IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum de credibilibus nobis revelatis, necesse sit ponere fidem infusam ?
Alens. 3. p. q. 78. m. 1. D. Thom. 1. 2. q. 62. art. 1 . et 2. 2. q. 2. art. 3. ubi Bannes, Richard. hic art. 3. q. 1. Gabr. q 2. art. 2. Vasq. 1.2. d. 186. cap. 1. et d. 187. cap. 2. Ansel. D. Thom. OEcum. Theoph. in id Hebr. 11. sine fide impossibile, etc. Durand. 2. d. 28. q. l.Soto 2. de nat. cap. 7. 8. ubi incontiderate. 5 coium, et alios graves DD. taxat. Pitigianis hic art 10. et 11. Vega 9. de Justif. cap. 3. Cord. lib. 1. quaest. 1 7. Vide Scot. Quodlib. 14.
Circa istam vigesimam tertiam distinctionem, in qua Magister agit de virtutibus, et primo de fide quantum ad ejus essentiam, quaeritur unum : Utrum scilicet de credibilibus nobis revelatis necesse sit ponere fidem infusam ? Quod non, quia ad omnem certitudinem actus credendi, quam experimur in nobis talium credibilium, sufficit nobis fides acquisita: igitur superfluit ponere fidem infusam. Consequentia patet, quia non ponitur habitus, nisi propter actum ; et superfluit ponere plura, quando unum sufficit. Antecedens probatur, quia sicut firmiter inhaeremus historiis et gestis scriptis de rebus bellicis et aliis, quae scribuntur in Chronicis fide acquisita, per hoc quod credimus veraces eos esse, qui talia referunt, ita fide acquisita firmiter adhaeremus historiae Scripturae sacrae et Evangelio, quia firmiter credimus eos esse veraces, qui libros Canonis condiderunt ; igitur praeter fidem acquisitam, superfluit omnis alia propter certitudinem actus credendi.
Praeterea, magis est supra inclinationem intellectus, imo contra, assentire falsis impossibilibus oppositis necessariorum, quam assentire objectis neutris, quae licet sint vera, non tamen habent evidentiam ex terminis ; sed aliquis habitu acquisito per falsigraphum assentit opposito conclusionis demonstratae vel demonstrabilia, sicut habens ignorantiam dispositionis, qui scilicet est in errore, firmiter adhaeret illi falso ; igitur multo fortius fide acquisita potest firmiter credere vera neutra, cujusmodi sunt credibilia a nobis.
Sed dices, quod forte ideo assentit, quia persuasus est aliqua apparentia argumenti. Ideo pono aliud exemplum : Ecce aliquis haereticus firmiter adhaereret suo errori, credens illum esse verum, in tantum quod mori paratus est pro eo, et fide sua, sic assentit illi, quod evidens ex terminis esse non potest, cum sit falsum et haeresis, et illa fides non est nisi acquisita, et est in ratione inclinans ipsam firmiter in illum errorem, nec talis est persuasus ratione, sed credit auditui aliquorum, ut proprio conceptui; igitur aliquis potest fide acquisita firmiter adhaerere alicui credibili sine fide infusa a Deo.
Item, si ponitur fides infusa a . Deo, illa non potest corrumpi in nobis, nec amitti ; hoc autem est falsum ; igitur et illud ex quo sequitur) scilicet quod aliqua talis fides sit in nobis. Antecedens probatur, quia sicut habitus infusus creatur a Deo, et non potest creatura in causalitatem ipsius, quia non generatur ex actibus nostris, ita quando Corrumpitur, annihilatur totaliter, et sicut creatura non potest aliquid creare, ita nec annihilare ; igitur nullus habens fidem quocumque errore posset effective fidem annihilare, attingendo essentiam habitus, nec demeritorio, quia si sic, hoc esset per maximum demeritum, scilicet per odium Dei ; sed sic non perditur, quia daemones credunt et contegmiscunt, et habent fidem informem,-et tamen odiunt Deum ; igitur si poneretur fides infusa, non posset corrumpi nec amitti ; igitur nulla est fides infusa.
Praeterea, (et hoc argumentum potest ponderari) ille habitus, ad quem non potest homo ex omnibus 1 naturalibus suis attingere, est simpliciter perfectior omni habitu, ad quem potest attingere generando ipsum in se, ex suis principiis naturalibus ; si ergo ponitur fides infusa, cum homo.ex tota coordinatione virium naturalium suarum, et earum actuum et objectorum, non possit in se generare fidem illam, esset hujusmodi fides perfectior habitus omni habitu acquisito, scilicet scientia conclusionum, et habitu principiorum ; et cum perfectiori habitui correspondeat perfectior actus, actus credendi fidei infusae esset perfectior, quam actus intelligendi prima principia per habitum principiorum, quod videtur valde inconveniens.
Contra, ad Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo ; sed: certum est quod multi placent, et multi placuerunt Deo ; igitur necesse est ponere fidem respectu credibilium nobis revelatorum. Et quod loquatur de fide infusa, patet per eumdem 1. ad Corinth. 12. ubi dicit: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, et post cap. 13. subdit de istis Virtutibus Theologicis, quae sunt viae excellentiores omnibus habitibus acquisitis ; ibi enim loquitur de fide infusa, sicut de charitate infusa.
In quaestione ista, primo dicam, quod certum est, quia certum est quod in nobis est fides acquisita, et ex hoc sequitur unum corollarium. Secundo dicam aliud, quod non est ita manifestum ; et ibi duo, secundum quod dupliciter potest dici de fide infusa, et eligetis partem quam volueritis ; tertio dicam ad quaestionem.