Rationes contra generationem et processionem divinam.
Omnibus igitur diligenter consideratis, manifeste apparet hoc nobis de generatione divina in sacris Scripturis proponi credendum, quod pater et filius, etsi personis distinguantur, sunt tamen unus deus, et unam habent essentiam seu naturam. Quia vero a creaturarum natura hoc invenitur valde remotum, ut aliqua duo supposito distinguantur et tamen eorum sit una essentia; humana ratio ex creaturarum proprietatibus procedens, multipliciter in hoc secreto divinae generationis patitur difficultatem.
Nam cum generatio nobis nota mutatio quaedam sit, cui opponitur corruptio, difficile videtur in deo generationem ponere, qui est immutabilis, incorruptibilis, et aeternus, ut ex superioribus patet.
Amplius. Si generatio mutatio est, oportet omne quod generatur, mutabile esse. Quod autem mutatur, exit de potentia in actum: nam motus est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Si igitur filius dei est genitus, videtur quod neque aeternus sit, tanquam de potentia in actum exiens; neque verus deus, ex quo non est actus purus, sed aliquid potentialitatis habens.
Adhuc. Genitum naturam accipit a generante. Si ergo filius genitus est a deo patre, oportet quod naturam quam habet, a patre acceperit. Non est autem possibile quod acceperit a patre aliam naturam numero quam pater habet et similem specie, sicut fit in generationibus univocis, ut cum homo generat hominem, et ignis ignem: supra enim ostensum est quod impossibile est esse plures numero deitates.
Videtur etiam esse impossibile quod receperit eandem naturam numero quam pater habet. Quia si recipit partem eius, sequitur divinam naturam esse divisibilem; si autem totam, videtur sequi quod natura divina, si sit tota transfusa in filium, desinat esse in patre; et sic pater generando corrumpitur.
Neque iterum potest dici quod natura divina per quandam exuberantiam effluat a patre in filium, sicut aqua fontis effluit in rivum et fons non evacuatur: quia natura divina, sicut non potest dividi, ita nec augeri.
Videtur ergo reliquum esse quod filius naturam a patre acceperit, non eandem numero nec specie quam pater habet, sed omnino alterius generis: sicut accidit in generatione aequivoca, ut, cum animalia ex putrefactione nata virtute solis generantur, ad huius speciem non attingunt. Sequitur ergo quod dei filius neque verus filius sit, cum non habeat speciem patris: neque verus deus, cum non recipiat divinam naturam.
Item. Si filius recipit naturam a deo patre, oportet quod in eo aliud sit recipiens, et aliud natura recepta: nihil enim recipit seipsum. Filius igitur non est sua essentia vel natura. Non est igitur verus deus.
Praeterea. Si filius non est aliud quam essentia divina; cum essentia divina sit subsistens, ut in primo probatum est; constat autem quod etiam pater est ipsa essentia divina: videtur relinqui quod pater et filius conveniant in eadem re subsistente. Res autem subsistens in intellectualibus naturis vocatur persona. Sequitur igitur, si filius est ipsa divina essentia, quod pater et filius conveniant in persona.
Si autem filius non est ipsa divina essentia, non est verus deus: hoc enim de deo probatum est in primo libro. Videtur igitur quod vel filius non sit verus deus, ut dicebat Arius: vel non sit alius personaliter a patre, ut Sabellius asserebat.
Adhuc. Illud quod est principium individuationis in unoquoque, impossibile est inesse alteri quod supposito distinguatur ab eo: quod enim in multis est, non est individuationis principium. Ista autem essentia dei est per quam deus individuatur: non enim essentia dei est forma in materia, ut per materiam individuari posset. Non est igitur aliud in deo patre per quod individuetur, quam sua essentia.
Eius igitur essentia in nullo alio supposito esse potest. Aut igitur non est in filio: et sic filius non est verus deus, secundum Arium. Aut filius non est alius supposito a patre: et sic est eadem persona utriusque, secundum Sabellium.
Amplius. Si pater et filius sunt duo supposita, sive duae personae, et tamen sunt in essentia unum, oportet in eis esse aliquid praeter essentiam per quod distinguantur: nam essentia communis utrique ponitur; quod autem commune est, non potest esse distinctionis principium.
Oportet igitur id quo distinguuntur pater et filius, esse aliud ab essentia divina. Est ergo persona filii composita ex duobus, et similiter persona patris: scilicet ex essentia communi, et ex principio distinguente.
Uterque igitur est compositus. Neuter ergo est verus deus.
Si quis autem dicat quod distinguuntur sola relatione, prout unus est pater et alius filius; quae autem relative praedicantur, non aliquid videntur praedicare in eo de quo dicuntur, sed magis ad aliquid; et sic per hoc compositio non inducitur:- videtur quod haec responsio non sit sufficiens ad praedicta inconvenientia vitanda.
Nam relatio non potest esse absque aliquo absoluto: in quolibet enim relativo oportet intelligi quod ad se dicitur, praeter id quod ad aliud dicitur; sicut servus aliquid est absolute, praeter id quod ad dominum dicitur. Relatio igitur illa per quam pater et filius distinguuntur, oportet quod habeat aliquod absolutum in quo fundetur. Aut igitur illud absolutum est unum tantum: aut sunt duo absoluta. Si est unum tantum, in eo non potest fundari duplex relatio: nisi forte sit relatio identitatis, quae distinctionem operari non potest, sicut dicitur idem eidem idem. Si ergo sit talis relatio quae distinctionem requirat, oportet quod praeintelligatur absolutorum distinctio.
Non ergo videtur possibile quod personae patris et filii solis relationibus distinguantur.
Praeterea. Oportet dicere quod relatio illa quae filium distinguit a patre, aut sit res aliqua: aut sit in solo intellectu.
Si autem sit res aliqua; non autem videtur esse illa res quae est divina essentia, quia divina essentia communis est patri et filio; erit ergo in filio aliqua res quae non est eius essentia. Et sic non est verus deus: ostensum est enim in primo quod nihil est in deo quod non sit sua essentia.
Si autem illa relatio sit in intellectu tantum, non ergo potest personaliter distinguere filium a patre: quae enim personaliter distinguuntur, realiter oportet distingui.
Item. Omne relativum dependet a suo correlativo. Quod autem dependet ab altero, non est verus deus. Si igitur personae patris et filii relationibus distinguantur, neuter erit verus deus.
Adhuc. Si pater est deus et filius est deus, oportet quod hoc nomen deus de patre et filio substantialiter praedicetur: cum divinitas accidens esse non possit. Praedicatum autem substantiale est vere ipsum de quo praedicatur: nam cum dicitur, homo est animal, quod vere homo est, animal est; et similiter, cum dicitur, socrates est homo, quod vere socrates est, homo est. Ex quo videtur sequi quod impossibile sit ex parte subiectorum inveniri pluralitatem, cum unitas sit ex parte substantialis praedicati: non enim socrates et Plato sunt unus homo, licet sint unum in humanitate; neque homo et asinus sunt unum animal, licet sint unum in animali. Si ergo pater et filius sunt duae personae, impossibile videtur quod sint unus deus.
Amplius. Opposita praedicata pluralitatem ostendunt in eo de quo praedicantur.
De deo autem patre et de deo filio opposita praedicantur: nam pater est deus ingenitus et generans, filius autem est deus genitus. Non igitur videtur esse possibile quod pater et filius sint unus deus.
Haec igitur et similia sunt ex quibus aliqui, divinorum mysteria propria ratione metiri volentes, divinam generationem impugnare nituntur.
Sed quia veritas in seipsa fortis est et nulla impugnatione convellitur, oportet intendere ad ostendendum quod veritas fidei ratione superari non possit.