In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Describit transubstantiationem esse totalem transitionem substantiae in substantiam ;
quod clare et optime explicat, quoad singulas partes, distinguendo transubstantiationem a generatione.
Hic secundum processum superius habitum de Sacramentis: primo videnda est ratio nominis. Secundo, an illi rationi possit aliquid subesse. Tertio quid sit illud in speciali, utpote ad quod genus pertineat, vel cujus speciei in genere rationem possit habere.
De primo (a) dico quod haec est conveniens ratio hujus nominis transubstantiatio, quod est transitio totalis substantiae in substantiam. Primo expono istud vocabulum totalis; totum enim uno modo dicitur integrum ex partibus ; alio modo pro qualibet parte categorematice et syncategorematice. Secundum hoc dupliciter potest esse transitio totius in totum. Uno modo, accipiendo pro toto integro ex partibus, scilicet quod uni toti ex partibus succedat aliud totum ex partibus. Et hoc modo dicit Aristoteles primo de Generatione, quod generatio est transmutatio totius in totum, quia illud totum ex partibus, quod fuit vere totum, scilicet per se unum, non manet, sed aliud totum succedit: non tamen quaelibet pars succedit, quia materia manet communis, secundum ipsum. Et per oppositum in alteratione non transit totum in totum, quia quodlibet totum per se unum, quod praecessit alterationem, manet in termino alterationis, sed tantum transit totum unum secundum quid, sive per accidens, in totum aliud per accidens, ut lignum calidum in lignum frigidum, quorum neu trum est totum proprie loquendo, sed tantum per accidens totum, sicut per accidens unum. Quodcumque autem totum, quod scilicet est per se unum, et per consequens est de genere substantiae, manet idem sub utroque termino transmutationis, hujus scilicet alterationis:
Per hoc patet, quod ista auctoritas nihil facit contra positionem de pluralitate formarum, quia quantumcumque ponatur prima forma manere, secundum rei veritatem in generato et corrupto, tamen non manet totum idem, etiam isto modo loquendo de toto, quia totum simpliciter praecedens corruptionem, includebat formam ultimam specificatam; illud autem non manet in termino generationis, sed tantum pars ejus ; ergo bene dictum est in definitione transubstantiationis, eam distinguendo contra transmutationem, quod non est transitio totius in totum, quia ibi posset esse aequivocatio de ly totius, sed quod est totalis transitio.
De secundo, quod additur in hac ratione nominis, id est, substantiae in substantiam ; dico, quod ponitur ibi substantiae, distinguendo contra accidens. Manifestum est enim, quod transitio accidentis in accidens, magis diceretur transaccidentatio quam transubstantiatio. Sed quod dicitur substantioe in substantiam, intelligendum est secundum Philosophum 1. Physic. quod dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliquo, scilicet ex subjecto manente, vel ex termino corrupto. Aliter enim ignis generatur ex materia ignis, aliter ex aere, sive non igne, secundum ipsum ibi. Transitio ergo illa partialis substantiae in substantiam, potest esse vel subjecti a termino in terminum transeuntis, vel totius termini transeuntis in terminum oppositum. Sed in proposito, cum dicitur transitio totalis, excluditur primus intellectus, quia nihil commune transit ibi a termino in terminum ( tunc enim non esset transitio totalis, sed partialis:) ergo est hic tantum transitio substantiae in substantiam, sicut termini totaliter desinentis esse in terminum, sicut in substantiam totaliter incipientem esse.