CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra illam opinionem, etc. Impugnat hic Doctor sententiam negantem conservari species, cujuscumque auctoris sit. Primo, quia habens habitum scientiae seu facilitatem ad cognoscendum aliquid, est in potentia accidentali, quando actu non cognoscit secundum Philosophum 8. Physic. text. 38. hoc est in tali potentia, ut non indigeat aliquo comprincipio intrinseco essentialiter ad cognitionem requisito; et non habens habitum scientiae, nec considerans actum est in potentia essentiali, id est, indigens aliquo principio intrinseco ersenlialiter requisito, secundum eumdem Philosophum; sed si non conservarentur species intelligibiles, habens habitum scientiae et non sciens actu, adhuc esset in potentia essentiali, quia indigeret specie intelligibili,quae est principium intrinsecum essentialiter requisitum ad cognitionem seu scientiam ; ergo conservantur istae species.
Hic est verus sensus hujus primae rationis, et est satis urgens contra omnes, qui admitterent auctoritatem Aristotelis, cujus etiam verba 3. de Anima text. 8. idem significant, ut bene ibidem explicat D. Thomas, qui etiam eadem verba 1.
part. quaest. 19. art. 6. pro conservatione specierum adducit contra eumdem Avicennam. Sed si quis negaret auctoritatem Aristotelis, in hac ratione peteretur principium ; nam intellectum habentem habitum scientiae esse in potentia accidentali tantum et non in essentiali, intelligendo per esse in potentia essentiali esse sine indigentia principii essentialiter ad actum requisiti, est illud ipsum quod quaeritur, aut saltem non minus ignotum est, intellectum habere vel non habere speciem intelligibilem cum non intelligit, quam eum esse, tum in potentia essentiali aut accidentali tantum. Unde haec prima ratio est totaliter dependens ab auctoritate.
Secundo impugnat, quia non habet species intelligibilis tam necessariam connexionem cum intellectione actuali, quin possit absque illa existere ; ergo non est dicendum, quod desinente intellectione desinat, et consequenter admittendum est eam manere conservatam, saltem aliquamdiu. Probatur antecedens, quia species est prior intellectione cum sit causa ejus, aut conditio sine qua non produceretur, praerequisita necessario ad ejus productionem secundum omnes ; ergo non habet tam necessariam connexionem cum illa.Probatur consequentia, quia nihil prius aliqua actione aut effectu, habet majorem connexionem cum ipso, quam quod habet rationem principii productivi ejus ; sed quod habet rationem principii productivi non habet necessariam connexionem cum actione aut effectu, quia omnis causa et omne principium naturaliter agens potest impediri ab actione sua ; ergo nec species cum intellectione qua est prior.
Hic discursus, ut jacet, patitur aliquas difficultates ; nam primo aeque videtur probare quod posset conservari species impressa sensibilis sensus externi absque sensatione in organo non impedito, quod omnes negant. Secundo tantum probat quod non oritur ex natura intellectionis, aut speciei ut ad se comparantur, quia species, quae prior est, possit conservari absque intellectione; sed cum hoc posset optime stare quod aliunde haberent necessariam connexionem per ordinem, scilicet ad aliquod extrinsecum, nempe ad causam productivam speciei, quae causa non esset nata ipsam causare, nisi pro instanti aut tempore quo intellectus per eam determinaretur ad producendam intellectionem ; ita ut quodcumque impedimentum esset, quo minus intellectus posita specie posset intelligere, illud ipsum esset impedimentum quo minus species posset conservari in intellectu, non ob necessariam connexionem speciei cum intellectione, sed ob naturam ipsiusmet causae, quae ex se non haberet virtutem producendi, aut conservandi speciem quando poneretur tale impedimentum, quae natura colligeretur a posteriori experientia. Tertio sunt aliqua principia agendi, quae impediri non possunt naturaliter ab aliqua sua actione, ut virtus quam habet ignis ad producendum in se calorem, eumque quoad aliquem gradum conservandum ;ergo similiter posset dici, non obstante hoc discursu, quod species haberet talem vim productivam intellectionis simul cum intellectu,ut non posset naturaliter impediri. Quarto licet principia naturalia actionis possint impediri naturaliter, non tamen quando debite applicantur, sed Avicenna intendit speciem et intellectum, esse sufficienter applicata ad causandum intellectionem, quando species producitur in intellectu aut conservatur ; ergo nisi ostendatur ita non esse, posset dici speciem non conservari, nisi quando conservator intellectio. Non obstantibus tamen his, discursus
Scoti est bonus si bene intelligatur, quod ut fiat, advertendum est supponi a Scoto, si species non posset naturaliter conservari absque intellectione, hoc proventurum aut ex intrinseca ratione ipsius speciei et iiitellectionis, quatenus ad se comparantur ; aut ex aliqua causa extrinseca, sicut siccitas et calor connectuntur necessario in igne, ex eo scilicet quod causa productiva utriusque sit ex natura sua determinata ad producendum utrumque. Supponit praeterea non esse necessariam connexionem inter illa ex natura ullius extrinseci, quia ex natura extrinseci , non potest esse necessaria connexio inter aliqua duo, nisi quatenus illud extrinsecum est natum causare utrumque, et aeque semper ad utriusque productionem determinatum ; sed nullum extrinsecum est determinatum ad causandum intellectionem nisi mediante ipsamet specie, ut supponitur etiam ab iis qui negant conservari species ; ergo si non est necessaria connexio inter speciem et intellectionem ex natura intrinseca utriusque, non erit necessaria connexio inter illa ex natura ullius extrinseci.
His autem suppositis, probat non esse ex natura intrinseca connexionem, et consequenter nullo modo, quia inter aliqua duo realiter distincta, quorum unum est prius et alterum posterius, ut se habent species et intellectio, non potest esse connexio necessaria ex natura intrinseca, nisi quatenus illud prius esset determinatum ad productionem posterioris, aut ipsa productio ipsius, aut conditio applicans principium productivum ejus ad ejus productionem, ut patet ; sed species non est productio intellectionis secundum omnes, nec conditio applicans principium productivum, sed potius est comprincipium productivum intellectionis ; ergo eatenus ex natura sua haberet eamdem connexionem cum intellectione, quatenus esset ex se determinatum ad ejus productionem, sed non est sic determinatum: ergo non habet necessariam connexionem ex natura sua intrinseca cum intellectione. Probatur subsumptum a Scoto, quia nullum est principium naturale tam determinatum ad agendum in aliquod extrinsecum distinctum realiter a se, quin possit impediri naturaliter a sua actione ex aliquo capite, ut patet inductione in omnibus aliis causis: ergo cum intellectio producatur in aliquo distincto realiter a specie, non poterit species esse sic determinata ad ejus productionem, quin possit ab ejus productione impediri. Dixi in antecedenti, in aliquod distinctum realiter, ut excludam instantiam illam, quae posset fieri de subjecto respectu propriae passionis physicae, ut verbi gratia, de igne respectu caloris sine quo fortassis naturaliter conservari non posset.
His animadversis facile patet ad difficultates praemissas. Ad primam enim dico, discursum Scoti aeque bene probare speciem impressam externam posse conservari naturaliter absque sensatione, non quidem in omni casu et hypothesi, sed in aliquo casu; imo per illud exemplum confirmari potest doctrina praemissa, quia certum est experientia, conservari speciem impressam externam absque sensatione, ut quando quis apertis oculis dormit, tum enim producitur et conservatur species impressa in oculo sine visione: ergo similiter posset in aliquo casu naturaliter contingere quod produceretur species impressa intelligibilis in intellectu absque intellectione, quia non est unde habeat majorem connexionem species impressa intelligibilis cum intellectione, quam visibilis curo visione.
Ad secundam difficultatem respondeo, concedendo totum, sed supposuit Scotus,
et supra jam probatum est, non posse esse necessariam connexionem inter speciem et intellectionem ex alio capite quam ex natura intrinseca sua: dicere autem quod causa productiva speciei, esset ex natura sua determinata ad producendum et conservandam speciem, solummodo pro tempore quo species esset nata determinare intellectum ad intellectionem, esset chimaericum, et non solum non esset innixum experientiae, sed potius contra omnem experientiam, quandoquidem constet alias species impressas tam internas quam externas, produci a suis causis quandoque cum non possint produci actus ad quos dantur; ergo potius consentaneum experientiae erit ita dicere de specie impressa intelligibili quam oppositum.
Ad tertiam respondeo, juxta paulo ante dicta, licet aliqua sint principia quae impediri non possint ab actione, qua in se aliquid producunt, non tamen esse aliqua quae non possunt impediri naturaliter ab actione in aliquod extrinsecum distinctum realiter.
Ad quartam denique dico, nulla principia naturalia actionis debite applicata subjecto apto, posse impediri naturaliter ab actione, nec id iptendere Scolum. Et licet Avicenna contenderet speciem productam in intellectu, esse causam sufficienter applicatam, ut simul cum intellectu produceret intellectionem, et intellectum esse sufficienter dispositum ad intellectionem recipiendam, tamen id falsum esse patet ex jam dictis, quia non potius est sic sufficienter applicata, quam species visibilis producta in oculo ad producendam visionem; sed species visibilis non eo ipso sufficienter applicatur ut simul cum oculo produ :at visionem, quod producatur in oculo, ut patet.experientia, ergo idem dicendum de specie intelligibili.
Impugnat tertio praedictam sententiam, quia omne prius potest esse sine posteriori, nisi possit assignari ratio necessariae connexionis, qualis est inter subjectum et accidens suum connaturaliter conservativum, quod est proprietas Physica ejus ; sed species est prior inlelleclione, et non potest ostendi ratio necessariae connexionis ejus cum inlelleclione, ergo conservari potest naturaliter sine illa. Probatur minor quoad secundam partem, tum propter dicta ratione praecedenti, tum quia intellectio libere producitur: ergo quamvis haberemus speciem non necessario produceretur intellectio, et consequenter non potest assignari ratio necessariae connexionis speciei cum inlelleclione, quia si essent necessario connexae, maxime quia intellectio deberet necessario produci quando adesset species. Tota difficultas hujus rationis consistit in probanda libertate intellectionis quoad suum produci, quod autem ita sit libera seu quod libere producatur, probat Scotus tantum auctoritate Philosophi. Sed potest tamen ulterius probari experientia, quia constat voluntatem posse avertere illum ab una consideratione ad aliam; et hinc aliquae considerationes quandoque sunt peccaminosae, quando scilicet voluntarie conservantur. Posset responderi quidem juxta doctrinam Avicennae, quod ut intellecliones essent liberae, ita etiam et species: sed id gratis dicaretur nisi aliun le ostenderetur ratio necessaria connexionis speciei cum intellectione.
Impugnat quarto eamdem sententiam, et meo judicio maxime efficaciter , quia sensus internus materialis habet species conservatas, quando actu non sentit per illas; ergo idem dicendum est de intellectu. Probatur consequentia, primo quia non potest assignari disparitas: secundo quia quodcumque principium sufficit ad colligendum quod conserventur species sensitivae internae, sufficit etiam ad colligendam conservationem specierum intelligibilium ; tertio denique, quia ut bene Doctor, quod est perfectionis in inferiori ejusdem rationis et generis, debet eonvenire superiori ; intellectus autem et sensus internus sunt ejusdem generis potentiae cognitivae ut sic, ut patet, et ex illis intellectus sine dubio est perfectior , ergo quae perfectio convenit sensui interno, debet etiam convenire intellectui; sed perfectionis est in potentia sensitiva interna habere species conservatas etiam cum actu non utitur iis, ergo debet talis perfectio concedi intellectui, praesertim cum nullam aliam imperfectionem argueret in ipsa. Probatur subsumptum, quia per hoc fit ut minus dependeat ab objecto et extrinsecis quibuscumque, quandoquidem non dependeat ab illis nisi in sola productione prima speciei, sed quo minus aliquid dependet, caeteris paribus, eo magis est perfectum.
Confirmat hoc Doctor, quia statuendo quod intellectus possit habere speciem absque cognitione, salvaretur minor dependentia ejus ab intellectione, quam si id non statueretur ; ergo id argueret majorem perfectionem in intellectu. His addi posset alia ratio , quod anima separata recordetur rerum in corpore gestarum, tam quae separatur in statu damnationis quam quae separatur in statu salutis ; ergo retinet species in corpore acceptas , et consequenter intellectus habet vim conservativam earum. Dices , species ipsi tum infundi a Deo. Contra, quia non debemus recurrere absque necessitate ad talem infusionem quoties possumus in natura assignare causam sufficientem istarum specierum.
(b) Aliqui adducunt unam rationem, etc. Ad haec addit Doctor rationem, quam pro conservatione specierum contra Avicennam addit S. Thomas 1. part. quaest. 79. art. 6. et ex eo cursus Complutensis de Anima, disp. 19. quaest. 1. sig. 1. num: 3. Ratio autem est haec, quod recipitur in aliquo recipitur in eo secundum modum recipientis; intellectus autem est magis stabilis naturae quam memoria corporalis ; si ergo. materia corporalis formas quas recipit, non solum tenet, dum per eas agit, sed etiam postquam agere cessaverit, multo fortius intellectus immobiliter et infallibiliter recipit species intelligibiles, sive a sensibilibus acceptas, sive etiam ab aliquo superiori intellectu effluxas. Haec sunt propria verba D. Thomae.
Verum, ut bene Doctor, non admodum urget haec ratio seu congruentia, quia ipsa intellectio recipitur in intellectu, et tamen non recipitur in ipso tam stabiliter et immobiliter, quam multae formae corporales recipiuntur in materia corporalis ergo ex eo quod species intelligibiles recipiantur in intellectu, non sequitur quod stabiliter et inamissibiliter in eo conserventur, nec quod stabilius etiam quam formae corporales recipiuntur et conservantur in materia corporali.
Deinde non video in quo fundetur, quod dicit S. Doctor, intellectum scilicet esse stabilioris naturae quam materiam corporalem, nam materia corporalis prima, est secundum suam entitatem omnino tam stabilis quam intellectus, utpote tam ingenerabilis et incorruptibilis formaliter, et nullo modo indestruibilis aut producibilis nisi a solo Deo, nec ad eam datur ulla dispositio praevia , necessitans ad ipsam connaturaliter, sicut datur ad animam rationalem. Quod si loqui dicatur D. Thomas de stabilitate materiae corporalis, non quoad esse suum proprium, sed quoad conservationem formae, certum est materiam corporalem caelestem tam stabiliter tenere formam substantialem caelestem, quam intellectus conservat ullas formas accidentales sibi. Et praeterea non potest sic explicari, quia alias in majori peteret principium, nam intellectum esse sic stabiliorem est illud ipsum, quod erat probandum.
Itaque existimo illud principium : omne quod recipitur per modum recipientis recipitur, non recte applicatum a S. Thoma ad propositum, idque convinci instantia Doctoris de intellectione et instantis aliis de formis corporalibus substantialibus, quae non recipiuntur in materia per modum recipientis, quantum ad stabilitatem seu firmitatem in conservatione sua. Nec sane debet receptum habere omnem modum recipientis, unde ex eo prjecise quod recipiens haberet aliquem modum, non colligitur receptum habere talem modum, substantia enim recipiens accidens habet modum perseitatis, et accidens ineo receptum non habet talem modun; sensus ergo istius axiomatis est, quod receptum debet recipi ad modum recipientis, id est, juxta quod possit recipi a recipiente, ita scilicet ut non habeat aliquem modum, quo posito non possit a recipiente recipi, verbi gratia, res corporalis habens partes extra partes, non potest recipi in substantia spiritali, quae non habet tales paries, quia id ex te nimis repugnat; unde debet quod recipitur in substantia spiritali habere modum indivisibilitatis , quantum ad non habendum partes extra paries, quia alias non esset proportionatum receptibile ad substantiam spiritualem.