Consequenter cum dicit, vultus autem domini super facientes mala, ut etc. Ostenditur providentia domini circa malos; et circa hoc duo facit.
Primo enim ponitur quod providentia divina se extendit ad malos. Secundo quomodo diversimode quantum ad bonos, ibi, ut perdat. Dicit ergo, vultus autem domini etc.. Dixerat supra, oculi domini super justos. Posset malus dicere, si oculi domini non sunt super me, possum peccare licenter, quia non videt: job 22: nubes latibulum ejus, nec nostra considerat: Ezech. 8: non videt dominus, dereliquit enim terram. Sed non ita est, quia vultus domini super malos: Prov. 15: infernus et perditio coram domino etc.. Et dicit, vultus, quia designat cum quadam ira respicere in ipsos malos. Sed ad quid super eos respicit? certe, ut perdat de terra memoriam eorum.
Hoc dupliciter potest intelligi. Vel quia potest referri ad terram praesentem: et sic dupliciter perditur memoria eorum de terra. Uno modo, ut omnino non sit. Alio modo, ut mala: Prov. 10: nomen impiorum putrescet. Multi mali quaesierunt ut eorum memoria maneret, et tamen periit. Sed si aliquorum permanet memoria, tamen periisse dicitur, quia putrida est et mala: Ps. 9: periit memoria eorum cum sonitu. Vel potest intelligi de terra viventium.
Sed numquid sancti non habent memoriam impiorum? si non habent memoriam malorum quae passi sunt, quomodo ergo laetabitur justus cum viderit vindictam? Ps. 57.
Respondeo. Dicendum est, quod habebunt memoriam eorum, sed non in bonum, quia non habebunt memoriam compassionis et miserationis eorum, nec orabunt pro eis: Luc. 16: chaos magnum firmatum est etc.. Quasi dicat: etiam si vellent, non possunt misereri, quia sunt ibi conjuncti deo ubi non possunt velle nisi quod dei justitia decrevit: isa. 26: contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.