IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Nos habere fidem acquisitam de credibilibus revelatis. Primo, ex Augustino) quia si nulla esset in nobis infusa fides, sicut per acquisitam credimus aliis historiis, ita et revelatis. Secundo, puer Hebraeus non baptizatus inter nos educatus, fide acquisita crederet nobis revelata : ergo idem de nobis. Tertio, haereticans in uno articulo, retinet fidem acquisitam quoad alios articulos. Quarto, ex Paulo. Ex his infert fidem infusam non esse necessariam, ut sine formidine credamus revelatis, quia multis fide humana sine ulla formidine adhaeremus, ut esse multa loca, quae nunquam Vidimus, etc.
De primo (a) certum est, quod in nobis est fides revelatorum credibilium acquisita. Quod patet per Augustinum in Epistola contra fundamentum Manichaei, qui dicit, quod non crederet Evangelio, nisi crederet Ecclesiae Catholicae. Patet igitur per eum, quod libris Canonis sacri non est credendum, nisi quia primo credendum est Ecclesiae approbanti et auctorizanti libros istos, et contenta in eis: quamvis aliqui libri auctoritatem habeant ex auctoribus suis, non tamen adhaeremus eis firmiter, nisi quia creditur Ecclesiae approbanti, et testificanti veraces esse eorum auctores. Unde dicit Augustinus ibidem, quod Evangelium Nazaraeorum non admittam, quia non admittitur ab Ecclesia. Sicut igitur si nulla fides infusa esset in me, crederem firmiter historiis librorum Canonis propter auctoritatem Ecclesiae, sicut fide acquisita credo aliis historiis a quibusdam famosis viris scriptis et narratis. Credo igitur fide acquisita Evangelio, quia Ecclesia tenet scriptores veraces, quod ego audiens acquiro mihi habitum credendi dictis illorum.
Praeterea, si unus puer Judaeus nunquam baptizatus nutriretur inter nos, et disciplinaretur more nostro, habitu acquisito ex auditu crederet et adhaereret omnibus, quibus et nos ; sicut etiam ego fide acquisita ex auditu parentum et aliorum, credo multa tempora transisse, mundum etiam non incepisse mecum. Credo etiam Romam esse, quam non vidi, ex relatu fide dignorum ; sic et revelatis in Scriptura per fidem acquisitam ex auditu firmiter adhaereo credendo Ecclesiae approbanti veritatem auctorum illorum.
Praeterea, hic est aliquis baptizatus credens omnes articulos, postea errat circa unum tantum, scilicet Trinitatem personarum et unitatem essentiae, tamen sentit se firmiter adhaerere omnibus aliis credibilibus; non enim oportet errantem circa unum articulum, errare circa omnes, quia haereses non sunt necessario connexae. Ille igitur sine fide infusa credit aliis articulis, quia fides infusa corrumpitur, cum haeresis generatur, alias starent simul fides et haeresis ; igitur fide acquisita credit aliis articulis, quae scilicet fuit cum infusa praecedente, si aliqua talis fuit ; non enim in illo instanti, in quo corrumpitur fides infusa per haeresim, generatur primo fides acquisita ; nam ille error non disponit ad fidem pro tunc, imo est indispositio, ut pro tunc non generetur ; igitur praefuit ante illum errorem, et sic certum est esse in nobis fidem acquisitam.
Praeterea, ad Roman. 10. Quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo audient sine praedicante ? quomodo praedicabunt, nisi mittantur? igitur secundum Apostolum, fides est ex auditu, auditus autem est ex praedicante ; praedicare autem nullus potest, nisi mittatur ; igitur de primo ad ultimum non potest homo credere, nisi audiat aliquem praedicantem sibi credibilia. Hoc argumentum non valet, nisi loqueretur de fide acquisita, quia haec fides generatur in homine, ex hoc quod audit verba praedicantis, adhibendo fidem dictis suis, quia non oportet quemlibet talem esse bonum moraliter per charitatem infusam, sed potest esse in peccato mortali, et audiendo praedicantem, et videndo miracula fieri, credit ei, et hoc, quia dictat sibi naturaliter ratio, quod Deus non assistit falsitati alicujus, operando miracula ad falsa alicujus praedicata vel dicta ; igitur fides illa praecedit charitatem, et per consequens est acquisita, quia infusa non infunditur nisi cum charitate.
Ex istis (b) sequitur corollarium, quod propter credulitatem artict -lorum revelatorum, ut homo firmiter credat omnibus articulis revelatis, et determinetur ad alteram partem sine oppositi formidine, non oportet ponere fidem infusam ; nec necessitas ejus potest ex hoc concludi, quia fides acquisita est super opinione, quae adhaeret uni parti 1 contradictionis cum formidine alterius, licet sit infra scientiam, quae est ex evidentia objecti scibilis. Quare, non dico mundum incepisse mecum, non quia scio ipsum praecessisse me,.quia praeteritorum non est scientia, secundum Augustinum, nec opinor mundum praecessisse? me, sed adhaereo firmiter huic, mundum praecessisse me per fidem acquisitam ex auditu aliorum, quorum veracitati credo firmiter. Nec dubito mundum praecessisse me et esse partes mundi, quas non vidi , quia non dubito de veracitate narrantium mihi talia, et asserentium.:: vera esse. Ideo sicut nec haesito de veracitate eorum, quae est quasi principium, sic nec de dicto eorum, quod est quasi conclusio sequens eo modo, quia homo non dubitat de veracitate Dei, quia hoc cuilibet naturaliter inseritur, scilicet Deum esse veracem ; nec dubitatur de approbatione Ecclesiae, quae approbat dicta et scripta virorum praecedentium; ideo non dubitatur de his, quae in Scriptura revelantur, sed fide acquisita ex auditu firmiter eis adhaeret. Hoc igitur tenendum est tanquam certum, quod revelatorum in Scriptura est in nobis fides acquisita, generata ex auditu et ex actibus nostris, qua eis firmiter adhaeremus.