IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Arguit contra secundum modum, quia videntur multa inconvenientia ex eo sequi. Primum, quod fides esset potentia, non habitus. Secundum, actus fidei acquisitae et infusae non differrent. Tertium, crederet quis ante omnem instructionem. Quartum, necessario crederetur, et ante actum voluntatis. Quintum, oporteret duos fidei habitus, unum quo articuli essent praesentes, alterum quo eis assentiremur, admittere.
Contra (m), quia sic dicendo, sequitur quod fides sit potentia, et non habitus, quia illud est potentiali quo simpliciter possumus in actum; habitus est, quo sic vel sic possumus, scilicet faciliter, et expedite, vel intensius ; sed fides secundum hanc viam esset simpliciter potentia, quia nullo modo possum assentire huic : Deus est trinus et unus, nisi per fidem ; igitur fides est potentia, et non habitus.
Praeterea, tunc sequitur quod actus fidei acquisitae et infusae, sint alterius rationis, quia habent principia alterius rationis ; nam actus fidei acquisitae dependet ab intellectu et veracitate asserentis aliquid credibile ; sed actus fidei infusae ab intellectu, et fide infusa; igitur ex quo principia saltem partialia sunt alterius rationis, sequitur quod actus sint alterius rationis. Sed hoc forte conceditur, quia non est inconveniens multis, sicut de actibus intelligendi respectu objectorum formaliter distinctorum.
Sed ad argumentum praecedens (n) potest dici, quod fides non est potentia, quia potentia se tenet a parte animae, fides a parte objecti, ut partialis causa respectu actus ; ideo non est potentia animae, sed causat assensum lotum, ut tenet vicem objecti.
Contra, et est ad principale (o) si totus assensus sit ex habitu fidei, tunc habitis omnibus, quae concurrunt ad actum credendi in esse primo, sequitur necessario actus credendi ; sed posito aliquo nunc baptizato, cui occurrant phantasmata terminorum illorum simplicium, scilicet mortis et resurrectionis, cum potentia tunc sit habituata habitu necessario inclinante, et objectum sit praesens in phantasmate, sequitur necessario actus, scilicet quod talis assentiret huic complexo, mortui resurgent, quod falsum est; nunquam enim omnibus istis positis plus assentiret quam ante, nisi prius edoceretur de illo articulo, quod esset credendus ; igitur videtur quod sufficiat fides acquisita ex auditu, nec aliquis experitur alia in tali assensu.
Praeterea, si fides infusa praebeat talem assensum per modum naturae inclinans potentiam in actum, cum termini articulorum possint apprehendi ante omnem actum voluntatis, sequitur quod homo firmiter assentiret credendis, ante omnem actum voluntatis ; quod negat Augustinus super Joann. homil. 26. Caetera, inquit, potest homo nolens, credere autem non nisi volens. Sequitur etiam quod sine fide acquisita, quia habitus perfectus non eget alio, per quod non praesentatur ejus objectum.
Praeterea, si fides infusa ponitur praebere talem assensum, cum in ipsa non sint credibilia praesentia, oportet ponere aliam fidem vel habitum, in quo illa credibilia contineantur, ut neutra, et praesentia intellectui ; et aliam fidem, per quam fieret assensus in talia credibilia, cum termini eorum, et complexio sit neutra ; et sic quilibet perfecte credens, ut Theologus, haberet in se duos habitus intellectuales, ut per unum credibilia essent sibi praesentia, ut neutra, et per alium assentiret.