IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Contra. Hic Doctor improbat hunc modumponendi, et primo quo ad hoc, scilicet quod fides infusa est causa assentiendi articulis, sic intelligendo quod intellectus non causet illum assensum, sed tantum causetur a fide infusa. Et arguit deducendo ad inconveniens, quia tunc sequeretur quod fides infusa esset simplipliciter potentia operativa, qua simpliciter intellectus potest operari, scilicet assentire, quod est falsum, quia habitus non est id quo simpliciter possumus, sed est quo sic vel sic possumus ; aliud est enim simpliciter posse operari, et aliud est, quo sic vel. sic possumus operari, nam simpliciter operari est simpliciter producere operationem ; sed sic vel sic operari est ipsam producere magis intense, vel magis prompte. Modo in proposito, habitus non ponitur in potentia, ut per ipsum simpliciter operetur, quia tali habitu non posito, posset operari, si objectum esset praesens in se, vel in specie intelligibili ; sed habitus ponitur, quia potentia habituata perfectius operatur, quam non habiluata ex aequali conatu, et hoc tenendo habitum concurrere ut causam partialem respectu actus, ut tenet Doctor in primo, dist. 17. Si vero teneatur quod habitus non sit causa partialis actus, sed quod tantum inclinet potentiam ad prompte, faciliter et delectabiliter operari, tunc dicimus quod habitus non est id quo simpliciter potentia operatur, sed est id quo potentia prompte et delectabiliter operatur. Sed si habitus infusus esset causa totalis actus assentiendi, tunc ille habitus magis diceretur potentia operativa quam habitus, quia ut sic, esset id quo simpliciter potentia assentiret.
Secundo arguit, quia si habitus fidei infusae esset totalis causa actus credendi, tunc actus credendi fidei infusae esset alterius rationis ab actu credendi fidei acquisitae, patet, quia illi actus sunt alterius rationis, quorum principia productiva sunt simpliciter alterius rationis ; sed sic est in proposito, quia actus credendi fidei acquisitae tantum dependet ab intellectu credentis, et a veritate asserentis, sed actus fidei infusae tantum dependeret ab intellectu et a fide infusa. Et dicit Doctor quod forte non est inconveniens tales actus esse alterius rationis.
Sed est aliqualis difficultas, quomodo actus qui sunt a principiis alterius rationis, sint necessario alterius rationis, cum duo effectus ejusdem rationis possint esse a principiis alterius rationis ; patet de mure generato ab alio mure, et de mure generato a Sole, quod tenet Doctor in 1. dist. 2. part. 2. quaest, ult.
Sed solutio hujus difficultatis non est hic pertractanda, sed specialiter in 4. dist. 12. ubi vide quae exposui, et specialiter in secundo, dist. 1. quaest, ult.
(n) Sed ad argumentum praecedens potest dici, quod fides non est potentia. 1 Vult dicere Doctor, quod si fides suppleret vicem intellectus in causando partialiter assensum, tunc posset dici quasi potentia animae, sed quia tantum supplet vicem objecti in causando assensum partialiter, imperfectum tamen, ideo non ponitur potentia animae. Et dicitur supplere vicem objecti imperfecte, quia non causat assensum talem, qui natus est causari ab objecto in se praesente, vel in specie intelligibili, quia talis assensus sic causatus est evidens ex evidentia rei : sed assensus causatus a fide supplente vicem objecti supernaturalis, nullo modo est evidens ex evidentia rei, ut supra patuit, ideo talis assensus est obscurus et imperfectus, (o) Contra, et est ad principale. Doc-
. tor arguit simul et ad principale, et contra responsionem datam contra principale, probando quod talis assensus non sit a fide infusa, et contra responsionem datam, probando etiam quod non sit a fide infusa, supplente vicem objecti, ut dicit responsio. Et arguit sic, quia posita causa totali alicujus effectus in supposito conveniente, et non impedito, statim sequitur effectus, si est causa naturalis ; sed per te habitus fidei est causa partialis assensus supplens vicem objecti, et ex alia parte intellectus est causa partialis, quae integrant unam totalem ; ergo habens fidem infusam, et nullo modo instructus de articulis fidei per fidem acquisitam, necessario assentit illis articulis, quod est manifeste falsum, quia si quis haberet fidem infusam, et nullo modo esset instructus per fidem acquisitam de articulis fidei, non assentiret firmiter illis.
(p) Praeterea, si fides infusa, etc. Per hanc rationem Doctor deducit ad aliud inconveniens, scilicet quod fidelis habens talem fidem firmiter et necessario assentiret articulis fidei ante omnem actum voluntatis, quod negat Augustinus super Joannem hom. 26. Caetera (inquit) potest homo nolens, credere autem non nisi volens ; quod autem hoc sequatur, patet, quia intellectus habens talem fidem, est causa totalis assensus, per te, et ut sic, intelligitur prior voluntate, sive acta volendi ; ergo in illo priori necessario assentit credendis.
(q) Praeterea, si fides. Deinde arguit Doctor, quia si fides infusa necessario ponitur praebere assensum articulis, sic quod intellectus sine tali fide nullo modo possit firmiter assentire illis articulis, tunc esse necessarium ponere aliam fidem acquisitam, per quam articuli sive termini articulorum essent praesentes intellectui, quia per fidem infusam talia objecta non sunt praesentia, ut supra patuit, et sic esset necesse ponere duas fides; unam propter assensum tantum, et aliam propter praesentiam articulorum, per quam credibilia essent praesentia, ut neutra tantum, et sic quilibet perfecte credens, ut Theologus, necessario haberet in se duos habitus intellectuales, ut scilicet per unum credibilia essent sibi praesentia, ut neutra, et per alium assentiret illis credibilibus, quod videtur satis inconveniens.