IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) De primo dicit certum esse quod fides acquisita est in nobis de articulis revelatis, sive revelatis nobis immediate a Deo, sive revelatis alicui, puta Prophetis et Apostolis, quorum veracitati firmiter adhaereo. Et quod talis fides sit in nobis necessaria, probat quaest. 1. prol. ubi vult quod via naturali quis non potest scire necessaria ad salutem, vide ibi ; et hic specialiter ostendit quomodo quis via naturali potest acquirere fidem de revelatis, quia via naturali quis potest credere Ecclesiae asserenti articulos fidei ; et quomodo talem fidem quis naturaliter possit acquirere credendo voracitati docentis articulos revelatas, clare patet in littera, nec hic oportet multum insistere.
(b) Ex istis. Addit tamen unum corollarium, scilicet quod non est necesse ponere fidem infusam propter credulitatem articulorum revelatorum, ut homo firmiter et sine haesitatione adhaereat eis, quia per fidem acquisitam via naturali potest firmiter adhaerere eis; fides enim ponitur infra scientiam et supra opinionem, quia opinio est adhaerere uni parti cum haesitatione alterius ; fides vero est ad haerere articulis ita firmiter, quod nullo modo haesitat: sed scientia non tantum est adhaerere firmiter conclusioni, sed est adhaerere ex evidentia rei, ita quod in intellectu evidenter causatur scientia conclusionis ab ipsa re, et non potest dissentire, adhaeret enim firmiter conclusioni propter principium ; sed fides quamvis sit adhaerere firmiter, puta huic articulo, quod Deus est trinus et unus, non tamen adhaeret ex evidentia rei, sed tantum, quia credit veracitati hoc asserentis. Est enim notum via naturali quod Deus est summe verax, et per consequens omne revelatum a Deo est simpliciter verum, et credo firmiter quod Deus revelavit articulos, puta Prophetis et Apostolis, quorum veracitati firmiter adhaereo, et ideo fides non est adhaerere ex evidentia rei. Et quod dicit in littera, quod quis potest habere fidem de multis articulis, et errare in aliquo alio articulo, et cum tali errore non potest stare fides infusa ; hoc non debet intelligi quod error alicujus articuli, et fides infusa repugnent formaliter, sed tantum demeritorie, quia Deus de potentia absoluta posset alicui haeretico etiam existenti haeretico, infundere habitum fidei, sicut etiam charitas et peccatum non repugnant formaliter, sed tantum demeritorie, ut patet a Doctore in 2. dist. 28. et in 4. dist. 1. q. 1. et quaest. 6. et dist. 16. q. Tamen de potentia Dei ordinata, sicut charitas nullo modo stat in aliquo existente in aliquo mortali peccato, ita nec fides infusa stat in aliquo existente in aliqua haeresi.