De opinione Arii circa filium dei.
Cum autem doctrinae sacrae non congruat quod filius dei a maria initium sumpserit, ut Photinus dicebat; neque ut is qui ab aeterno deus fuit et pater est, per carnis assumptionem filius esse coeperit, ut Sabellius dixerat: fuerunt alii hanc de divina generatione quam Scriptura tradit opinionem sumentes, quod filius dei ante incarnationis mysterium extiterit, et etiam ante mundi conditionem; et quia iste filius a deo patre est alius, aestimaverunt eum non esse eiusdem naturae cum deo patre; non enim intelligere poterant, nec credere volebant, quod aliqui duo, secundum personam distincti, habeant unam essentiam et naturam. Et quia sola natura dei patris, secundum fidei doctrinam, aeterna creditur, crediderunt naturam filii non ab aeterno extitisse, licet fuerit filius ante alias creaturas.
Et quia omne quod non est aeternum, ex nihilo factum est et a deo creatum, filium dei ex nihilo factum esse, et creaturam praedicabant.
Sed quia auctoritate Scripturae cogebantur ut etiam filium deum nominarent, sicut in superioribus est expressum, dicebant eum unum cum deo patre, non quidem per naturam, sed per quandam consensus unionem, et per divinae similitudinis participationem super ceteras creaturas.
Unde, cum supremae creaturae, quas Angelos dicimus, in Scripturis et dii et filii dei nominentur, secundum illud iob 38-4 ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii dei? et in Psalmo, deus stetit in synagoga deorum, hunc dei filium et deum prae aliis dici oportebat, utpote nobiliorem inter ceteras creaturas, in tantum quod per eum deus pater omnem aliam condiderit creaturam.
Hanc autem positionem confirmare nitebantur sacrae Scripturae documentis.
Dicit enim filius, Ioan. 17-3, ad patrem loquens: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum. Solus ergo pater deus verus est. Cum ergo filius non sit pater, filius deus verus esse non potest.
Item. Apostolus dicit, I ad tim.
Ult.: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri iesu christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, in quibus verbis ostenditur distinctio dei patris ostendentis ad christum ostensum.
Solus ergo deus pater ostendens est potens rex regum et dominus dominantium, et solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Solus ergo pater deus verus est. Non ergo filius.
Praeterea. Dominus dicit, Ioan. 14-28: pater maior me est; et apostolus dicit filium patri esse subiectum, I ad Cor. 15-28: cum omnia subiecta illi fuerint, tunc ipse filius subiectus erit illi, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia. Si autem esset una natura patris et filii, esset etiam una magnitudo et maiestas: non enim filius esset minor patre, nec patri subiectus. Relinquitur ergo ex Scripturis quod filius non sit eiusdem naturae cum patre ut credebant.
Adhuc. Natura patris non patitur indigentiam. In filio autem indigentia invenitur: ostenditur enim ex Scripturis quod a patre recipit; recipere autem indigentis est.
Dicitur enim Matth. 11-27: omnia tradita sunt mihi a patre meo, et Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.
Videtur igitur filius non esse eiusdem naturae cum patre.
Amplius. Doceri et adiuvari indigentis est. Filius autem a patre docetur et iuvatur. Dicitur enim Ioan. 5-19: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; et infra: 20 pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et Ioan. 15-15, filius dicit discipulis: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non igitur videtur esse eiusdem naturae filius cum patre.
Praeterea. Praeceptum recipere, obedire, orare, et mitti, inferioris esse videtur. Haec autem de filio leguntur. Dicit enim filius, Ioan. 14-31: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Et philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad mortem.
Et Ioan. 14-16: ego rogabo patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Et Galat. 4-4, dicit apostolus: cum venit plenitudo temporis, misit deus filium suum. Est ergo filius minor patre, et ei subiectus.
Item. Filius clarificatur a patre: sicut ipse dicit, Ioan. 12-28: pater, clarifica nomen tuum; et sequitur: venit vox de caelo, et clarificavi, et iterum clarificabo.
Apostolus etiam dicit, ad Rom. 8-11, quod deus suscitavit iesum christum a mortuis.
Et Petrus dicit, Act. 2-33, quod est dextera dei exaltatus. Ex quibus videtur quod sit patre inferior.
Praeterea. In natura patris nullus defectus esse potest. In filio autem invenitur defectus potestatis: dicit enim Matth. 20-23: sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.
Defectus etiam scientiae: dicit enim ipse, Marc. 13-32: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater.
Invenitur etiam in eo defectus quietae affectionis: cum in eo Scriptura asserat tristitiam fuisse, et iram, et alias huiusmodi passiones.
Non igitur videtur filius esse eiusdem naturae cum patre.
Adhuc. Expresse in Scripturis invenitur quod filius dei sit creatura.
Dicit enim Eccli. 24-12: dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Et iterum: ab initio et ante saecula creata sum. Est igitur filius creatura.
Praeterea. Filius creaturis connumeratur.
Dicitur enim Eccli. 24-5, ex persona sapientiae: ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.
Et apostolus, ad Coloss. 1-15, dicit de filio quod est primogenitus creaturae. Videtur ergo quod filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas obtinens gradum.
Amplius. Filius dicit, Ioan. 17-22, pro discipulis ad patrem orans: ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Sic igitur pater et filius unum sunt sicut discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse per essentiam unum. Non ergo pater et filius sunt per essentiam unum.
Et sic sequitur quod sit creatura, et patri subiectus.
Est autem haec positio Arii et eunomii. Et videtur a Platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum deum, patrem et creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quandam mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis rebus, quam paternum intellectum nominabant; et post hanc, animam mundi; et deinde alias creaturas.
Quod ergo in Scripturis sacris de dei filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant: et praecipue quia sacra Scriptura dei filium dei sapientiam nominat et verbum dei.
Cui etiam opinioni consonat positio Avicennae, qui supra animam primi caeli ponit intelligentiam primam, moventem primum caelum, supra quam ulterius deum in summo ponebat.
Sic igitur Ariani de dei filio suspicati sunt quod esset quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante deus omnia creasset: praecipue cum etiam quidam philosophi posuerunt quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum creatum omnia alia sint creata.