Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat.
Quia vero veritas veritati contraria esse non potest, manifestum est ea quae ex Scripturis veritatis ab Arianis introducta sunt ad suum errorem confirmandum, eorum sententiae accommoda non esse.
Cum enim ex Scripturis divinis ostensum sit patris et filii eandem numero essentiam esse et naturam divinam, secundum quam uterque verus dicitur deus, oportet patrem et filium non duos deos, sed unum deum esse. Si enim plures dii essent, oporteret per consequens divinitatis essentiam in utroque partitam esse sicut in duobus hominibus est alia et alia humanitas numero: et praecipue cum non sit aliud divina natura et aliud ipse deus, ut supra ostensum est; ex quo de necessitate consequitur quod, existente una natura divina in patre et filio, quod sint pater et filius unus deus. Licet ergo patrem confiteamur deum, et filium deum, non tamen recedimus a sententia qua ponitur unus solus deus, quam in primo et rationibus et auctoritatibus firmavimus. Unde, etsi sit unus solus verus deus, tamen hoc et de patre et de filio praedicari confiteamur.
Cum ergo dominus, ad patrem loquens, dicit, ut cognoscant te solum deum verum, non sic intelligendum est quod solus pater sit verus deus, quasi filius non sit verus deus, quod tamen manifeste Scripturae testimonio probatur: sed quod illa quae est una sola vera deitas patri conveniat, ita tamen quod non excludatur inde et filius. Unde signanter non dicit dominus, ut cognoscant solum deum verum, quasi solus ipse sit deus; sed dixit, ut cognoscant te, et addit solum verum deum, ut ostenderet patrem, cuius se filium protestabatur, esse deum in quo invenitur illa quae sola est vera divinitas. Et quia oportet verum filium eiusdem naturae esse cum patre, magis sequitur quod illa quae sola est vera divinitas filio conveniat, quam ab ea filius excludatur. Unde et ioannes, in fine primae suae canonicae, quasi haec verba domini exponens, utrumque istorum vero filio attribuit quae hic dominus dicit de patre, scilicet quod sit verus deus, et quod in eo sit vita aeterna, dicens: ut cognoscamus verum deum, et simus in vero filio eius. Hic est verus deus, et vita aeterna.
Si tamen confessus esset filius quod solus pater esset verus deus, non propter hoc a vera divinitate filius excludi intelligendus esset: nam quia pater et filius sunt unus deus, ut ostensum est, quicquid ratione divinitatis de patre dicitur, idem est ac si de filio diceretur, et e converso.
Non enim propter hoc quod dominus dicit, Matth. 11-27, nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, intelligitur vel pater a sui cognitione excludi, vel filius.
Ex quo etiam patet quod vera filii divinitas non excluditur ex verbis apostoli quibus dicit, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium.
Non enim in his verbis pater nominatur, sed id quod est commune patri et filio.
Nam quod et filius sit rex regum et dominus dominantium, manifeste ostenditur Apoc. 19-13, ubi dicitur: vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius: verbum dei et postea subditur: et habet in vestimento et in femore suo scriptum: rex regum et dominus dominantium.
Nec ab hoc quod subditur, qui solus habet immortalitatem, excluditur filius: cum et sibi credentibus immortalitatem conferat; unde dicitur Ioan. 11-26: qui credit in me, non morietur in aeternum.
Sed et hoc quod subditur, quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest, certum est filio convenire: cum dominus dicat, Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater. Cui non obstat quod visibilis apparuit: hoc enim secundum carnem factum est.
Est autem invisibilis secundum deitatem, sicut et pater: unde apostolus, in eadem epistola, dicit: manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne.
Nec cogit quod haec de solo patre dicta intelligamus quia dicitur quasi oporteat alium esse ostendentem et alium ostensum.
Nam et filius seipsum ostendit: dicit enim ipse, Ioan. 14-21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde et ei dicimus: ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Quod autem dominus dicit, pater maior me est, qualiter sit intelligendum, apostolus docet. Cum enim maius referatur ad minus, oportet intelligi hoc dici de filio secundum quod est minoratus.
Ostendit autem apostolus eum esse minoratum secundum assumptionem formae servilis, ita tamen quod deo patri aequalis existat secundum formam divinam: dicit enim, ad philipp. 2-6 cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Nec est mirum si ex hoc pater eo maior dicatur, cum etiam ab Angelis eum minoratum apostolus dicat, Hebr. 2-9: eum inquit, qui modico ab Angelis minoratus est, vidimus iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Ex quo etiam patet quod secundum eandem rationem dicitur filius esse patri subiectus, scilicet secundum humanam naturam.
Quod ex ipsa circumstantia litterae apparet. Praemiserat enim apostolus: per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et postea subiunxerat quod unusquisque resurget in suo ordine: primum christus, deinde II qui sunt christi; et postea addit, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri; et ostenso quale sit hoc regnum, quia scilicet oportet ei omnia esse subiecta consequenter subiungit: cum subiecta illi fuerint omnia, tunc ipse filius subiectus erit ei qui subiecit sibi omnia. Ipse ergo contextus litterae, ostendit hoc de christo debere intelligi secundum quod est homo: sic enim mortuus est et resurrexit.
Nam secundum divinitatem, cum omnia faciat quae facit pater ut ostensum est, etiam ipse sibi subiecit omnia: unde apostolus dicit ad philipp. 3-20 salvatorem expectamus dominum iesum christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua possit sibi subiicere omnia.
Ex eo autem quod pater filio dare dicitur in Scripturis, ex quo sequitur ipsum recipere, non potest ostendi aliqua indigentia esse in ipso, sed hoc requiritur ad hoc quod filius sit: non enim filius dici posset nisi a patre genitus esset; omne autem genitum a generante naturam recipit generantis. Per hoc ergo quod pater filio dare dicitur, nihil aliud intelligitur quam filii generatio, secundum quam pater filio dedit suam naturam.
Et hoc ipsum ex eo quod datur, intelligi potest. Dicit, enim dominus, Ioan. 10-29: pater quod dedit mihi, maius omnibus est.
Id autem quod maius omnibus est, divina natura est, in qua filius est patri aequalis.
Quod ipsa verba domini ostendunt. Praemiserat enim quod oves suas nullus de manu eius rapere posset; ad cuius probationem inducit verbum propositum, scilicet quod id quod est sibi a patre datum, maius omnibus sit, et quia de manu patris, ut subiungit, nemo rapere potest. Ex hoc sequitur quod nec etiam de manu filii. Non autem sequeretur nisi per id quod est sibi a patre datum, esset patri aequalis. Unde, ad hoc clarius explicandum, subdit: ego et pater unum sumus.
Similiter etiam apostolus, ad philipp. 2-9, dicit: et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum.
Nomen autem omnibus nominibus altius, quod omnis creatura veneratur, non est aliud quam nomen divinitatis. Ex hac ergo datione generatio ipsa intelligitur, secundum quam pater filio veram divinitatem dedit.
Idem etiam ostenditur ex hoc quod omnia sibi dicit esse data a patre. Non autem essent sibi data omnia, nisi omnis plenitudo divinitatis, quae est in patre, esset in filio.
Sic igitur ex hoc quod sibi patrem dedisse asserit, se verum filium confitetur, contra Sabellium. Ex magnitudine vero eius quod datur, patri se confitetur esse aequalem, ut Arius confundatur.
Patet igitur quod talis donatio indigentiam in filio non designat. Non enim ante fuit filius quam sibi daretur: cum generatio eius sit ipsa donatio. Neque plenitudo dati hoc patitur, ut indigere possit ille cui constat esse donatum.
Nec obviat praedictis quod ex tempore filio pater dedisse legitur in Scripturis: sicut dominus post resurrectionem dicit discipulis, data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et apostolus, ad philipp. 2, dicit quod propter hoc deus christum exaltavit et dedit illi nomen quod est super omne nomen, quia factus fuerat obediens usque ad mortem, quasi hoc nomen non habuerit ab aeterno. Est enim consuetus Scripturae modus ut aliqua dicantur esse vel fieri quando innotescunt. Hoc autem quod filius ab aeterno universalem potestatem et nomen divinum acceperit, post resurrectionem, praedicantibus discipulis, mundo est manifestatum. Et hoc etiam verba domini ostendunt. Dicit enim dominus, Ioan. 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret. Petit enim ut sua gloria, quam ab aeterno a patre recepit ut deus, in eo iam homine facto esse declaretur.
Ex hoc autem manifestum est quomodo filius doceatur, cum non sit ignorans. Ostensum est enim in primo libro quod intelligere et esse in deo idem sunt. Unde communicatio divinae naturae est etiam intelligentiae communicatio. Communicatio autem intelligentiae demonstratio, vel locutio, sive doctrina potest dici. Per hoc ergo quod filius sua nativitate a patre naturam divinam acceperit, dicitur vel a patre audivisse, vel pater ei demonstrasse, vel si quid aliud simile legitur in Scripturis: non quod prius filius ignorans aut nesciens fuerit, et postmodum eum pater docuerit. Confitetur enim apostolus, I ad Cor. 1-24, christum dei virtutem et dei sapientiam: non est autem possibile quod sapientia sit ignorans, neque quod virtus infirmetur.
Ideo etiam quod dicitur, non potest filius a se facere quicquam, nullam infirmitatem agendi demonstrat in filio: sed quia, cum deo non sit aliud agere quam esse, nec sua actio sit aliud quam sua essentia ut supra probatum est, ita dicitur quod filius non possit a se agere sed agat a patre, sicut quod non potest a se esse, sed solum a patre: si enim a se esset, iam filius non esset. Sicut ergo filius non potest non esse filius, ita a se agere non potest. Quia vero eandem naturam accipit filius quam pater, et ex consequenti eandem virtutem, licet filius a se non sit nec a se operetur, tamen per se est et per se operatur: quia sicut est per propriam naturam, quam accepit a patre, ita per propriam naturam, a patre acceptam, operatur. Unde postquam dominus dixerat, non potest filius a se facere quicquam, ut ostenderet quod, licet non a se, tamen per se filius operatur, subiungit: quaecumque ille fecerit, scilicet pater, haec et filius similiter facit.
Ex praemissis etiam apparet qualiter pater praecipiat filio; aut filius obediat patri; aut patrem oret; aut mittatur a patre. Haec enim omnia filio conveniunt secundum quod est patri subiectus, quod non est nisi secundum humanitatem assumptam, ut ostensum est. Pater ergo filio praecipit ut subiecto sibi secundum humanam naturam. Et hoc etiam verba domini manifestant. Nam cum dominus dicat: ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio, quod sit istud mandatum ostenditur per id quod subditur, surgite, eamus hinc: hoc enim dixit ad passionem accedens, mandatum autem patiendi manifestum est filio non competere nisi secundum humanam naturam.
Similiter, ubi ait, si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego praecepta patris mei servavi, et maneo in eius dilectione, manifestum est haec praecepta ad filium pertinere prout a patre diligebatur ut homo, sicut ipse discipulos ut homines diligebat.
Et quod praecepta patris ad filium accipienda sint secundum humanam naturam a filio assumptam, apostolus ostendit, dicens filium obedientem patri fuisse in his quae pertinent ad humanam naturam: dicit enim, ad philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad mortem.
Ostendit etiam apostolus quod orare filio conveniat secundum humanam naturam.
Dicit enim, ad Hebr. 5-7, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit eum salvum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Secundum quid etiam missus a patre dicatur, apostolus ostendit, ad Gal. 4-4, dicens: misit deus filium suum factum ex muliere. Eo ergo dicitur missus quo est factus ex muliere: quod quidem secundum carnem assumptam certum est sibi convenire.
Patet igitur quod per haec omnia non potest ostendi filius patri esse subiectus nisi secundum humanam naturam.
Sed tamen sciendum est quod filius mitti a patre dicitur etiam invisibiliter inquantum deus, sine praeiudicio aequalitatis quam habet ad patrem: ut infra ostendetur, cum agetur de missione spiritus sancti.
Similiter etiam patet quod per hoc quod filius a patre clarificatur; vel suscitatur; vel exaltatur, non potest ostendi quod filius sit minor patre, nisi secundum humanam naturam. Non enim filius clarificatione indiget quasi de novo claritatem accipiens, cum eam profiteatur se ante mundum habuisse: sed oportebat quod sua claritas, quae sub infirmitate carnis erat occultata, per carnis glorificationem et miraculorum operationem manifestaretur in fide credentium populorum. Unde de eius occultatione dicitur Isaiae 53-3: vere absconditus est vultus eius. Unde nec reputavimus eum.
Similiter autem secundum hoc christus suscitatus est quod est passus et mortuus, idest secundum carnem. Dicitur enim I Petr. 4-1: christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
Exaltari etiam eum oportuit secundum hoc quod fuit humiliatus. Nam et apostolus dicit, philipp. 2-8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, propter quod deus exaltavit illum.
Sic ergo per hoc quod pater clarificat filium, suscitat et exaltat, filius non ostenditur minor patre, nisi secundum humanam naturam. Nam secundum divinam naturam, qua est patri aequalis, est eadem virtus patris et filii, et eadem operatio. Unde et ipse filius propria virtute se exaltat: secundum illud Psalmi: exaltare, domine, in virtute tua.
Ipse seipsum suscitat: quia de se dicit, Ioan. 10-18: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumere eam.
Ipse etiam non solum seipsum clarificat, sed etiam patrem: dicit enim Ioan. 17-1: clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te; non quod pater velamine carnis assumptae sit occultatus, sed suae invisibilitate naturae. Quo etiam modo filius est occultus secundum divinam naturam: nam patri et filio commune est quod dicitur Isaiae 45-15: vere tu es deus absconditus, sanctus Israel, salvator. Filius autem patrem clarificat, non claritatem ei dando, sed eum mundo manifestando: nam et ipse ibidem dicit: manifestavi nomen tuum hominibus.
Non est autem credendum quod in dei filio sit aliquis potestatis defectus: cum ipse dicat: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Unde quod ipse dicit: sedere ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo, non ostendit quod filius distribuendarum caelestium sedium potestatem non habeat: cum per huiusmodi sessionem participatio vitae aeternae intelligatur, cuius collationem ad se pertinere ostendit cum dicit, Ioan. 10-27 oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Dicitur etiam Ioan. 5-22, quod pater omne iudicium dedit filio; ad iudicium autem pertinet ut pro meritis aliqui in caelesti gloria collocentur: unde et Matth. 25-33 dicitur quod filius hominis statuet oves a dextris et haedos a sinistris.
Pertinet ergo ad potestatem filii statuere aliquem vel a dextris vel a sinistris: sive utrumque referatur ad differentem gloriae participationem; sive unum referatur ad gloriam, et alterum referatur ad poenam.
Oportet igitur ut verbi propositi sensus ex praemissis sumatur. Praemittitur namque quod mater filiorum zebedaei accesserat ad iesum petens ut unus filiorum eius sederet ad dextram et alius ad sinistram: et ad hoc petendum mota videbatur ex quadam fiducia propinquitatis carnalis quam habebat ad hominem christum. Dominus ergo sua responsione non dixit quod ad eius potestatem non pertineret dare quod petebatur, sed quod ad eum non pertinebat illis dare pro quibus rogabatur. Non enim dixit, sedere ad dextram meam vel sinistram non est meum dare alicui: quin potius ostendit quod suum erat hoc dare illis quibus erat paratum a patre suo. Non enim hoc dare ad eum pertinebat secundum quod erat filius virginis, sed secundum quod erat filius dei. Et ideo non erat suum hoc dare aliquibus propter hoc quod ad eum pertinebant secundum quod erat filius virginis, scilicet secundum propinquitatem carnalem: sed propter hoc quod pertinebant ad eum secundum quod erat filius dei, quibus scilicet paratum erat a patre per praedestinationem aeternam.
Sed quod etiam haec praeparatio ad potestatem filii pertineat, ipse dominus confitetur dicens, Ioan. 14-2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. Mansiones autem multae sunt diversi gradus participandae beatitudinis, qui ab aeterno a deo in praedestinatione praeparati sunt. Cum ergo dominus dicit, quod si in aliquo minus esset, idest, si deficerent praeparatae mansiones hominibus ad beatitudinem introducendis; et subdit, dixissem, quia vado parare vobis locum; ostendit huiusmodi praeparationem ad suam potestatem pertinere.
Neque etiam potest intelligi quod filius horam adventus sui ignoret: cum in eo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, ut apostolus dicit; et cum id quod maius est perfecte cognoscat, scilicet patrem. Sed hoc intelligendum est quia filius, inter homines homo constitutus, ad modum ignorantis se habuit, dum discipulis non revelavit. Est enim consuetus modus loquendi in Scripturis ut deus dicatur aliquid cognoscere si illud cognoscere facit: sicut habetur Gen. 22-12: nunc cognovi quod timeas dominum idest, nunc cognoscere feci. Et sic, per oppositum, filius nescire dicitur quod non facit nos scire.
Tristitia vero et timor, et alia huiusmodi, manifestum est ad christum pertinere secundum quod homo. Unde per hoc nulla minoratio potest in divinitate filii deprehendi.
Quod autem dicitur sapientia esse creata primo quidem, potest intelligi, non de sapientia quae est filius dei, sed de sapientia quam deus indidit creaturis. Dicitur enim Eccli. 1-9 ipse creavit eam, scilicet sapientiam, spiritu sancto, et effudit illam super omnia opera sua.
Potest etiam referri ad naturam creatam assumptam a filio: ut sit sensus, ab initio et ante saecula creata sum, idest, praevisa sum creaturae uniri.
Vel, per hoc quod sapientia et creata et genita nuncupatur, modus divinae generationis nobis insinuatur. In generatione enim quod generatur accipit naturam generantis, quod perfectionis est: sed in generationibus quae sunt apud nos, generans ipse mutatur, quod imperfectionis est. In creatione vero creans non mutatur, sed creatum non recipit naturam creantis. Dicitur ergo simul filius creatus et genitus, ut ex creatione accipiatur immutabilitas patris, et ex generatione unitas naturae in patre et filio. Et sic huiusmodi Scripturae intellectum synodus exposuit: ut per Hilarium patet.
Quod vero filius dicitur primogenitus creaturae, non ex hoc est quod filius sit in ordine creaturarum: sed quia filius est a patre et a patre accipit, a quo sunt et accipiunt creaturae. Sed filius accipit a patre eandem naturam: non autem creaturae. Unde et filius non solum primogenitus dicitur, sed etiam unigenitus, propter singularem modum accipiendi.
Per hoc autem quod dominus ad patrem dicit de discipulis, ut sint unum sicut et nos unum sumus, ostenditur quidem quod pater et filius sunt unum eo modo quo discipulos unum esse oportet, scilicet per amorem: hic tamen unionis modus non excludit essentiae unitatem, sed magis eam demonstrat. Dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius: per quod plenitudo divinitatis ostenditur esse in filio, ut dictum est.
Sic igitur patet quod testimonia Scripturarum quae Ariani pro se assumebant, non repugnant veritati quam fides catholica confitetur.