IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primus modus ponendi fidem infusam, qui est communis, quod haec non respicit credibilia in se sub propriis rationibus, sed quatenus asserta a Deo, inclinans ad assentiendum omnibus illis sub hac unica ratione, et sic facile sustinetur esse unam tantum fidem omnium credibilium, quia ejus objectum formale est Deum revelasse. Contra hunc modum, quem num. 3. sub electione nobis relinquit, arguit quintupliciter. Primum argumentum in sententia aliorum difficile est, sed non secundum Doctorem, quia juxta eum quando aliquid est denominative tale, et aliquid formaliter tale, standum est in secundo, ut in hac,
Petrus existit denominative, ipsa existentia formaliter se ipsa, non per aliam existentiam ; sic credo Deum trinum, quia hoc est revelatum, esse vero revelatum, credo, quia est revelatio. Exemplificatur communiter de luce, quae se et alia facit visibilia Forte dicendum quod fides infusa non tendit in revelatum esse, ut in rem creditam, sed tantum fides acquisita et infusa tendit in articulos. Nec requiritur quod conditio assensus fidei sit infallibilis, ut in his, quod hic homo sit verus Papa ; haec congregatio, verum concilium, quae secundum communiorem recentiorum sunt de fide. Item ii, qui primo recipiunt fidem, non habent nisi conditiones fallibiles, quia propositio Ecclesiae quoad ipsos, non potest proponi ut ratio infallibilis credendi, quia Ecclesiam habere auctoritatem infallibiliter proponendi credibilia, est unum credendorum. Vide Ban. supra dub. 4. Cano 2. de loc. cap. 3. Albertinum, tom. 1. corol. 4. ex 3. princ. punct. 4. a. 6. et 7. a pag. 502.
Secundo de fide infusa (c), quomodo sit ponenda in nobis, et hoc non est ita certum, an sit, vel quomodo sit ponenda in nobis, tamen potest dici, quod fides infusa similis est in aliquo fidei acquisitae, imo in multis ; nam sicut fides acquisita assentit vel credit dicto alicujus, quia credit veracitati asserentis illud esse verum, sic fides infusa assentit alicui revelato, quia credit Deo, vel veracitati Dei asserentis illud. Et quia quod Deus asserit, supernaturaliter revelat, ideo fides assentiens tali revelato, quia assentit veracitati revelantis, est habitus supernaturalis, revelat autem credibilia, quando infundit habitum. Et hoc modo dicendo, fides non habet certitudinem ex objecto, sed ex veracitate testis, scilicet Dei ; et hoc modo facile est videre, quomodo fides est cum aenigmate et obscuritate, quia habens fidem non credit articulum esse verum ex evidentia objecti, sed propter hoc, quod assentit veracitati infundentis habitum, et in hoc revelantis credibilia.
Similiter hoc modo teneri potest (d), quod sit una fides omnium credibilium, quia non respicit credibilia sub propriis rationibus illorum, sed ut revelata sunt a Deo, et credit omnia revelata ab ipso tanquam vera esse eodem habitu, quo crediti revelantem esse veracem. Si enim habeo habitum, quo credo te esse veracem, per eumdem habitum credo haec quae asseris esse vera, quantumcumque illa sint diversarum rationum, quia illis non assentio, nisi per accidens, per hoc scilicet quod assentio veracitati tuae, et ita assentio illis, ut sunt a te asserta; ita hic, nam credibilibus revelatis a Deo assentio, quia assentio veracitati Dei, et sic fides respicit omnia credibilia, ut revelata a Deo,1 non autem sub propriis rationibus ; et ideo una fides posset esse de omnibus credibilibus, quamvis Geometricalia et Physicalia, et quantumcumque diversa, et alterius rationis introducerentur hic tanquam credibilia ; in omnibus enim esset una ratio credendi illa esse vera, quia revelata sunt a Deo.
Contra (e), si fides infusa respicit primam veritatem, ut revelantem articulos, et causantem assensum de credibilibus, et non sit aliud de quo est fides, ut de objecto, sequitur quod nunquam aliquis fidelis sua fide assentiet huic : Deus est trinus et limis, quia secundum te non assentio illi, nisi quia est revelatum a prima veritate.
Quaero igitur a te (f), quomodo assentio huic, scilicet hoc esse revelatum a Deo ? quia si assentio huic : Deum esse trinum et unum, quia revelatum, magis assentio huic, scilicet hoc esse a Deo revelatum, sicut assentiens conclusioni propter principia, magis assentit principiis. Si dicas, sicut oportet dicere, quia revelatum est a Deo, Deum esse trinum et unum, esse revelatum a Deo, adhuc quaeram quomodo assentio huic secundae, et sic in infinitum, et per consequens nunquam aliquid firmiter credam de articulis fidei ; sicut si scientia conclusionis resolveretur in principia, et illa principia in alia, et sic in infinitum, nunquam sciretur aliquid, sicut nec aliquid esse potest, quod dependet essentialiter ex causis infinitis.
Si dicas, quod huic (g), scilicet Deum esse trinum et unum, esse revelatum a Deo, assentio ex fide acquisita ; contra, igitur tunc fides infusa dependeret in esse, et in faciendo adhaerere alicui articulo, a fide acquisita, sicut a principio, quia non potes dicere, quod per scientiam ejus adhaeream ei, quia Deum esse trinum et unum, esse revelatum a Deo, non est evidens ex terminis, plus quam ista : Deus est trinus et unus.
Praeterea (h), formalis ratio objecti habitus realis non est ratio vel ens rationis, sed esse revelatum, Deum esse trinum et unum, non dicit ultra Deum trinum et unum, nisi respectum rationis, sicut esse cognitum non dicit nisi respectum rationis ultra rem, quae cognoscitur ; igitur si assentio Deo trino, quia revelatum, formalis ratio objecti, cui assentio per habitum realem, est ens rationis, quod est inconveniens, cum habitus realis habeat objectum formale reale, sicut potentia realis objectum formale reale ; igitur revelari passive, cum sit res rationis, non potest esse formalis ratio tendendi in hoc, Deus est trinus ei unus.
Praeterea (i), in primo cui articuli sunt revelati, sufficit fides acquisita, ut firmiter credat eis, sicut in Paulo ; igitur in aliis posterioribus sufficit fides acquisita, ut firmiter credant talia credenda. Consequentia probatur, quia secundum Augustinum super illud Psalm. 71 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam, inferiores illuminantur per superiores, et non magis illuminantur quam superiores illuminantes ipsos. Probatio antecedentis, ex puris naturalibus includendo habitum acquisitum, potest aliquis assentire omnibus assertis et revelatis ab aliquo, quia ex puris naturalibus assentire potest illum esse veracem, qui talia asserit et revelat ; sed ex puris naturalibus credit homo, et assentit quod Deus est verax, magis quam omnes homines, et hoc scire et assentire potuit Paulus : igitur Fide acquisita ex puris naturalibus potest assentire omnibus revelatis a Deo, et per consequens quilibet alius ; igitur praeter Fidem acquisitam non requiritur necessario propter assentire aliqua alia Fides.
Praeterea, quod sufficiat Fides acquisita cum aliis naturalibus, probo, quamvis enim aliqua scientia propter sui difficultatem, ut Geometria vel alia, non possit sciri ab isto homine propria inventione, et in suo lumine naturali, tamen postquam est inventa et inordinate tradita, potest homo iste ex puris naturalibus naturaliter acquirere et scire eam ; igitur eodem modo, quamvis nemo naturali lumine intellectus possit propria inquisitione venire ad notitiam hujus : Deus est Trinus et unus, tamen postquam est revelatum alicui, potest alius et ille, cui revelatum est, etiam firmiter assentire illi et adhaerere Fide acquisita. Praeterea, Fides infusa (k) si ponitur, est certior quam acquisita, alias frustra poneretur ; sed quod sit minus certa, probo, quia conclusio est minus certa quam principium, ex quo tota certitudo ejus est a certitudine principii ; sed huic : Deum esse trinum et unum, assentio Fide infusa (si ponitur), quia hoc revelatum est a Deo ; sed hoc esse revelatum credo, quia Joannes vel alius Apostolus dixit hoc sibi esse revelatum ; sed si audivissem eum asserentem hoc sibi esse revelatum, credidissem sibi Fide acquisita, credendo scilicet, ipsum esse veracem, et nihil falsum velle asserere ; igitur et modo credo Fide acquisita ex auditu Scripturarum, vel lectione, esse revelatum Apostolo : Deum esse trinum et unum ; igitur tota firmitas, quam ponis hoc modo in Fide infusa, est a Fide acquisita ; ergo non videtur ponenda Fides infusa modo supra posito.