Sed consequenter cum dicit, divites eguerunt, manifestat rationem per contrarium. Contrarium enim timori domini est affectus eorum qui animas suas divitiis dant. Primo ergo ostendit quod qui in divitiis sunt, deficiunt. Secundo, quod qui quaerunt deum, sunt absque defectu, ibi, inquirentes. Dicit ergo, divites eguerunt, scilicet spiritualiter; idest qui sunt divites in mundanis, eguerunt in spiritualibus divitiis. Apoc. 3: dicis quia dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus. Et esurierunt, scilicet spiritualia bona: quia naturalis appetitus inest homini ad virtutem; licet enim appetitus depravatus sit ad peccata, tamen naturaliter desiderat virtutes. Vel in futuro, eguerunt, idest egebunt, et esurierunt, idest esurient: isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Item ad litteram intelligitur: quia divites frequenter ad egestatem deducuntur, quia res mundanae sunt caducae. Luc. 1: esurientes implevit bonis etc.. Inquirentes autem dominum: isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest etc.. Non minuentur omni bono, idest non deficient perfecto bono: quia spiritualia habebunt ad votum, et temporalia ad necessitatem: Luc. 12: primum quaerite regnum dei, et haec omnia adjicientur vobis: Prov. 10: desiderium justis dabitur. Et eorum desiderium est omne bonum: Prov. 11: et ideo omne bonum habebunt.