Opinio Sabellii de filio dei, et eius improbatio.
Quia vero omnium de deo recte sentientium haec est fixa mentis conceptio, quod non possit esse nisi unus deus, quidam, ex Scripturis concipientes quod christus sit vere et naturaliter deus ac dei filius, unum deum esse confessi sunt christum dei filium et deum patrem: nec tamen quod deus filius dicatur secundum suam naturam aut ab aeterno, sed ex tunc filiationis nomen accepit ex quo de maria virgine natus est per incarnationis mysterium.
Et sic omnia quae christus secundum carnem sustinuit, deo patri attribuebant: puta esse filium virginis, conceptum et natum esse ex ipsa, passum, mortuum et resurrexisse, et alia omnia quae Scripturae de christo secundum carnem loquuntur.
Hanc autem positionem confirmare nitebantur Scripturae auctoritatibus.
Dicitur enim Exod. 20: audi, Israel, dominus deus tuus deus unus est.
Et Deut. 32-39: videte quod ego sum solus, et non est alius praeter me.
Et Ioan. 5: pater in me manens, ipse facit opera et 14-9 qui videt me, videt et patrem; et, ego in patre, et pater in me est.
Ex quibus omnibus concipiebant deum patrem ipsum filium dici ex virgine incarnatum.
Haec autem fuit opinio sabellianorum, qui et patripassiani sunt dicti, eo quod patrem passum esse confitentur, asserentes ipsum patrem esse christum.
Haec autem positio, etsi a praedicta differat quantum ad christi divinitatem, nam haec christum verum et naturalem deum esse confitetur, quod prima negabat; tamen quantum ad generationem et filiationem, utraque est conformis opinio: nam sicut prima positio asserit filiationem et generationem qua christus filius dicitur, non fuisse ante mariam, ita et haec opinio confitetur. Neutra igitur positio generationem et filiationem ad divinam naturam refert, sed solum ad naturam humanam.
Habet etiam et hoc proprium ista positio, quod, cum dicitur filius dei, non designatur aliqua subsistens persona, sed quaedam proprietas superveniens praeexistenti personae: nam ipse pater, secundum quod carnem sumpsit ex virgine, filii nomen accepit; non quasi filius sit aliqua subsistens persona a persona patris distincta.
Huius autem positionis falsitas manifeste ostenditur auctoritate Scripturae. Nam christus non solum virginis filius dicitur in Scripturis, sed etiam filius dei: ut ex superioribus patet. Hoc autem esse non potest, ut idem sit filius sui ipsius: cum enim filius generetur a patre, generans autem det esse genito, sequeretur quod idem esset dans et accipiens esse; quod omnino esse non potest. Non est igitur deus pater ipse filius, sed alius est filius et alius pater.
Item. Dominus dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Ioan. 6-38; et 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum. Ex quibus omnibus, et similibus, ostenditur filius esse alius a patre.
Potest autem dici secundum hanc positionem, quod christus dicitur filius dei patris solum secundum humanam naturam: quia scilicet ipse deus pater humanam naturam quam assumpsit, creavit et sanctificavit. Sic igitur ipse secundum divinitatem sui ipsius secundum humanitatem dicitur pater. Et ita etiam nihil prohibet eundem secundum humanitatem distinctum esse a seipso secundum divinitatem.
Sed secundum hoc sequetur quod christus dicatur filius dei sicut et alii homines, vel ratione creationis, vel ratione sanctificationis. Ostensum est autem quod alia ratione christus dicitur dei filius quam alii sancti. Non igitur modo praedicto potest intelligi quod ipse pater sit christus et filius sui ipsius.
Praeterea. Ubi est unum suppositum subsistens, pluralis praedicatio non recipitur. Christus, autem de se et de patre pluraliter loquitur, dicens: ego et pater unum sumus. Non est ergo filius ipse pater.
Adhuc. Si filius a patre non distinguitur nisi per incarnationis mysterium, ante incarnationem omnino nulla distinctio erat. Invenitur autem ex sacra Scriptura etiam ante incarnationem filius a patre fuisse distinctus. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Verbum igitur, quod apud deum erat, aliquam distinctionem ab ipso habebat: habet enim hoc consuetudo loquendi, ut alius apud alium esse dicatur.
Similiter etiam Proverb. 8-30, genitus a deo dicit: cum eo eram componens omnia.
In quo rursus associatio et quaedam distinctio designatur.
Dicitur etiam Osee 1-7: domui Iuda miserebor, et salvabo eos in domino deo suo: ubi deus pater de salvandis in deo filio populis loquitur quasi de persona a se distincta, quae dei nomine digna habeatur.
Dicitur etiam Gen. 1-26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: in quo expresse pluralitas et distinctio facientium hominem designatur. Homo autem per Scripturas a solo deo conditus esse docetur.
Et sic dei patris et dei filii pluralitas et distinctio fuit etiam ante christi incarnationem.
Non igitur ipse pater filius dicitur propter incarnationis mysterium.
Amplius. Vera filiatio ad ipsum suppositum pertinet eius qui dicitur filius: non enim manus vel pes hominis filiationis nomen proprie accipit, sed ipse homo, cuius ista sunt partes. Paternitatis autem et filiationis nomina distinctionem requirunt in illis de quibus dicuntur: sicut et generans et genitum. Oportet igitur, si aliquis vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur.
Christus autem vere est dei filius: dicitur enim 1 Ioan. Ult.: ut simus in vero filio eius iesu christo. Oportet igitur quod christus sit supposito distinctus a patre. Non igitur ipse pater est filius.
Adhuc. Post incarnationis mysterium pater de filio protestatur: hic est filius meus dilectus. Haec autem demonstratio ad suppositum refertur. Christus igitur secundum suppositum est alius a patre.
Ea vero quibus Sabellius suam positionem nititur confirmare, id quod intendit non ostendunt, ut infra plenius ostendetur. Non enim per hoc quod deus est unus, vel quod pater est in filio et filius in patre, habetur quod filius et pater sit unum supposito: potest enim et duorum supposito distinctorum aliqua unitas esse.