In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Alens. 4. p. g. 38. m. 1. et 2. D. Bonav. hic a. 1. q. i. Richard. a. 1. q. 1. D. Thom. 3. p. q. 75. a. 4. Suar. 3. p. tom. 3. d. 50. s. 1. 2. Bellarm. lib. 3. de Euehar. per totum.
Ad primum (a), arguo quod non, quia transubstantiatio idem est, quod mutatio substantiae in substantiam; sed talis mutatio non est nisi generatio vel corruptio, secundum Philosophum 5. Physic. Sed nec ista, nec illa est transubstantiatio: ergo nec est possibilis transubstantiatio.
Secundo, quia in omni mutatione aliquod subjectum commune, manet, ex illa definitione mutationis, 6. Physic. Mutari est aliter se habere nunc quam prius. Et patet discurrendo per omnes species mutationis, 5. Physic. Sed in transubstantiatione nihil commune manet; ergo nec est aliqua transubstantiatio, quia non potest esse aliquid aliud quam mutatio, quia non est aliquid permanens, nec etiam successivum aliud a motu et mutatione, quia successiva non sunt nisi motus, et mutatio, tempus, et hujusmodi; ergo, etc.
Tertio, quia in omni mutatione termini sunt incompossibiles ; sed termini transubstantiationis non sunt incompossibiles, quia possunt esse simul ; ergo transubstantiatio non est mutatio, et tunc ut prius nihil aliud potest poni: ergo, etc.
Contra, Ambrosius de Sacramentis, et habetur de consec. dist. 2. Revera mirabile, non minus est dare, quam mutare novas naturas rebus. Ex quo concludit, quod cum Deus possit dare novas naturas rebus, quae prius non erant, potuit et mutare naturam in naturam, et per consequens transubstantiare.
COMMENTARIUS. (a) Ad primum sic proceditur, etc. In hac quaestione sunt tres articuli; primus, de significatione nominis ; secundus, de re substrata ejusque possibilitate; tertius quid sit? Circa haec omnis controversia, quae fuit inter antiquos, versatur tantum in eo, an transubstantiatio contineatur sub genere mutationis ? de quo agit Doctor in 3. articulo; inter posteriores tamen succrevit magna varietas quaestionum, quibus respondendum erit. Controversiam cum haereticis supra praemissimus ; in hac autem quaestione tantum movetur controversia Scholastica.