CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit conservari speciem intelligibilem, adducens pro eodem auctoritatem Philosophi. Quaerit occasionaliter quid opus est converti ad phantasmata si manent species, et impugnata responsione D. Thom. respondet propter duo talem conversionem fieri. Primum, quia quod intelligimus in universali, phantasiamur in singulari. Secundum, quia intellectus possibilis convertitur ut ad proprium activum, ad phantasma a quo simul et ab intellectu agenter recipit speciem intelligibilem, et solvit rationes pro Avicenna positas num. 24.
Ad quaestionem (a) igitur dicendum, quod manent species in memoria, acta intelligendi non manente. Cujus ratio est, quia ut habetur tertio de Anima, intellectus in juantum intellectus, potest esse sa piens de se; sed de se nullo modo esset sapiens de aliquo subjecto, nisi inquantum esset sibi praesens in ratione cognoscibilis, sed hoc non contingit nisi per speciem intelligibilem ;ergo.
Sed tunc (b) restat una difficultas, cum ex quo habet speciem in qua relucet objectum, quare in actu intelligendi oportet intellectum converti ad phantasmata, et quod oporteat converti dicit Philosophus 3. de Anima, dicit enim quod quidquid intelligimus, necesse est simul phantasmata speculari. Hoc etiam ostenditur experientia, alias laeso organo phantasiae posset esse intellectus in actu recto intelligendi, ex quo species habuisset, cujus contrarium videmus.
Ad hoc respondent quidam, quod pro tanto oportet fieri conversionem ad phantasmata, quia proprium objectum intellectus conjuncti est quidditas rei materialis, quae non est nisi in hoc singulari vel in illo, ideo non cognoscitur perfecte, nisi existens in hoc vel in particulari vel singulari. Singularium autem est phantasma, et ideo oportet quod ad hoc, quod intellectus intelligat objectum suum, convertat se ad phantasma , ut speculetur naturam universalem existentem in particulari.
Sed haec responsio nulla est, quia aut cognovit primo singulare vel universale. Non singulare, quia tantum cognovit singulare per reflexionem , secundum eos. Si universale , tunc arguo sic : nunquam secundum totam suam indifferentiam, potest universale cognosci in inferiori, nec tanquam in objecto , nec tanquam in repraesentativo.
Praeterea, dato quod verum esset, quod quidditas rei materialis esset proprium objectum intellectus conjuncti, quod tamen falsum est, ut supra est ostensum, tamen ratio sua non est vera: nam secundum suam rationem, Angelus cum cognoscat perfecte quidditatem rei materialis, oportet quod ipsam aspiciat in phantasmate, quod est falsum.
Praeterea, species Angeli sive quidditas Angelica, non minus existit in supposito suae speciei, quam quidditas rei materialis in individuo ejus: si ergo Angelus non abstrahit, nullo modo intelligit quidditatem suae speciei sub ratione universalis.
Licet ergo quidditas non existat nisi in supposito vel singulari, potest tamen intelligi ab intellectu, non intelligendo quod existat in eo, et sic falsum est quod assumit, scilicet quod non possit intelligi quidditas, nisi ut existens in singulari intelligatur. Non enim
.est de ratione quidditatis, ut quidditas est, quod in singulari existat, licet non nisi in eo existat realiter.
Ideo dicendum (c) quod duplex est necessitas conversionis intellectus ad phantasma. Una est conformitas actionum potentiae intellectivae et phantasiae, quia quidquid intelligimus in universali, illud idem phantasiamur in suo singulari et simul necessario. Ex quo accidit, quod impedita operatione phantasiae impeditur intellectus, sicut simul operatio sensus communis et particularis, et impedita operatione sensus particularis, impeditur operatio sensus communis.
Quoad causam secundam vel necessitatem, est intelligendum quod species intelligibilis abstrahitur a phantasmate, ut actu per ipsum phantasiatur objectum particulare phantasia. Antequam igitur intellectus habeat speciem, necessario oportet ipsum converti ad phantasmata, sicut proprium passivum convertitur ad suum proprium activum, a quo simul et ab intellectu agente recipit speciem intelligibilem, et si eam habet recipit intensionem actus, quia clarius videt objectum. Stante enim voluntate ad hoc, et phantasia non fatigata, quanto ipsa est magis in actu ordinato, intellectus intensius videt objectum suum proprium.
Sed dices, si actus est intensior, quanto plus phantasia est in actu: ergo videtur quod non habeat terminum, cujus falsitas patet in patria.
Dicendum, quod generaliter in his, quae suscipiunt magis et minus sicut in habitibus, non quilibet actus auget habitum, vel saltem ille actus, qui non virtualiter continet ipsum generatum, unde aquam calidam non facit calidiorem modicus ignis, vel modicus calor, puta tepidus, sed calor intensior, puta calor, qui virtute est talis. Si autem formae tales habent terminum, non amplius illi actus intendunt habitum, ita est in proposito.
(d) Ad argumentum primum dicendum, quod sunt ibi plures simul. Ad probationem dicendum, quod secundum Philosophum 4. Metaph. et Commentatorem, ea quae oppositionem habent in re, non habent oppositionem in mente. Nam species contrariorum simul sunt in anima, cum tamen contraria simul esse non possint in eodem subjecto ; possunt tamen aliqualiter esse idem in esse cognito, nam unum est ratio cognoscendi alterum, sicut rectum est judex sui et obliqui 1. de Anima.
Ad secundum dicitur, quod illa species dicitur, et est habitus, non tamen ejusdem rationis cum illo, qui per actus acquiritur. Nam ex actibus, non acquiritur nisi habilitas ad actus consimiles, nunquam tamen per illam habilitatem fit objectum in intellectu praesens, per habitum autem qui est species, fit praesens.