IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo proprie loquendo, quod transubstantiatio non est mutatio, etc. Haec est conclusio principalis hujus quaestionis, ad quam caetera reducuntur quae breviter recapitulata sunt in com. Eam tenent antiqui Theologi, et omnes nostrae scholae, Altisiodorensis lib. 4. tract. 5. c. 2. Mensis in 4. quoest. 10. m. 5. art. 3. D. Thomas. 3. p. quoest. 75. art. 4. et in hac dist. quoest. 1. art. 3. quoestiuncula 1. ad 3. D. Bonaventura, ibidem part. 1. art. 1. quoest. 2. Richardus art. 1. et alii. Sed antequam ad probationem communis sententiae procedamus, subjungendi et impugnandi sunt modi dicendi aliorum.
Circa autem hoc quaesitum variae sunt sententiae, et repugnant conclusioni, quae vix ad summam reduci possunt, et ut bene Vasquez, magis confundunt mysterium quam explicant ; imo aliquae tradunt occasionem adversariis fidei, ut plures fingant impossibilitates ejus.
Prima sententia est Durandi, quae jam impugnata est, nempe ad transubstantiationem requiri, ut subjectum commune maneat sub utroque termino ; et sic in hac conversione nihil aliud fieri docet, nisi materiam panis fieri sub corpore Christi. Constat ergo productionem esse respectu termini ad quem et substantialem.
Alii docentes actionem esse productivam terminum ejus statuunt modum quemdam, quo Christus est in hoc Sacramento ; terminatur ergo ad ipsum, ut habet talem modum, non autem ad aliquod ejus antiquum esse. Si intelligas de modo praesentiae localis, aliqui citant nostrum Doctorem pro eadem sententia, eam sequitur Soto dist. 9. q. 2. art. 2. Alii magis declarant hunc modum substantialem esse, ut defendant actionem hanc esse substantialem, ne cogerentur probare transubstantiationem esse actionem accidentalem. Modum autem illum sic declarant, ut ex vi ejus necessario ex natura rei desinat substantia panis et vini, ac proinde asserunt inesse corpori et sanguini Christi, ne cogantur asserere praeter inconveniens allatum, annihilari substantiam panis et vini, et tollerent rationem verae conversionis eorum in corpus et sanguinem Christi. Hunc modum dicunt substantialem, quia si esset accidentalis non repugnaret ex natura rei cum substantia panis et vini; et docent esse unionem substantialem corporis et sanguinis cum speciebus,mediante qua, ea sustentat,sine ulla inhaesione harum ad ipsa et sine imperfectione. Alii, statuunt esse conservationem ipsius Christi novam virtute verborum continuatam) ita Gabriel in 4. dist 11 . quoest. 1. art. 3. dub. 2. et lect. 40. in canon. haec. placet Suarez disp. 58. sect. 4.
Prima conclusio Ad hanc conversionem non requiritur, ut materia eadem maneat sub utroque termino. Haec est contra Durandum, probatur, quia haec conversio est alterius rationis a reliquis omnibus, quia totius in totum, ut definiunt Concilia ; ergo nihil commune manet utriusque, quod sit substantiale et intrinsecum utrique, sed hoc infra latius.
Secunda conclusio. Terminus transubstantiationis non est modus aliquis substantialis, ut alii supra explicant talem. Probatur primo, quia sic transubstantiatio esset ad illum modum, non vero ad corpus Christi. Sed Concilia et Patres dicunt transubstantiationem terminari ad corpus Christi, in quo fit mutatio panis ; ergo terminus ad quem non erit ille modus. Antecedens patet, quia secundum ipsos transubstantiatio est motus productivus termini, ex natura rei repugnantis cum substantia panis sub speciebus ; sed id totum convenit isti modo, et non corpori Christi secundum se, quia neque producitur corpus, neque repugnat per se substantiae panis sub speciebus ; ergo non erit terminus contra Concilia et Patres supra citatos, et potissimum Lateranense et Tridentinum, quod postquam declaravit hic conversionem fieri totius panis in substantiam corporis, et totius vini in substantiam sanguinis, ait: Quae conversio, inquit, convenienter et proprie a Sancta catholica Ecclesia transubstantiatio est appellata ; ergo etiam rem habet transubstantiationis, ut conversio est ad corpus Christi praecise, non vero ad aliquid superadditum.
Secundo, iste modus est fictitius et imaginarius, de quo aliter et aliter isti auctores censent, nam aliqui dicunt esse substantialem in entitate, aliqui esse accidentalem ; sed ratione termini a quo, cum quo repugnat, nempe substantiae panis et vini, dici substantialem.
Haec omnia imaginaria sunt, et sine necessitate adinventa, quin etiam obscurant mysterium ; minus enim capit ratio modum illum in alieno subjecto repugnare corpori Christi, quam ipsum corpus poni sub speciebus modo sacramentali, et non circumscriptivo, quia hoc involvit solum difficultatem illam essendi cum alio corpore circumscriptive, quae tollitur ; vel aliam, nempe posse poni sub speciebus modo indivisibili,
Sed moderni amplius addunt, nempe ad hoc dari modum praefatum ; ergo obscurant, quia nequit ostendi ex quo capite repugnaret modus ex natura rei substantiae panis et vini, imo falsum est, quia non opponuntur circa idem subjectum.
Dices, hoc ipso quo separantur accidentia a pane, et uniuntur corpori Christi, desinere substantiam panis ex natura rei, quia dependet in esse et conservari ab illis speciebus. Contra, accidentia dependent a substantia, ut subjecto, in esse cui inhaerent, quia accidentis esse est inesse ex philosopho ; ergo non dependet subjectum ab accidentibus. Deinde accidentia supponunt subjectum ; terminus autem dependentiae alicujus ad ipsum supponitur saltem natura. Deinde, subjectum non habet existentiam substantialem ab accidentibus, sed a suis causis prioribus; unde cum haec existentia sit completa et subsistens, non mutatur separatione accidentium.
Dices accidentia conservare, ut removens prohibens subjectum. Contra, licet in hoc genere accidentia faciant ad conservationem subjecti, inquantum agunt, vel resistunt contrario corrumpenti, tamen in proposito sequitur contrarium, quia separatis accidentibus a subjecto, non est capax actionis aut passionis ab agente naturali, quia hoc nequit agere, nisi in quantum ; ergo nequit agere in substantiam non quantam, qualis in eo casu esset substantia panis.
Demus ergo modum illum unionis esse substantialem aut accidentalem, nullum invenitur fundamentum illius repugnantiae, quia neque substantiae panis absolute repugnat; alias quilibet panis etiam non consecratus eo posito desineret, neque etiam ratione separationis specierum ab hoc pane, qui converti dicitur; ergo inutilis est.
Secundo probatur involvere falsum, et repugnantia. In primis, quod dicitur substantialis videtur imaginarium, quia corpus Christi gloriosum et completum non est in potentia ad aliquod complementum, aut actum substantialem, si dicatur substantialis ratione termini a quo, propter repugnantiam. Probo, quidquid dicatur, non esse talem repugnantiam, quia accidentia separata ante separationem nihil recipiunt intrinsece, quod inhaerentiae eorum ad substantiam panis repugnet ; ergo, etc.
Antecedens probatur, quia ille modus, vel est in ipsis speciebus, vel in corpore Christi ; non in ipsis speciebus, ut supponit opinio, quia dicitur inesse Christo, qui est terminus ad quem; ergo habebit modum essendi, quem habet Christus definitivum. Sed nullum accidens tale repugnat accidenti, quod exjiatura sua est in subjecto quanto, quia sunt diversi generis, et unum est spirituale et supernaturale, vel quasi supernaturale ; aliud vero materiale, estque in diverso subjecto hic nempe aliud in corpore, aliud in speciebus.
Deinde demus aliud accidens seu unionem inesse speciebus, non opponitur ipsis, quia haec tantum est continentis ad contentum, non formae ad subjectum ; ergo alterius rationis, et consequenter nullius in reipsa repugnantiae ad inhaerentiam, quia de potentia absoluta posset sic institui Sacramentum, ut maneret substantia panis, ut supra probatum est. Et probatur amplius, nihil repugnat inhaerentiae ex modo essendi positive, nisi quod supplet dependentiam accidentis ad subjectum ; sed illa unio non supplet talem dependentiam: ergo, etc.
Major patet exemplis et ratione; primo, patet in omnibus quae non sunt privative, aut contradictorie opposita, quae oppositio non est in proposito, ut supponimus, quia neque illa unio et inhaerentia accidentis sunt formae maxime distantes sub eodem genere, cum sint diversi generis, neque consequenter contrariae. Utraque est positiva, ac proinde removentur aliae species oppositionis ; in reliquis autem quae sibi opponuntur ex limitatione potentiae et subjecti, ut sunt formae substantiales circa eamdem materiam, quaelibet est actus adaequatus per se materiae, et supplet alteram, quia constituit materiam in actu completo.
In causis extrinsecis, quando una tollit influxum alterius, seu ut productivum seu conservativum sui effectus, qui potest esse ab alterutra , supplet etiam concursum alterius, ut patet in causis universalibus, maxime prima; ergo nequit tolli dependentia accidentis ad subjectum hoc modo, nisi suppleatur influxus subjecti in ipsum.
Deinde idem patet ratione, quia dependentia accidentis est per se; ergo quidquid repugnat ipsi, debet esse aequivalens quoad hoc, subjecto, alias non adveniret tanquam aliquid repugnans accidenti in subjecto, neque conservaret accidens seorsim a subjecto ; modus ergo hujus impossibilitatis esset praecise ex eo quod repugnaret accidens dependere a duabus causis totali bus simul, unde altera tollit influxum alterius, et adaequat tanquam aequivalens; sed id etiam non contingit in proposito.
Patet subsumptum, quae est principalis minor, quia nihil supplet concursum ad accidens, nisi subjectum, vel causa includens totum genus subjecti in alio genere, ut causa prima: unde tota natura non posset separare accidens in esse
permanenti a subjecto, alias non esset miraculum. Ratio est praedicta, quia nulla causa in natura includit genus subjecti praeter solam primam, quantum ad posse supplere ejus causalitatem.
Sed corpus Christi, ut contentum sub speciebus, non habet rationem subjecti et repugnat, ut habeat etiam de potentia absoluta, eo modo quo nunc est indivisibiliter, quia accidentia extensa nequeunt ut sic, convenire subjecto, nisi proportionato . tale enim non est corpus Christi.
Sed neque corpus Christi habet activitatem, aut actionem physicam, ut est sub Sacramento, quia sicut nequit propter modum essendi subjectum esse respectu actionis agentis naturalis extensi, sic etiam neque habere actionem propriam quae supponit modum quantitativum. Neque corpus Christi continet genus subjecti in seipso, sicut causa prima, aut supplere potest ejus influxum ; ergo unio ad corpus Christi, ut contenti, non repugnat inhaerentiae accidentium, ac proinde imaginaria est, neque salvat aliquid requisitum in hoc mysterio, et repugnat rationi naturali.
Dices cum adversariis, corpus Christi ut terminum per modum suppositi, terminare dependentiam accidentium. Contra in primis accidentia non sunt nata dependere a supposito extrinseco immediate, nec nata sunt referri ad suppositum nisi qua inhaerent, quia accidentis esse est inesse, id est, inhaerere; non autem subsistere, qui est modus essendi substantiae ; unde si separaretur forma substantialis panis, manerent accidentia uniformiter in forma, sicut nunc manent in quantitate, quamvis non esset suppositum (et sic anima in esse separato intelligit, quamvis non sit suppositum), ex eo praecise, quia accidentia non dicunt dependentiam ad suppositum, qua tale,
sed subjectum, qua tale, sed qua subjectum, ideoque nequit aliquod accidens uniri immediate hypostatice personae divinae, quanto minus creatae?
Sed dato etiam opposito, sic argumentor, nequeunt dependere a supposito nisi prius dependeant a subjecto, quia dependentia ad subjectum est immediata et demus dependere a supposito, haec dependentia est posterior inhaerentia, qua referuntur ad subjectum. Item corpus Christi nequit esse terminus essendi accidentium, nisi ut suppositum, vel ut subjectum ; neutrum ipsi convenit, qua est contentum hic per modum significati expressi, quamvis enim simul insit suppositum divinum, tamen accidentia non respiciunt illud, tanquam signatum formale suum; ergo, etc.
Deinde non evacuatur difficultas, quia accidentia corporea et extensa nequeunt dependere a supposito, nisi extenso, sicut exigunt etiam supposito, sicut exigunt etiam subjectum extensum,nihil horum est in proposito , ergo nulla oppositio ex natura rei inter inhaerentia m et unionem illam praetensam.
Et confirmatur totum, quia non major est repugnantia ex natura rei inter illam unionem et inhaerentiam ad subjectum remotum, quam inhaerentiam ad subjectum proximum, quod est quantitas. Sed reliquorum accidentium inhaerentia manet ad quantitatem, qua non obstante uniuntur corpori Christi; ergo inhaerentia illa ad subjectum remotum, nempe substantiae, non tollitur per repugnantiam naturalem ejus ad unionem praefatam. Haec ratio specialiter urget eos, qui dicunt inhaerentiam ad quantitatem et substantiam seu subjectum remotum esse eamdem de quo infra dicetur distinctione sequenti,
Aliis etiam rationibus impugnant moderni sententiam illam oppositam,
quae ad fundamenta incerta reducuntur ; haec nobis sufficiunt petita ex natura rei, et sufficit unicum illud, nempe mysterium reddi obscurum et difficile in ratione naturali sine fundamento, et dari haereticis occasionem cavillandi ; neque fundamentum ullum esse ex revelatis, aut ratione naturali, unde debeat sic explicari transubstantiatio, quia modus ille videtur impossibilis.
Tertia conclusio. Transubstantiatio non fit per novam conservationem corporis Christi, et substantialem. Haec est contra Gabrielem et Suarez. Probatur omnibus principiis, ex quibus apparet contradictio, quod idem effectus possit esse a duabus causis totalibus sic: Conservatio in re ipsa est continuata actio ; sicut ergo nequit dari duplex actio totalis respectu ejusdem effectus in esse, sic neque duplex conservatio. Sed corpus sive in se, sive in Sacramento non mutatur substantialiter ; ergo neque ejus conservatio. Patet minor, quia in Sacramento non recipit aliquod esse substantiale aut existentiam, neque in toto, neque in parte, neque in modo, alias non esset idem corpus in coelo et in Sacramento quoad substantialia, quod est falsum et contra veritatem mysterii, juxta illud hymni : se dat suis manibus.
Secundo, desinente corpore Christi simpliciter, ut in se est, desineret etiam in Sacramento ; ergo esse absolutum ejus idem est, ac proinde eadem conservatio, eadem existentia. Haec ratio saepius deducta est ex Philosophis ; unde ubi nullum est esse novum substantiale, non invenitur fundamentum, aut necessitas novae actionis substantialis aut conservationis. Dices, dari corpus Christi sub speciebus. Contra, esse et non esse praedicantur de substantia et quolibet absoluto in ordine ad se, non in ordine ad aliud, quia esse abstrahit a loco, qui est posterius, et a praesentia ad aliud ; ergo etiam conservatio. Deinde esse praesens speciebus non est praedicatum substantiale, sed accidentale ; ergo non infert conservationem novam substantialem, alias mutato loco et praesentia, mutaretur esse et conservatio, quod est inauditum. Deinde effectus ille praesentiae non exigit actionem superioris generis, quia est mere accidens ; ergo non substantialem novam, consequentia patet, quia actio specificatur a termino formali.
Tertio, corpus Christi penetrative positum cum alio in eodem loco, ut quando exivit de utero Virginis clauso, de sepulcro, ingressus est ad discipulos clauso ostio, penetravit caelum, non exigebat conservationem novam substantialem, sicut neque corpora Beatorum inquantum habent dotem penetrabilitatis ; ergo neque positum sub speciebus in Sacramento. Antecedens nemo negat, consequentia probatur, quia quantum est ex ratione loci et locati, major est repugnantia unum corpus penetrative poni cum alio in eodem loco quantitative, quam poni indivisibiliter corpus sub speciebus quanti talis; ergo illud magis argueret actionem substantialem quam hoc.
Dices, corpus penetrative positum ponitur secundum modum naturalem essendi, ac proinde non requiri novam conservationem: non ita in proposito. Contra, quantum ad priorem casum quoad praesentiam modus essendi est magis, vel aeque supernaturalis ob repugnantiam quantitatis et extensionis hinc et inde. Quantum ad secundum non est alius essendi modus supernaturalis, nisi quod tollatur extensio quae non est variatio secundum esse, sed respective ad locum, seu secundum principium essendi in loco, modo naturali quantitative: estque tantum variatio secundum accidens, ergo non infert mutalionena substantialem, neque actionem, magis quam prior modus.
Quarto, forma verborum non habet causalitatem physicam respectu corporis Christi, neque etiam species, sed tantum . moralem, ut suppono nunc ex tractatu de Sacramentis in genere in 1 . dist. ergo haec conservatio non est vi verborum, ut dicit illa sententia ; ergo neque ex alio principio. Probatur prima consequentia, quia illud ex vi verborum, vel denotat causam, a qua est conservatio physice ; et hoc non, quia verba non sunt, quando Christus ponitur sub speciebus , et talis actio verbis repugnat, quia tantum causant ex instituto, quod non est principium, aut modus causandi physice, cum sit denominatio adhaerens ex voluntate instituentis aut denominatio extrinseca, ut alii volunt aut intrinseca rationis.
Vel esse ex vi verborum, denotat hoc requiri ad veritatem formae, ut conservatio illa sit nova. Contra, ad veritatem formae non requiritur aliud, quam rem esse ut affirmat, hoc est, ut corpus, quod enuntiat esse praesens, sit praesens sacramentaliter. Sed hoc potest effici per adductionem, et unionem ad species accidentalem, quae dicitur praesentia sine nova actione substantiali: ergo, etc. Patet subsumptum, quia neque adductio, neque praesentia ad quam est sunt substantiales per modum actionis aut termini, ergo non arguunt actionem esse substantialem.
Confirmatur, prius natura est corpus Christi sub speciebus, quam conservatur sub ipsis, sed hoc esse est ex vi et causalitate seu efficacia verborum, quae nequit esse physica ; neque arguit actionem substantialem, aut productionem novam corporis Christi. Non creationem,quia supponit non esse simpliciter termini, non aliam ex subjecto praeexistente, quia haec repugnat, quia corpus includit primam ergo productio illa seu potius positio corporis sub speciebus ex vi verborum, non est substantialis productio ejus ; sed conservatio non excedit priorem actionem productivam, quia nulla est ratio excessus, imo destrueret mysterium, quia si essent alterius rationis, sequeretur corpus Christi permanenter habere aliud esse, et modum sub speciebus diversum ab eo, quem habet ex vi verborum, et consequenter contra Florentinum, quod verba hoc est, etc. non essent effectiva praesentiae sacramentalis ; ergo, etc.
Praeter haec adduci possunt superius exposita, quod neque hic modus habeat fundamentum ex auctoritate aut ratione, et reddit mysterium magis difficile et obscurum ; ergo non admittendus est.
Omnes praedictae sententiae fundantur in eo, quod putent transubstantiationem aliter non posse defendi aut explicari, et quod illi modi non involvant contradictionem. Ad hoc ex argumentis factis responsionem habent; ex sequenti patebit oppositum illius, nempe transubstantiationem salvari vere sine illis inventis ; quorum impugnatio legi potest apud Vasquez disput. 181.
Conclusio ergo Doctoris patet ex impugnatione praemissarum opinionum, quae contendunt transubstantiationem esse formaliter actionem et mutationem. De sententia autem propria non est locus ambigendi, aut eam declarandi aliter quam sonant verba ; dicit enim transubstantiationem esse conversionem totius substantiae in substantiam, et nihil aliud includere quam duos terminos cum ordine successionis ; ita declarat art. 1 . rationem nominis, ita art. 2. probat rei substratae possibilitatem, et art. 3. ex praedictis negat esse mutationem. In conclusione autem posita idem ipsum declarat, nihil admittens in transubstantiatione, nisi subjectum conversum et terminum in quem convertitur, et ordinem successionis unius ad aliud in esse hic.
Et infra quoest. 4. idem docet ostendens panem non annihilari, sed converti in corpus Christi ut hic, desinente pane ut hic, et non acquirente esse alibi. Dicit autem converti panem in corpus Christi ut hic, quo denotat hanc conversionem, quae est de facto, habere actionem adductivam concomitantem, in quo distinguitur ab aliis conversionibus substantialibus, quae fiunt per productionem termini. Quamvis autem requiratur illa praesentia per adductionem, non est terminus formalis conversionis, sed ipsum corpus, quia juxta superius determinata posset dari praesentia illa corporis ad accidentia, et substantiam panis, manente ipsa substantia panis, quo casu nulla fieret conversio.
Sicut autem conclusio haec sic explicata est antiquorum Theologorum, ita et veritatem mysterii, et proprietatem loquendi, quam servant Patres et Concilia, explicando naturam hujus conversionis, retinet; neque aliquid, quod rationi naturali repugnat, inducit, nec obscurat fidem, neque locum dat cavillationibus haereticorum. Sive enim per verbum transubstantiationis, quo utuntur Lateranense et Tridentinum, mysterium declaratur, recte declaratur per conversionem panis in corpus Christi cum ordine successionis termino ad quem ad terminum a quo, et nihil aliud exigitur.
Probatur ergo conclusio ex verbis Tridentini: Haec Synodus declarat per consecrationem panis et vinii conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi, etc. quae conversio convenienter et proprie a Sancta Catholica Ecclesia transubstantiatio est appellata, etc. Quibus verbis comparatur substantia panis ad substantiam corporis Christi, tanquam duo extrema, inter quae secundum substantiam intervenit conversio, ut una sit consequenter inter illos terminos, tanquam a quo et ad quem secundum substantiam ; ergo omnis actio seu mutatio, quae est ad panem, non qua convertitur secundum substantiam in corpus Christi, non spectat ad intrinsecam rationem conversionis; et similiter omnis actio et mutatio, quae est ad corpus Christi, non praecise qua est terminus ad quem conversionis, non est de ratione, aut de conceptu conversionis, quae est praecise inter utrumque terminum respective ad invicem et secundum substantiam. Praeter autem terminos, nihil dicit conversio, nisi ordinem inter ipsos terminos, quo unus transit in alium; hic autem ordo recte explicatur per ordinem successionis activae unius ad alterum, ergo nihil aliud significat transubstantiatio, nullumque praeterea respectum, aut modum aut mutationem includit intrinsece.
Neque aliter declarant Patres hoc mysterium, sive utantur verbo transmutandi, ut Cyrillus Ierosolymitanus Cateches. 4. Gregorius Nyssenus in orat. Cateches. cap. 37. et alii; sive verbo convertendi, ut Cyrillus Alexandrinus epistola ad Colossyrium, et alii; sive verbo vertendi, ut Damascenus lib. 4. cap. 14. sive faciendi, ut Tertullianus lib. 4. contra Marcionem, cap 40. Auctor serm. de Coena Domini apud Cyprianum et Liturgiae antiquae cum canone Latinae Ecclesiae; sive consecrandi, ut Ambrosius lib. 4. de Sacram. cap 4. quibus verbis consuescunt ubi Patres in hoc mysterio, ut denotant conversionem.
Sive autem hoc vel illo utantur, nihil aliud insinuant quam panem transmutari, converti, etc. in corpus Christi ; et ipsam factionem, versionem, conversionem, transmutationem, consecrationem, etc. expresse denotant esse inter hos terminos panem et corpus quoad substantiam utriusque, et consequenter nullum alium modum aut mutationem, quae non est inter hos terminos formaliter secundum esse substantiale utriusque respective ad successionem jam declaratam, exprimere vere, proprie, et in rigore naturam conversionis, ut traditur a Patribus.
Hinc respondetur in primis ad auctoritates Patrum, quos pro se adducit Suarez, qui propositam conclusionem declarant, nam quod mutatio panis et conversio fiat in corpus Christi, non denotat productionem, aut mutationem ullam substantialem in termino ad quem ; aut in ea versari ipsam conversionem, sed omnino oppositum colligitur. Si enim dicerent mutari corpus secundum substantiam aliquid faveret, sed e contra, cum dicant
3
mutari panem et vinum substantialiter in ipsum corpus et sanguinem Christi , et hoc affirmant de pane et vino, non autem de corpore, sequitur ex mente ipsorum non mutari corpus substantialiter. Vide Vasquez, qui minute ad singula respondet cap. 13. Fabrum, et Aretinum hic.
Objicit secundo, quod per solam actionem addiictivam non recte explicatur, quia per illam non fit transubstantiatio, sed translocatio. Respondetur concedendo antecedens, et negando consequentiam, quae infertur, nempe fieri per actionem substantialem.
Tertio objicit, actio conservans corpus Christi, ut in caelo, non est sufficiens ad conservandum illum in Sacramento, ergo requiritur nova actio substantialis ; patet antecedens, quia existit modo supernaturali ; unaquaeque autem res, ut conservetur sine modo naturali, majorem influxum requirit, ut est accidentis conservatio extra subjectum. Deinde ut Deus conservet materiam sine forma, aut substantiam materialem sine quantitate, et aliis accidentibus, necesse est ut mutet actionem conservativam.
Respondetur corpus Christi considerari dupliciter: primo, secundum esse substantiale ; secundo, secundum esse in loco et modum essendi, quae sunt accidentalia. Primo modo est eadem actio quoad substantiam, seu esse substantiale, quod non variatur in Sacramento, aut extra Sacramentum ; quoad esse locale non est eadem actio, sed requiritur adductio, vel quaecumque illa actio sit, aut appellatur, per quam habetur praesentia Christi sub speciebus, quam nos vocamus adductionem, quia per eam tantum recipitur esse in loco definitive modo sacramentali.
Exemplum hujus est, quia alia actione anima recipit esse substantiale, alia recipit esse in corpore, nempe mediante unione ; illa nu nquam variatur sive anima sit in corpore, sive extra ; corpus haec autem sic. Ratio est, quia variato accidente non variatur substantia, neque consequenter actio ad ipsam.
Ex quo patet ad argumentum, negando antecedens, loquendo de actione substantiali, imo oppositum absurdum est, sicut absurdum esset dicere, quod mutato loco naturali mutaretur substantia, aut actio conservativa ejus. Si intelligatur de actione non simpliciter conservativa, sed tantum in tali loco determinato, verum est: sicut locus est alius et alius, ita requirere aliam et aliam actionem, tam productivam quam conservativam. Negatur autem consequentia, quia est fallacia a secundum quid ad simpliciter in hac forma, quia non est eadem actio, qua conservatur in hoc loco et in illo: erga alia et alia substantialis. Negatur consequentia, quia ex mutatione et multiplicatione posterioris, non licet mutare, aut multiplicare prius, neque ex varietate actionis secundum esse accidentale et secundum quid, licet inferre actionem simpliciter, aut substantialem ad esse rei. Ad probationem antecedentis respondetur existere modo praeternaturali quoad esse secundum quid et accidentale, non autem quoad esse simpliciter et substantiale ; . unde sicut quoad hoc esse non variatur, sic etiam neque influxus in idem esse mutatur, licet mutetur secundum accidens utrumque, nempe esse in loco, et influxus secundum esse in loco. Ad exempla et rationem transeat pro nunc, de qua infra, et negatur paritas, quia nempe subjectum se habet ut prius, et tanquam per se causa accidentis ; ergo si eo subtracto varietur actio, qua suppleatur ejus influxus in accidens dependens, non sequitur in proposito idem, quia esse substantiale est prius ad esse in loco et causa, et subjectum ejus; neque dependet a loco, ac proinde non variatur in se substantialiter, quamvis locus aut modus essendi in ipso varietur. Alia exempla sunt etiam falsa, quia neque materia recipit suum esse substantiale a forma, sed a causa prima per creationem: neque substantia similiter dependet a quantitate, nisi secundum quid, nempe in ordine ad actionem et passionem tanquam dispositione requisita et in ordine ad locum. Alia etiam accidentia naturalia non influunt in esse subjecti, nisi ut sunt principia agendi et resistendi in ordine ad extrinsecum corruptivum.