CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia delectationum penes puritatem ei impuritatem operationum.
Differunt autem puritate et impuritate operationum : quod sic probatur. Operatio enim visus puritate differt ab operatione tactus : est enim visus objectum super extremitatem scilicet perspicui, diffusam scilicet in corpore terminato, quae nihil in se habet de impuritate materiae : tactus autem eorum est quae in materia permixta sunt. Similiter autem puritate differt operatio auditus ab opere olfactus et gustus : auditus enim est soni qui non pertingit nisi tractivam aeris absque aliis dispositionibus materiae elementaris : olfactus autem et gustus super dispositiones sunt commixti et complexionati. Et sic iterum differunt olfactus et gustus : olfactus enim super odorem est qui sequela est complexionis : gustus autem de differentiis humidi in ipsa complexione digesti. Purior autem sensus est remotior a materia : impurior vero conjunctior. Et secundum eumdem modum similiter differunt delectationes quae circa sensus operationes sunt, et illae omnes differunt a delectationibus quae sunt circa operationes mentis, in quantum operationes mentis circa purius sunt, et puriores quam operationes sensus. Sunt autem et duae operationes mentis, speculativa scilicet, et practica : et differunt ab invicem puritate utraeque istae operationes. Speculativa enim purior est quam practica in quantum circa puriora est, et omnino a materia separata : practica autem circa particularia quae ad materiam referuntur.
Quod autem quaedam propriae homini
istarum delectationum, quod unicuique animali propria delectatio est quemadmodum et opus proprium : propria enim est, quae est cum propria operatione. Hoc autem in unoquoque apparebit facile speculanti opus proprium cujuslibet. Altera enim est equi delectatio propria sicut et opus, et altera canis, et altera hominis : quemadmodum Heraclitus dixit asinum faenum iringoruni secundum naturae suae convenientiam, plus eligere quam aurum. Est enim tale faenum delectabilius nutrimentum asinis quam aurum. Et secundum hunc modum pius eligitur a bove orobum, et a cane ossa. Delectationes igitur diversarum operationum specie, differunt specie : illas autem quae sunt eorum quae specie indifferentia sunt, rationabile est indifferentes specie esse. Hoc autem contingit in animalibus brutis : quia omnia illa a natura aguntur ad opera. Natura autem una specie est in his quae specie differentiam non habent. Et ideo in quo delectatur unus asinus, in eodem delectatur et alter. Et de bobus et equis similiter est.
In hominibus autem qui non natura sed ratione aguntur vel phantasia, non parum differunt delectationes. Eadem
enim quae quosdam homines delectant, alios contristant : et quae quibusdam tristia et odibilia sunt, aliis sunt delectabilia et amicabilia : cum tamen homines omnes ejusdem speciei sint : eo quod aliter et aliter secundum rationem et phantasiam dispositi sunt. Et in dulcibus etiam hoc accidit secundum diversam linguae dispositionem et infusionem. Non enim eadem videntur febricitanti dulcia et sano. Sano enim dulcia videntur quae vere dulcia sunt : et haec eadem infirmo non dulcta videntur, eo quod lingua ejus infusa est cholera adusta et amara. Similiter etiam nec eadem calida esse videntur debili et bene habenti. Bene habenti enim non videtur calidum, nisi quod excellit medium complexionis : debili autem calefacto etiam modicus calor ustivus videtur. Similiter autem etiam hoc accidit in multis aliis.
Si tamen secundum sensum judicaretur quid calidum et dulce esset simpliciter et secundum veritatem, determinarc- . tur judicio sani et non judicio infirmi. In omnibus enim talibus hoc videtur simpliciter esse, quod videtur studioso et bene habenti. Si autem hoc bene et convenienter dicitur, quemadmodum omnibus videtur, et sicut in praecedentibus dictum est, mensura uniuscujusque qua videtur quid simpliciter sit vel non sit, est virtus ejus propria, et bonus qui bene habet secundum virtutem, secundum quod talis est per virtutem bene dispositus. Sequitur igitur, quod delectationes utique simpliciter delectationes sunt, quae bono secundum virtutem videntur esse delectationes, et quod illa simpliciter delectabilia sunt, quibus gaudet, quia talis est. Et quae huic tristia sunt, si aliis sunt delectabilia, nihil est admirabile. Multae enim corruptiones et nocumenta sunt hominum, quibus vel secundum malitiosam naturam vel secundum habitum acquisitum disponuntur ad alia quam ad ea quae conveniunt ad naturam constitutam et integram : et quae talibus videntur, non simpliciter sunt delectabilia, sed sunt delectabilia his et taliter dispositis.
Patet igitur quod delectationes quae ab omnibus confessae sunt esse turpes, non sunt dicendae delectationes esse simpliciter, sed sunt delectationes corruptis. Quaeramus autem de delectationibus quae videntur esse AdminBookmark sive studiosae, qualem delectationem vel quam dicendum est delectationem esse hominis secundum quod homo est. Quod tamen secundum praedicta ex ipsis operationibus manifestum est. Formas enim operationum sequuntur delectationes. Sive igitur una sola est operatio hominis secundum quod homo est, sive plures : illa quae perfecti et beati viri est secundum optimam virtutem hominis, est operatio per se hominis. Unam autem dico, quia finali virtute homo unus est, si finalis virtus accipiatur secundum illud quo homo est. Hoc autem
est ultimus et perfectissimus intellectus qui speculativus est, ad quem omnia alia adminiculantur. Plures autem dico, secundum quod homo plura est per intellectum, scilicet speculativum et practicum. Prudentia enim virtus est practici : sapientia autem virtus speculativi. Et felicitas civilis ultima operatio est practici: felicitas autem contemplativi et ultima et perfectissima est operatio speculativi. Et delectationes quae perficiunt has operationes, dicuntur principaliter esse operationes hominis ut homo est. Reliquae autem omnes delectationes secundariae dicuntur et secundum quid : et hoc multipliciter est, quemadmodum et operationes tales sunt diversimode secundum animalem appetitum dispositorum.