CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quare appetuntur ab omnibus delectationes ?
Si. autem quaeratur quare delectatio ab omnibus appetatur ? Omnium enim existimatio est, quod omnes appetunt delectationes. Et hujus causa est, quia omnes appetunt vivere : vita autem operatio quaedam est : est enim operatio animae secundum quod est principium vitae: vita enim est actus continuus et essentialis animae. Unusquisque autem circa haec et in his maxime operatur quae diligit, et ad quae totam refert vitam, ut In antehabitis dictum est. Verbi gratia, musicus enim qui ad musicorum totam refert vitam, appetit vivere circa melodias. Amator autem disciplinalium scientiarum sive demonstrativarum, quas mente considerat, et ad quas totam refert vitam, vivere appetit circa theoremata, quae sunt principia vel conclusiones demonstrationum mathematicarum. Sic autem est in reliquis omnibus. Delectatio autem perficit operationes. Vivere autem quod singuli appetunt et ad quod referunt vitam, operatio est cui supervenit delectatio. Rationabile igitur quod delectationem quae supervenit operationi etiam appetunt. Illud, enim vivere quod unicuique delectabile est et eligile, perficit delectatio .
Utrum autem propter delectationem vivere eligimus, vel e converso propter vivere eligimus delectationem, in praesenti quidem dimittatur : quia certum
est quod delectatio ad operationem est sicui ad finem. Supremum enim et ullimum semper finis est : et hoc in moralium est operatio, sicut patet in his quae deter minmia sunt in primo hujus scientiae libro. Deice latio autem est ut finis quidam, non simpliciter, sed qui. superponit operation. Delectatio enim operationi conjungi videtur ut passio proprio subjecto : et videtur quod non possit ab ea separari, eo quod sine operatione non fit delectatio : quamvis operatio separari aliquando possit a delectatione : in temperantiae enim et fortitudinis operibus operatio est et studiosa: non tamen semper cum illa operatione est delecta-
tio.
Unde etiam videntur delectationes specificas differentias contrahere ab ipsis operationibus. Altera enim specie se-. eundum speciem delectationis ab alteris specie secundum operationes existimamus perfici. Sic enim videntur et naturalia et quae ab arte habere differentiam : animalia enim et arbores in naturalibus specie differentia, ab aliis et aliis specie differentibus agentibus videmus produci. Et picturae, et imagines, et domus, et vas, secundum omnem specierum suarum differentiam a differentibus specie secundum formam artis producuntur. Alia enim ars est et picturae et imaginum et domus in formam artis. Et similiter operationes differentes specie, a differentibus specie delectationibus perficiuntur. Differunt autem specie operationes quae sunt mentis sive intellectus, ab his operationibus quae sunt sensus, specie differunt secundum differentiam eorum circa quae operantur sensus. Oportet igitur quod etiam secundum eumdem modum differant delectationes.
Apparet autem hoc maxime ex hoc quod unaquaeque delectatio maxime appropriatur illi operationi quam perficit et cui supervenit : eo quod illa operatio sola propria est vel secundum naturam.
vel secundum habitum acquisitum. Propriae autem operationi propria supervenit delectatio, et coauget propriam operationem propria delectatio. Delectantes enim circa aliqua, ex propria vi delectationis magis singula dijudicant, et certius exquirunt omnia illa quae faciunt ad operationem quam cum delectatione operantur : gaudentes enim et delectati in eo quod est geometrizare, magis inquirunt singula et intelligunt quae ad geometricam pertinent. Similiter autem et delectati in musicis et amantes musicas harmonias, magis inquirunt et intelligunt ad musica pertinentia. Ita etiam est de amantibus aedificativam, et de aliis singulis. Omnes enim augmentationem accipiunt ad proprium opus, quando gaudent et delectantur in ipso opere. Delectatio igitur coauget opus. Nulla autem coaugent non propria : non propria enim convenientia non sunt : et ideo delectabilia non sunt : nec coaugcntia apponitur. Ab alteris igitur specie operationibus etiam propriae delectationes altera specie fiunt.
Hoc autem adhuc magis apparebit ex eo quod delectationes quae sunt ab alienis quae non sunt convenientia nobis secundum habitum, impeditivae sunt propriarum operationum. Si enim aliquis qui amat fistulas et delectatur in symphonia fistularum, subito dum in confabulationibus est, fistulas audiat, statim confabulari non potest sermonibus, magis gaudens fistulativa quam praesenti operatione confabulationis. Intendens enim ei a quo delectatur, abstrahitur ab altero. Patet igitur quod delectatio quae est secundum fistulativam, eam operationem corrumpit quae est secundum confabulationem sermonum. Similiter autem hoc est in omnibus aliis, cum simul anima circo duo operetur, quorum unum est conveniens, aliud autem extraneum secundum habitus convenientiam. Delectabilior enim operatio expellit eam quae minus delectabilis est : et tanto expellit eam plus, quanto delectatio unius ope- rationis est major delectatione alterius : ita quod etiam, propter nimiam delectationem in uno, nihil contingit operari secundum alterum. Propter quod contingit, quod vellem enter gaudentes in quacumque operatione, nihil omnino discernimus alterum ab illo : et alia quaedam facimus, (filando alia quiete et remisse placent nobis. Verbi gratia, dum in theatris athletae optimi pugnant, delectati in optimis plagis eorum, et comestionibus dclectabilissimoruni non intenderemus abstracti delectatione plagarum : dum autem malos ictus dant, remissius delectati, etiam leguminum comestioni intendere incipimus. Aliud autem maxime tunc operamur, quando circa primum remissius intendimus et operamur. Quamvis enim anima plurium sit potentiarum, sicut saepe dictum est, tamen id quod centraie est in anima et ex quod manat in omnes potentias operatio, secundum substantiam unum et indivisum : et ideo intense fluens in unum, retrahitur ab altero : sicut centrum in circulo fluens in unamquamque linearum semidiametrorum circuli, necesse est quod ab altera retrahatur.