Secundo cum dicit, juxta est dominus, ostendit quomodo oculi domini sint super justos: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit justorum meritum. Secundo eorum periculum imminens, ibi, multae. Tertio auxilium eis praestitum, ibi, et de omnibus his. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex meritum justorum, unde promerentur dei misericordiam. Tangit enim primo meritum contritionis de peccatis: et quantum ad hoc dicit, juxta est dominus etc.. Ps. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Quidam sunt realiter miseri, tamen non cognoscunt; unde nec conteruntur: et ideo non consequuntur misericordiam: Apoc. 3: dicis quod dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus. Necesse est enim, quod recognoscant miseriam suam corde gemendo; et ideo ait, his qui tribulato sunt corde. Ecce contritio de peccatis: isa. 66: ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu etc.. Matth. 5: beati qui lugent etc.. Quantum ad secundum dicit, et humiles spiritu salvabit. Spiritu dicit, non verbis: quia Eccl. 19: est qui nequiter se humiliat, et interiora etc.. Humiles, ergo, spiritu, qui veram scilicet humilitatem habent in corde, salvabit: Prov. 29: humilem spiritu suscipiet.
Consequenter ponit imminens periculum, quia, multae tribulationes justorum: Thren. 1: multi gemitus mei etc.. 2 Tim. 3: omnes qui volunt pie vivere in christo, persecutionem patiuntur. Et has tribulationes patiuntur a persequentibus: Ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me. Item ex convictu eorum quos peccare vident, dolent: 2 Pet. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Item a tentationibus mundi, carnis, et hostis: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum etc..