CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit tres quaestiones, et in prima intellectionem aliasque operationes esse de prima specie qualitatis. In secunda ad eam dari mutationem. In tertia, eam non produci, quia secandum Philosophum compositum tantum producitur, fesse tamen terminum mutationis ; et ex doctrina quam affert, argumenta in oppositum facile solvit, de qua re latissime agit Quodlib. 13. et 15. infr. quaest. 9. ad 3. et 4. dist. 10. quaest. 5. et dist. 11. quaest. 2. et alibi saepe.
Hic sunt tres breves (a) quaestiones ; prima, cujusmodi entitas sit intellectio et volitio, et hujusmodi operationes immanentes.
Ubi intelligendum est, quod ut ex divisione entis patet, non sunt substantiae, quia intellectio adest et abest praeter subjecti corruptionem ; nec quantitas, quia non est nisi in corporibus vel in pluribus realiter distinctis, ut numerus ; nec sunt habitus, nec positio, nec quando, nec ubi, quia haec dicunt habitudinem ad corpora: vel sunt passiones corporalium, nec aliquid aliorum, ut actio vel passio, aut relatio ; ergo qualitas. Quod autem dico de intellectione, hoc idem dico de volitione, visione, auditione, et sic de aliis operationibus immanentibus.
Et primo probo, quod non sit relatio, nec actio, nec passio, quia operatio immanens est ultima perfectio naturae absolutae operantis: sed nulla relatio, actio vel passio est hujusmodi, ergo, etc. tamen bene potest importare relationem. Minor patet, quod scilicet ultima perfectio naturae non sit relatio: relatio enim perfectionem non importat inquantum hujusmodi, et quod ultima perfectio esset relatio repugnantiam includit. Nec est actio, quia actio non perficit agentem, sed passum.
Praeterea, actionis est aliqualis terminus realis, hic autem praeter intellectionem, non est aliqualis terminus; nec est passio, quia jam non esset ultima perfectio, quare. etc.
Secundo probo specialiter de quolibet, primo quod intellectio non sit relatio sic : August. 7. de Trin. cap. 1. Omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepto eo quod relative dicitur, etc. sed intel lectio subest relationi, quia dicitur relative ad objectum, sicut enim scientia refertur ad scibile, ut mensuratum ad mensuram 5. Metaph. ita et intellectio ; ergo secundum rem et absolutum suum, sive positivum suum, non est relatio.
Quod autem non sit actio vel passio, probo sic Actio et passio sunt alicujus termini accipientis esse per ipsas ; sed operationes immanentes sunt ultimi termini, quibus nihil accipit esse; non anima, nec objectum, nec enim objectum accipit esse per ipsas.
Quod si dicas, quod cum per actus habitus generantur, habitus est terminus dictarum operationum , et sic sunt actio vel passio.
Dicendum, quod dicta responsio magis est ad oppositum, nam quod non est forma activa, non est principium formale inducendi aliquam formam: sed per operationes immanentes inducitur habitus qui est aliqua forma, ergo operationes immanentes non sunt relatio, actio vel passio. Actus ergo, quia virtualiter continent habitum, ipsum generant et intendunt.
Ad argumentum tamen (licet si ad oppositum) dicendum, quod actio illa quae proprie est ad terminum, non potest intelligi sine termino; sed operationes hujusmodi possunt intelligi sine habitu et esse, ut patet in habentibus habitum intensissimum, ut in Beatis: ergo proprie non dicitur terminus quasi intrinsecus, sed quasi consequens et accidentalis. Cum ergo hujusmodi operationes aliquid sint, et probatum est quod non sunt substantia, nec relatio, nec actio aut passio, neque quantitas vel aliquid extrinsecus advenientium, relinquitur quod sint in genere Qualitatis, et constat quod non sunt in tertia vel quarta specie, quia talia solum sunt corporalia, nec in secunda, quia illa sunt naturalis potentia vel impotentia. Sunt ergo in prima, in qua, credo, est omnis perfectio substantiae spiritualis, quae non est Deus, vel quae non est de ejus substantia: ergo qualitates. Secunda quaestio est, an ad hujusmodi operationes sit aliqua per se mutatio. Et est dicendum breviter quod sic, quod patet. Nam secundum Philosophum 6. Physic. Mutari est aliter se habere nunc quam prius; sed intellectus actu intelligens se habet aliter nunc quam prius, ergo vere est mutatio per se; ergo proprie mutatio ad hujusmodi operationes terminatur.
Tertia quaestio est, an hujusmodi operationum sit productio vel generatio. Ubi intelligendum, quod secundum Philosophum 7. Metaph. Forma per se non generatur,
sed compositum, tam in generatione substantiali quam secundum quid , et sua ratio est, quia omne quod fit, fit ex materia tanquam ex eo quod est pars ipsius quod fit; cum igitur materia non sit pars nisi compositi, generatio per se solius erit compositi.
Praeterea, generatio cum sit via de non esse ad esse, illius per se est generatio, cujus per se est esse: compositi autem sive suppositi per se est esse, ergo, etc. secundum ergo intentionem Philosophi, quod per se generatur, est divisibile in duo, scilicet in materiam et formam, et ideo dixerunt quidam, quod forma accidentalis habet suum potentiale ex quo fit, et suum formale tanquam intrinseca sui generis. Quod non videtur, quia accidentia non habent materiam ex qua, sed in qua ; nec est ad intentionem Philosophi, quia ipse intelligit, quod compositum in generatione per accidens per se generatur, compositum dico ex subjecto et accidente, sicut sua exempla ostendunt, et ratio sua est, quod generatur, ex eo generatur quod praeexistebat. Ergo dioendum, quod etsi notitia possit esse terminus mutationis, non tamen generatur, nec producitur, sed per se intellectus noscens vel potius homo noscens, quia actiones sunt suppositorum, quare, etc.
Contra hoc arguo, quod intelectus noscens non per se generatur, quia non est ens per se, sed per accidens: ergo non est per se terminus generationis.
Item, notitia est per se terminus productionis, quia mutationis ; sed omne tale producitur, ergo notitia producitur et generatur.
Ad primum dicendum, quod ens secundum quid, et per accidens est simpliciter per accidens et secundum quid, sicut homo mortuus est homo secundum quid, simpliciter autem dicitur mortuus: generatio ergo simpliciter est in substantia, secundum quid vero in accidentibus, primo de Generationes generatio ergo entis per accidens et secundum quid, est generatio simpliciter per accidens et secun dum quid.
Ad secundum dicendum, quod est terminus alterationis et mutationis, terminus autem alterationis est forma, et similiter mutationis, non tamen productionis, ubi intelligendum quod mutatio est per se mutabilis, alteratio alterabilis, et motus mobilis. Illud autem dicitur proprie alterari et mutari, quod de non tali fit tale, puta de non albo album, de non noscente noscens; forma ergo qua fit tale, proprie est terminus mutationis, non tamen mutatur, sed tantum mutabile mutatur. Productio autem proprie est solius termini, cui per productionem acquiritur esse: cum ergo forma, quae est mutationis terminus, non habeat esse proprie, sed sit illud quo compositum habet esse, ideo ipsa non dicitur produci, nec esse terminus productionis, sed tantum compositum, sive illud compositum sit ens per se, sive per accidens. Et hujusmodi differentia patet, quia de termino mutationis vel de forma , non dicitur quod mutetur vel alteretur, sed est terminus mutationis tantum; de termino autem generationis et productionis dicitur, quod est generatus et productus, sive generatur et producitur.
Ex his corollarie potest concludi, quod intelligere et velle in Deo non sunt actus productivi, nec per consequens principia actuum notionalium, qui sunt generare et spirare. Intelligere enim et velle in Deo actus operativi sunt, quibus ipse beatus quasi perficitur, non autem sunt productivi. Ex quo patet, quod nec notitia simplex , nec amor simplex, sunt rationes productivae, sine quibus personae non producuntur, ut quidam dicit, et superius est improbatum. Unde intelligere et velle in nobis, non sunt actiones vel passiones, ut dictum est, dicere autem sive intellectionem producere, et spirare seu amorem elicere, sunt actiones in nobis, et de genere actionis, vel quasi de genere actionis; quare, etc.
Ad argumenta principalia. Ad primum dicendum, quod major est vera, sed minor est falsa. Ad evidentiam autem ejus et argumentorum, quibus ipsa minor probator, intelligendum quod actio proprie sumpta tres habet proprietates. Una est quod est in continuo feriaeque enim dependet ab agente in secundo et ultimo instanti, et in primo, imo in quolibet quantum durat. Secunda proprietas est, quod est circa aliquid circa quod operatur, in quo est ut in subjecto, nam actio non est in agente, sed in passo. Tertia proprietas est, quod est circa aliquem terminum ad quem terminatur, qui esse accipit per eam, idem intelligit de passione. Operationes ergo immanentes assimilantur actioni et passioni in prima conditione et secun da, non autem in tertia quae est completiva.
Ad argumentum ergo primum, quo praedicta minor probatur, concedo quod est actus secundus, nego tamen quod omnis actus secundus, sit actio vel passio, imo est qualitas.
Ad secundum dicendum, quod assimilatur in prima conditione, unde lumen etsi fit etiam continue, non tamen est actio, sed actionis terminus.
Ad tertium, dicendum, quod divisio actionis quaedam est immanens, quaedam transiens; uno modo est aequivoci sive vocis in sua significata; alio modo univoci sive generis in suas species. Si enim accipiatur actio transiens et operatio immanens, quae est intelligere, velle, videre, et hujusmodi, significata sunt unius vocis tantum, scilicet actionis et nullius univoci. Si autem dicatur, actio quaedam est transiens, quaedam immanens, ut elicitio intellectionis quae immanet, sicut et ipsa intellectio, tunc est divisio univoci in suas species.
Ad secundum principale dicendum, quod non intendit Augustinus negare lumen esse, Ut fieri ab agente et factum esse simul, sed non permanet sine praesentia agentis, sicut nec creatura rationalis conservatur in gratia Sine divina praesentia, nam ad hoc, ipse eam inducit.
Ad tertium patet per praedicta in tertia quaestione, quare, etc. .