Deinde cum dicit, clamaverunt, ponitur effectus divinae providentiae. Et primo quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, mors peccatorum.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo aures domini sint in preces justorum.
Secundo, quomodo oculi domini super eos.
Ibi, juxta. Circa primum tria facit. Quia primo praemittit orationem sanctorum. Secundo ponit exauditionem, ibi, et dominus exaudivit eos. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, clamaverunt. Oratio sanctorum dicitur clamor: isa. 19: clamabunt ad dominum a facie tribulantis: Jacob. Ult.: clamor eorum in aures domini Sabaoth intravit. Clamor est magna vox: et oratio sanctorum magna est vox propter duo: scilicet propter magnitudinem affectionis, et propter magnitudinem petitionis, quia petunt aeterna: Matth. 6: primum quaerite regnum dei. Et dominus exaudivit eos quia ipse mihi dat, ut petam: Ps. 119: ad dominum cum tribularer etc.. Sequitur effectus exauditionis, et ex omnibus tribulationibus etc. Ut scilicet tribulationes non sustineant.
Vel si patiantur, tamen non ut obruantur tribulationibus: Hebr. 11: fortes facti sunt in bello. Vel, quia liberati sunt de Limbo: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu etc.. Ps. 53: iste pauper clamavit, et dominus exaudivit eum, et ex omnibus etc..