CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod delectatio operationis perfectae operatio perfecta est.
Sensus autem omnis, hoc est, sensualis actio sive operatio est alicujus operantis ad sensibile, dijudicandum scilicet et dicernendum : et hanc sensus opera- tionem diffusionem dicimus primi sensitivi. Perfecta autem talis sensus operatio est, quod optime dispositum est secundum virtutem sensitivam et est ad pulcherrimum objectum quod jacet sub sensu. In illud enim maxime diffundit se primum sensitivum : et talis, ut ita liceat loqui, sensatio maxime videtur esse operatio perfecta sensus. Nec hic facimus differentiam in hoc quod dicamus sensum operari vel id in quo est sensus, sicut est animal : quia non facit ad propositum. Secundum unumquodque enim quod est sensus vel habens sensum, optima et perfectissima operatio est ejus quod optime dispositum est secundum ultimam sentiendi virtutem ad. potentissimum objectum, quod est de numero corum quae cadunt sub talem sensationes, sicut pulcherrimum in usu, convenientissimum in auditu, et sic in aliis sensationibus, ad quod sensatio talis vel talis sensus potentissima est : haec enim perfectissima erit et delectabilissima, eo quod delectatio est secundum omnem sensum : quamvis delectatio corporalis circa quam est temperatus, non sit nisi secundum tactum, ut in tertio hujus scientiae libro dictum est.
Sicut in sensu se habet, similiter se habet circa intellectum et speculativum, secundum quod intellectus est actus intelligentis, et speculatio est actus speculantis. Delectabilissima enim intelligentia et delectabilissima speculatio est ea quae perfectissima est. Ea autem perfectissima est, quae est optimi dispositi intelligentis per ultimam et optimam virtutem intellectus ad studiosissimum intelligibile et optimum inter omnia ea quae cadunt sub intellectu. Tale autem est intellectus primae causae. Hic enim principium omnium intelligibilium est. Nihil enim intelligitur, quin sub lumine illius intelligatur. Ex omnibus his videtur, quod delectatio floritio sive diffusio est super optimam operationem, quae est
secundum virtutem perfectam, primi operantis : et ideo quamvis operatio non sit, tamen circa operationes semper est et inseparabilis ab ipsa, sicut simum inseparabile est a naso : propter quod ut quale quid determinari habet.