IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Quantum ad tertium articulum, etc. Mutatio distinguitur a quibusdam in subjectivam et objectivam. Subjectiva est illa, quae est subjecti, ut aliter se habet nunc quam alias, et transit de forma in formam in mutationibus positivis ex parte utriusque termini ; vel certe in privativis et negativis, ut succedit in eo privatio et negatio formae, aut e contra. Objectiva mutatio est ex parte termini partialis, aut totalis, qui incipit vel desinit, estque inter esse vel non esse termini. In hoc articulo tertio tangitur controversia magis de proprietate nominis, juxta mentem Philosophi, ejusque significato, quam de re ipsa; nam eo modo quo creatio et annihilatio dicuntur mutationes improprie et objective, et terminus ipse transire de potentia objectiva ad esse cum quamdam sui mutatione, qua recipit esse post non esse, et haec in eo succedunt ; ita etiam omnis transmutatio dicitur aliquo modo mutatio improprie sumpta ; vide Doctorem in 2. dist. 1. quaest 4. ad 5. et dist. 2. quoest. 4. ad 5.
Impugnat ergo Doctor asserentes mutationem proprie dictam dici de transubstantiatione, et prout mutationem definit Philosophus, 6. Physicorum, qua dicitur aliquid se habere aliter quam prius ; quae ratio nominis non convenit termino, sed subjecto, ut idem manet sub utroque termino, sed aliter et aliter se habens, et ut supponitur utrique termino. Respondent aliqui, quod Philosophus non agnovit aliam mutationem, nisi ex subjecto, quia non agnovit creationem et annihilationem, quas Theologi cognoscunt, neque transubstantiationem ; ergo potest ipsi attribui ratio mutationis. Contra, Philosophus rationem propriam alicujus non extenderet ad aliud, in quo res, cui proprie competit, non includitur: illam rationem tanquam mutationis dixit propriam, ergo, etc. deinde Philosophus agnovit rem transire de non esse ad esse, tamen non comprehendit hunc transitum sub mutatione.
Secunda responsio est, quod per ly aliter intellexerit Philosophus aliquid positivum, quia est differentia entis per ipsum, sicut idem ait, 10. Metaph. text. com 11. sed subjectum nunc existens sub privatione succedente formae aliter se habet, quamvis privatio non sit ejus positivum. Contra Doctor, quia licet particula aliter sumatur, ut commune etiam privativo et positivo, tamen se habere sumitur, ut denotat subjectum commune, quod aliter se habet, sub utroque termino successive: sic etiam sumunt communiter Theologi mutationem.
(b) Posset etiam argui, etc. terminus ad quem hic non mutatur, etc. nempe substantialiter ; agitur enim de mutatione,
ut includitur in transubstantiatione, ac proinde de substantiali juxta opinantes. Dices, saltem est mutatio ratione panis, qui desinit esse substantialiter. Respondet negando consequentiam, quia nihil ejus manet, quod aliter se haberet. Dices, corruptum est mutatum objective, non subjective, quia non manet. Respondet dici denominative mutari, quia quod convenit parti per se, per accidens dicitur de toto, 5. Physic. text. com. 1. et 7.Physic. text. com. 1. et 2. et pars corrupti manet, quae per se mutatur, et ideo denominatio per accidens transit ad totum.
Vide quasdam limitationes hujus in 3. dist. 11. quoest. 1. nempe quando denominatio a parte repugnat absolute toti, non denominat totum nisi cum limitatione ; nihil autem panis manet, quod per se denominaretur, et primo, ideo neque totum denominari potest per accidens, quia per accidens reducitur ad per se, sicut contingens ad necessarium.
(c) Ad aliam ergo persuasionem, etc. Dicit quod aliud dicitur generari subjecti ve et objective aliud, et has acceptiones non esse generationis in diversas species divisionem, sed diversas habitudines ejusdem formae et denominationes, ut comparatur ad diversa, verbi gratia, ad subjectum et ad terminum ; qua enim recipitur in subjecto, dicitur generatio per modum mutationis, qua autem respicit terminum, dicitur generatio per modum productionis ; non licet autem mutationem, qua mutatio est, sumere aliter, quam in ordine ad subjectum ; non dicitur mutari aliquid objective, sicut dicitur generari.