CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod propria delectatio confirmat operationes, et de delectationum differentia propriarum et alienarum.
Manifestum est igitur ex praedictis, quod propria delectatio confirmat operationes et diuturniores et meliores facit.
Alienae autem delectationes deficiunt et nocent ad operationes. Et per hoc patet, quod multum distant ab invicem propriae et alienae. Alienae autem delectationes fere idem faciunt circa operationes, quod. faciunt propriae tristitiae. Dico autem fere, quia propriae tristitiae corrumpunt et cessare faciunt operationes in toto. Alienae autem delectationes remittunt eas et avertunt ab eis intentionem operantis. Verbi gratia, si alicui scribere sit indelectabile et triste, et alicui ratiocinari per argumentationis aliquam speciem sit triste et iiidelectabile, corrumpitur operatio in illis. Quia hic quidem non scribet, et alius non ratiocinabitur : eo quod tristes sunt eis tales operationes. Contraria igitur accidunt circa operationes a delectationibus et tristitiis. A. propria enim delectatione firmatur operatio, a tristitia autem corrumpitur. Propriae autem delectationes sunt quae fiunt in operatione propria, quae secundum seipsam convenit secundum habitum quo disponitur unusquisque. Alienae autem delectationes dictae sunt, quae ab alienis operationibus secundum proprium habitum convenientibus fiunt, quae, proximum aliquid faciunt tristitiae, eo quod corrumpunt operationem : quamvis non, similiter id faciant, sicut praedictum est.
Hae autem delectationes operationibus differunt. Et est prima differentia qua differunt secundum epicheiarn et pravitatem, et quod hae quidem eligibiles sunt, aliae autem fugiendae, aliae autem neutrae. Studiosae enim eligibiles, pravae autem fugibiles, mediae autem quae nec pravae nec studiosae sunt, neutrae sunt, nec eligendae et nec fugibiles, sicut est motus digiti, ut dicit Boetius, vel ludus trochi. Et secundum unamquamque harum operationum differunt delectationes, ita quod quaedam sunt studiosae et eligibiles, quaedam autem pravae et fugiendae, quaedam autem neutrae. Secundum unamquamque enim operationem propria delectatio est.
Delectatio igitur quae propria est studioso et studiosae operationi, AdminBookmark et bona et eligibilis est. Quae autem propria et operationi pravae, mala est et fugienda. Quod ex hoc patet, quod concupiscentiae quae sunt inclinationes appetitus in operationes, et delectationes quae sunt bonorum, laudabiles sunt: et quando sunt turpium, vituperabiles sunt. Propter quod autem unumquodque tale, et illud magis est tale , sicut dicit Aristoteles. Si igitur concupiscentiae propter delectationes sunt pravae vel bonae, delectationes sunt magis pravae vel bonae. Delectationes enim magis propriae sunt operationibus et magis propinquae quam concupiscentiae, eo quod in ipsis operationibus sunt. Concupiscentiae quidem enim discretae sunt ab operationibus et separatae temporibus et natura. Temporibus quidem, quia sunt ante eas : natura autem, quia alia est diflinitio concupiscere tiae, et alia est diffinitio operationis. Delectationes autem propinquae valde sunt operationibus et indiscretae ab eis : et in tantum sunt conjunctae eis, ut a multis sit dubitatio, utrum idem sit operationi delectatio. Cum tamen delectatio non videatur esse substantialiter idem operationi mentis, vel operationi sensus. Inconveniens enim esset hoc, quia sequeretur ex hoc quod passio substantialiter esset idem subjecto in quo est. Sed propter hoc quod delectationes non separantur ab operationibus, quibusdam idem videbatur delectatio et operatio. Patet igitur quod secundum differentiam qua operationes sunt alterae ab invicem, secundum eumdem modum etiam delectationes ab invicem differunt.