Venite. Posita superius exhortatione ad laudem, hic ponitur instructio necessaria: et circa hoc duo facit. Primo enim instruit de timore dei. Secundo de divina providentia, ibi, oculi domini etc..
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit quasi prooemium suae doctrinae. Secundo addit doctrinam suam, ibi, quis est homo. In exordio tria facit. Primo reddit audientem benevolum. Secundo attentum, ibi, audite me. Tertio docilem, ibi, timorem domini docebo vos. Dicit ergo quantum ad primum, venite filii. Parentum enim est diligere filios: et ideo dicit, filii, ut eos reddat ex paterna dilectione benevolos. Item parentum est invitare filios ad doctrinam, et eos erudire: unde dicit, venite: Gen. Pen. Vocavit autem Jacob filios suos, et dixit: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis: Heb. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quantum ad secundum dicit, audite me: Prov. 1: audiens sapiens sapientior erit etc.. Eccl. 33: audite me magnates et omnes populi et rectores ecclesiae etc..
Tertio reddit docilem: et hoc quando instruit de quo est dicturus, timorem domini docebo vos, idest quem fructum habebitis, si timueritis deum.
Vel quomodo timeatis deum. Et incipit a timore, et bene; quia in scientia incipiendum est ab elementis: Prov. 1: timor domini principium sapientiae, scilicet divinae.