IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat Varronem et alios tenentes transubstantiationem esse mutationem, et explicat definitionem mutationis ad mentem Philosophi exactissime.
Quantum (a) ad tertium articulum dicitur, distinguendo de mutatione subjective sumpta, et objective, transubstantiatio non est immutatio subjective, sed objective. Pro distinctione hac potest poni probabilitas, quia aliquid potest generari subjective, aliquid objective, sicut probatum est 1. lib. dist. 5. in quoest, de principio materiali generationis filii; et pari ratione potest generatio distingui, ut sumpta subjective, vel objective, et per consequens mutatio.
Contra hoc primo, quia distinctio non concordat cum Philosopho, quia ex 6. Physic. Mutatio est, qua aliquid potest aliter se habere nunc quam prius. Haec ratio non convenit, nisi subjecto tantum: non termino, quia terminus non se habet nunc aliter quam prius, quia si est terminus ad quem, nunc primo est, et ita non se habuit prius aliter quam nunc: si est terminus a quo, nunc non est, et per consequens non se aliter habet nunc quam prius ; ergo nihil mutatur nisi subjective.
Una responsio est, quod Philosophus negavit aliquid produci nisi de subjecto, et ideo mutatio apud eum requirebat subjectum ; sed nos ponimus aliam mutationem possibilem, et ita possumus illi attribuere rationem mutationis, sed non illam, de qua loquitur Philosophus. Alia responsio est, quia si arguitur de illo aliter, quod accipitur in definitione, quia illud requirit entitatem positivam pro tanto, quia aliud est differentia entis, sicut idem 10.Metaphysicae, contra, hoc non concludit, quia subjectum nunc existens sub privatione, et prius sub forma, dicituraliter se habere, et tamen esse sub privatione non est taliter, seu entiter se habere, quia privatio non est aliqua entitas: ergo ex eo, quod additur aliter, non potest concludi, quod sit entitas communis utriusque termini.
Contra primam responsionem. Aliud est negare Philosophum in ratione nominis, aliud in ponendo vel non ponendo existentiam rei signatae; multa enim non posuit, quae tamen si posuisset, dixisset consequenter nobiscum de ratione conveniente eis, sed universaliter ubi posuisset aliquam rationem propriam alicujus, dixisset illud non convenire, nisi ei, in quo illa propria ratio salvaretur, quomodocumque dixisset de existentia vel non existentia illorum, quibus illa ratio applicaretur. Nunc autem ratio nominis secundum Philosophum mutatio est, etc. quae posita est, non convenit, nisi ubi manet aliquod subjectum: ergo licet supponeret nobiscum transubstantiationem possibilem, tamen cum sibi repugnet ista ratio, negaret eam esse mutationem. Secunda responsio non valet, quia non arguitur ab eo, quod in descriptione mutationis ponitur aliter. Verum est enim, quod aliter ibi accipitur generaliter ad entitatem positivam contrariorum, vel privationis et formae; sed aliter arguitur ex eo quod dicitur se habere, nam istud includit aliquid com. mune manere, et ei quod est aliter se habere nunc, et aliter se habere prius, quia se habere aliter affirmatur aequaliter ex parte utriusque. Item, ista distinctio non concordat dictis Sanctorum, quia secundum Gregorium 5. Moral. Mutare est ex aliquo in aliud ire; hoc non convenit, nisi subjecto mutationis.
Posset (b) etiam argui contra dictam responsionem per rationem, quia si objective dicitur aliquid mutari, hoc est, quia objectum distinguendo contra subjectum mutatur. Sed terminus ad quem hic non mutatur: ergo non potest ista transubstantiatio dici mutatio objective.
Si dicatur, quod objective sumitur hic generaliter pro termino, sive a quo, sive ad quem, et in creatione verificatur mutatio objectiva pro termino ad quem, hic autem pro termino a quo; et probatur, quia verum est dicere, quod panis conversus est in corpus Christi; ergo panis mutatus est, quia non eodem modo se habet quo prius; hoc improbatum est pertractando rationem Philosophi, quia neuter terminus se habet nunc aliter quam prius. Terminus enim a quo non manet, et sic non se habet aliter, quia se habere aliter includit entitatem se habentis aliter, et tunc potest dici, quod non sequitur: panis est conversus in corpus, ergo est mutatus, quia antecedens non denotat, nisi transitum termini a quo, ad terminum ad quem; consequens autem denotat transitum alicujus subjecti communis utrique termino.
Et si adhuc objiciatur, corruptum est mutatum, et non subjective, quia non manet; ergo objective.
Dico, quod illud quod convenit parti per se, dicitur de toto per accidens, 5. Physic. in principio, et 7. et quia materia corrupti est per se mutata a forma ad privationem, et ideo hoc totum potest dici per accidens mutatum; sed non sic est in proposito, quia nulla pars transubstantiati per se mutatur.
Ad (c) aliam ergo persuasionem adductam pro opinione de generari subjective et objective, dico quod illud potest duci ad oppositum. Non enim distinguitur generatio in subiectivam et objectivam, licet aliquid dicatur generari subjective vel objective; ergo pari ratione, nec mutatio distinguetur sic vel sic. Et si dicas, si generari sic distinisguitur, ergo et mutari; et praeterea, quomodo possit generari sic L distingui, et non generatio ? Ad primum dico, quod generatio non est inferius ad mutationem, nisi ut convenit subjecto generationis; ut autem comparatur ad terminum, habet rationem productionis, ut dictum est lib. 1. dist. 5. quaest. 2.
Ad secundum dico, quod ab eodem abstracto possunt imponi multa denominative, vel idem aequivoce, quia illa forma potest habere aliam et aliam habitudinem ad diversa, et per diversa concreta ; vel idem aequivoce acceptum potest signare illam formam, ut habentem talem vel talem habitudinem.
Exemplum patet de sano, quia sanitate existente una forma, quae potest aliam habitudinem habere ad signum, aliam ad causam, aliam ad subjectum, hoc concretum sanum imponitur ad signandum istam formam sub hac et illa habitudine, et ideo est aequivocum, et possent imponi simpliciter diversa concreta, puta sanum, saniflcativum, etc.
Ita in proposito, generatione existente eadem secundum se, potest ipsa habere diversas habitudines ad subjectum cui inest, et ad terminum ad quem est; et secundum hoc potest concretum impositum ab ipsa aequivoce accipi, ut denotat informationem hujus et illius, et sic aliquid dicitur aequivoce generari, licet generatio secundum se non sic distinguatur, sed tantum dicatur alio modo accipi, ut est hujus et illius.