QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Caelum et reliqua omnia d pendent a Deo ut a fine et efficiente. Probat optimis rationibus. Vide ipsum 1. dist. 8. q. 5. sig. D intentione, n . 8. et sig. Contra illam, n. 6. ubi adversus Henricum ostendit de mento
Philosophi aliqua esse necessaria et a Deo causata.Et de 1. princip. cap.3. concl. 6. et 8.
Dicendum, quod ipsum caelum in tota natura a principio primo dependet, et quantum ad substantiam, et quantum ad motum, et quantum ad durationem utriusque. Hujus ratio est, illud quod per participationem est, dependet ab eo quod est per essentiam ; sed omne quod est citra primum participat esse, ut patet in 10. q. 2. sed ipsum primum est sua essentia: igitur. etc. Assumptum patet ex 3. t. 3. quia omne cujus esse diversum est a sua essentia, habet esse causatum, sed omne causatum, vel causatur ab alio, ut caliditas aquae ab igne, vel ex principiis essentialibus subjecti, ut risibile ex principiis hominis: sed esse primi principii non potest esse causatum ab alio, quia aliquid esset prius eo, nec potest esse causatum ex principiis intrinsecis, quia nihil est causa sufficiens sui esse; vel si hoc aliquid esset causatum in eo, per consequens non esset principium simpliciter primum.
Secundo, esse quaedam actualitas est, et ideo quod diversum est ab essentia, comparatur ad ipsum, sicut actus ad potentiam. Sed ostensum est prius, q. 5. quod in primo principio non est potentia passiva: ergo in eo non est diversum esse ab essentia: ergo quod habet aliquid et non est illud, participat ipsum, ut quod habet ignem et non est ignis, participat ipsum, hoc est talium, quia sic est ponere aliquid prius quo participaret esse. Si ergo primum principium sit per se subsistens, et est suum esse et esse subsistens: sed omne quod per participationem est, ab eo dependet quod est per essentiam, sicut quod participat album, non potest esse album, non existente albedine . igitur, etc.
Item, omnis defectus dependet ex causa, secundum quod ejus est causa: sed aliquid causa dicitur alicujus secundum fieri, ut aedificator domus, aut secundum esse, sicut forma et materia ejus: et sicut subtracta causa in fieri res non amplius est in fieri, sic subtracta causa ipsius, res non habet amplius esse. Sed primum principium non solum est causa istorum inferiorum, sed est causa secunda. Dicit enim Aristoteles in 2. hujus, text. 4. quod sicut primum calidum est causa omnium calidorum, sic primum verum est causa omnium verorum. Sed primum verum est causa omnium, quae sunt vera, et eadem est dispositio rei in veritate et entitate: ergo primum esse est causa omnibus aliis, quod esse habeant. Sicut igitur illuminatio medii dependet a Sole, eo quod Sol non solum est causa fiendi lumen in medio,sed etiam essendi:sic caelum et tota natura a primo principio dependet, eo quod est principium essendi unumquodque.
Ad primum dicendum, quod nihil prohibet illud, quod non potest non esse ex alio dependere, sicut conclusiones in demonstratione non possunt non esse, cum sint necessariae, et tamen dependent ex principiis. Aliquid enim non dicitur ex alio dependere, quia potest non esse, sed quia si aliud non esset, ipsum non esset, ut si influentia primi subtraheretur, caelum deficeret. Unde non potest dici quod caelum non potest non esse, nisi supponendo influxum primi, sicut nec potest dici quod medium est illuminatum, nisi praesupponendo influxum Solis.
Ad secundum dicendum, quod unumquodque inquantum habet esse, a primo principio dependet. Unde Mathematica secundum quod habent esse, dependent a primo principio, sicut a causa efficiente. Sed quod esse habent a causa efficiente non cadunt sub considerationem Mathematici, et ideo per eam efficientem non demonstrat Mathematicus.
Ad tertium dicendum, quod primum principium influit in caelum non semper novum esse, sed continuat primum influxum, et hoc absque motu et tempore, et ideo non erunt infinita superaddita in caelo.
Quicumque autem putant, ut Pythagorici et Leucippus optimum et nobilissimum non in principio esse. Text. 40.