In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Transubstantiationem non esse mutationem, quia haec dicit subjectum quod mutatur, et formam ad quam mutatur. Item successionem immediatam informationis ad non informationem, et e contra ; lato modo tamen, dici potest mutatio, seu versio a subjecto in subjectum.
Dico (a) ergo proprie loquendo, quod transubstantiatio non est mutatio, nec circa hoc oportet laborare ad inquirendum genus transubstantiationis, quia mutatio, etsi det intelligere subjectum, quod mutatur, et formam secundum quam mutatur, et habitudinem subjecti ad formam, tamen ultra istam habitudinem formaliter importat successionem immediatam informationis ad non informationem, et e converso. Sicut ergo in Baptismo dicitur aliquid materiale, ut ablutio, et aliquid formale, scilicet verba, licet ambo sint materialia simpliciter respectu ejus, quod est simpliciter formale, ut est significatio, tamen hoc dicitur eo, quod verba sunt aliquo modo formalia, respectu ablutionis. Sic in proposito, tam subjectum quam terminus est materiale in mutatione: sed illorum duorum formalius est terminus quam subjectum: ideo dicitur formalius etiam importari, et verius quam ille respectus successionis, licet vere ille respectus sit formalior, quia est aliquid verius in se quia forma absoluta, vel ad minus ens positivum: ille autem ordo posteritatis vel successionis non est nisi respectus secundum quid. Non haberetur ergo genus transubstantiationis, si esset mutatio, nisi quantum ad illud formale, quod addit ultra terminum respectus, scilicet qui est ordo immediatus alicujus ad aliud praecedens.
Si autem omnino velis extendere mutationem, ut dicatur de transubstantiatione, potest dici, quod sicut secundum Philosophum 5. Physic. triplex est mutatio, scilicet a non subjecto in subjectum, a subjecto in subjectum, et a subjecto in non subjectum ; et accipitur ibi subjectum pro ente positivo, et non subjectum pro privatione ejus ; sic potest versio extendendo ad mutationem supernaturalem distingui, ut illa, quae est a subjecto in non subjectum, dicatur annihilatio; quae autem a non subjecto in subjectum, creatio ; quae vero a subjecto in subjectum, transubstantiatio. Sed per hoc quasi nihil habetur de genere remoto transmutationis, quod scilicet est genus versionis, nisi quod utrumque formaliter est inferius ad relationem quamdam ordinis, sive successionis.
Ad argumenta: ad primum patet ex isto ultimo articulo. Ad secundum per idem. Ad tertium dico, quod verum est in mutatione proprie dicta, quia succedit in eodem susceptivo oppositum post oppositum; est enim ibi transitio partialis, scilicet formae in oppositum eodem subjecto manente, et ideo ibi termini illi primi sunt incompossibiles ; sed non est ista ratio in proposito ,; hic enim sufficit, quod esse hujus termini et illius sint disparata, licet simul se possint compati in entitate, quia ad nihil idem informandum comparantur, circa quod sibi succedant; vel posset concedi, quod essent simpliciter incompossibiles circa idem numero, licet non sint incompossibiles in essendo absolute, sicut simul sunt in entitate album et nigrum, et quidem sunt vere contraria secundum species, in quibus sunt, nec tamen simul sunt in aliquo eodem susceptivo.