esset pro specie recurrendum ad Intelligentiam, contra ipsum Avicennam, ergo per speciem intelligit. Tunc sic : vel illa species est generata sine cooperatione particulari aliqua Intelligentiae, vel non est; si primum, ergo nunquam ad eam habendam, aut similem, est recurrendum ad Intelligentiam, qua enim ratione semel est producta absque cooperatione Intelligentiae, ita semper produci posset, praesertim cum semper quoties habetur, potentiae sensitivae operentur. Si secundum dicatur, hoc est, quod illa species nunquam sit generata absque cooperatione Intelligentiae, praeterquam quod hoc gratissime et absque fundamento diceretur, cum sufficeret intellectus agens et objectum perceptum a potentia sensitiva interna ad ejus productionem ; praeter hoc, inquam, adhuc contra est, quod eadem ratione productio specierum sensitivarum deberet aliqualiter adscribi Interligentiae alicui , eadem enim est ratio, sive a priori sive a posteriori, de utrisque.
Praeterea, illa conversio ad Intelligentiam, est contra experientiam et sine ratione, et propterea absurde asseritur. Rursus, aut intellectus necessario seipso convertitur, et sic semper necessario converteretur ; aut convertitur cura vult voluntas, et sic posset dici quod converteretur ad ipsas species conservatas,et quod non intelligeret, nisi ad quas vellet voluntas ipsum convertere; aut determinaretur a phantasmatibus ad illam conversionem, ita ut non converteretur ad Intelligentiam pro aliquibus speciebus, nisi juxta determinationem phantasmatum: et ratio quare has potius species quam illas reciperet ab Intelligentia esset, quia sic exigerent phantasmata; sed similiter etiam posset determinari ad unas species prae aliis, quamvis species conservarentur, ergo absurde negantur species, et recurritur ad conversionem intellectus ad Intelligentias. Confirmatur, quia vel Intelligentia libere producit species vel necessario ; si libere, ergo non est ponendus habitus, ut intellectus ad illam convertatur, quia quamvis converteretur, illa posset non producere ; et quamvis non converteretur, posset producere ; si naturaliter, ergo semper deberet producere species omnes quas posset, et sic intellectus tam deberet semper necessario intelligere, quam si haberet species conservatas. Ulterius non potest intelligi in quo consistat ista conversio intellectus ad Intelligentiam ; ergo absurde asseritur. Denique falsum est fundamentum ejus principale, nimirum quod sequeretur ex conservatione specierum conservatio intellectionum, ut postea videbimus.