In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De primo dico, etc. Praemissa divisione quaestionis, explicat quid nominis, dicens, transubstantiationem esse transitionem totalem substantioe in substantiam. Distinguit transubstantiationem a generatione, ex eo quod in utraque sit transitio totius in totum, sed aliter, quia in generatione totum non succedit toti secundum omnes partes suas, quia eadem materia communis manet in genito, quae fuit in corrupto. In transubtantiatione fit mutatio totius in totum, et totalis secundum omnes partes categorematice sumptas, ut nulla, quae fuit in termino a quo, maneat in termino ad quem, sed substantia tota et totalis collective quoad partes, et totum sumpta transeat in terminum ad quem.
Excluditur etiam alteratio, quae est mutatio totius secundum quid, in aliud secundum quid, et non totius simpliciter, quod est subjectum manens sub utroque termino.
Dicitur substantioe in substantiam, etc.
non eo modo quo primo Physicorum, dicit subjectum transire de privatione in formam; aut de forma corrupta in formam genitam seu eductam, vel qua corruptum dicitur transire in genitum, sed modo jam explicato. Unde excluditur per has particulas transmutatio, qua unum accidens in aliud convertitur, quia illa transaccidentatio est, non transubstantiatio. Doctor autem explicat transubstantiationem, et describit eo modo quo sumitur a Patribus et Conciliis in hoc mysterio, quatenus nihil termini a quo, quoad substantiam manet, sed totus cum partibus transit in terminum ad quem.