IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolutio Doctoris continetur his dictis. Primum, non potest naturaliter ostendi dari fidem infusam, quia fide acquisita possumus assentiri omnibus articulis. Secundum, datur fides infusa. Ex Habac. 2. Matth. 8. 9. 17. Marc. 3. Luc. 7.1. Corinth. 13. Hebr. 11 Duo ultima loca affert Doct. num. 3 habetur Rom. 3. Gal. a. Ephes. 2. gratia salvati estis per fidem. Definitur in Milevit. can. 4 in Araus. II. cap. 25. Trid sess. 6. can. 3. et can. 6. 7. 8. Docent Patres, Caelestinus epist. ad Episcopos Gallis, cap. 8. et seqq, habetur tom. 1. Concil. August. lib. de nat. et gratia, cap 2. 3. 4, et de gratia et lib. cap. 3. Ambros. de vocatione Gent. cap. ult. Tertium, probabile est quod simul infunduntur fides, spes, charitas. Ita Doctor hic, elinfra dist. 36. art. 4.Vega7. in Trid. cap. 28. Durand. hic q. 6. Solo de nat. et gratia cap. 8. Piligianis 3. dist. 3 . art. 14. et habetur ex Trid. sess. 6. cap. 7. ubi dicitur haec tria simul infundi. Quartum, fides infusa ponitur non tantum propter gradum intensionis, sed propter assensum et certitudinem, quia nemo perfecte credit, et omnino firmiter ei, quem scit posse fallere vel falli, qualis est omnis homo. Objicit contra hoc. et non solvit, sed quasi dubius videtur, an fides infusa sit propter majorem certitudinem et firmitatem: id tamen expresse asserit quod 1.17. g Contra conclus. et quod 1. 14. ubi docet infusam non posse inclinare in falsum, et hic ad primum et quartum. Fallitur ergo Cajet. 2. 2 quaest. 4. art. 5. et alii putantes Scotum dicere posse infusam inclinare in falsum, merito reprehendendi errones quidam recentiores, qui in hoc Scotum, quem non viderunt, errare dicunt.
Ad quaestionem (a) tamen dico,quod oportet ponere fidem infusam propter auctoritatem Scripturae et Sanctorum ; sed non potest demonstrari fidem infusam inesse alicui, nisi praesupposita fide, quod velit credere Scripturae et Sanctis, sed infideli nunquam ostenderetur ; sed sicut credo Deum esse trinum et unum, ita credo me habere fidem infusam, qua hoc credo, et hoc a Deo, ut perficiat animam in actu primo, quia Dei est perfecte perficere quando perficit. Unde sicut quando sanat aliquem secundum corpus, perfecte sanat pro statu in quo est, ita etiam secundum animam : et quia in anima est imago Dei secundum tres potentias, quae deformata erant per peccatum, ideo Christus reformando, sicut perfecit voluntatem per charitatem, sic intellectum per fidem, quamvis voluntas possit diligere Deum clare visum ex parte objecti, non tamen eodem modo sine charitate et cum charitate, ideo non solum propter actum primum dat charitatem, sed propter secundum, ut sit perfectior et intensior actus diligendi ex potentia et charitate, quam ex potentia tantum, sicut patet lib. I . dist. 17. et similiter de fide suo modo, quia sicut charitas facit secundum actum perfectiorem, sic fides ; sed charitas ultra hoc facit acceptum actum suum, et actum cujuslibet alterius potentiae. Unde sicut dictum fuit ibi, si fieret una voluntas perfectissima, et non haberet charitatem, tanto magis deficeret a propria perfectione in actu secundo, quem posset habere secundum proportionem Geometricam, propter carentiam charitatis proportionatae potentiae, quanto magis excederet aliam voluntatem inferiorem in perfectione prima. Perficit igitur has potentias per habitus supernaturales in esse quodam supernaturali, sicut natae sunt etiam perfici naturaliter habitibus supernaturalibus.
Nec pono habitum fidei infusae solum propter gradum in actu, sed etiam propter assensum, quia assensus non est totaliter a voluntate. Aliqui enim sunt, qui vellent magis assentire, et tamen minus assentiunt, et ideo petebant Apostoli : Domine, adauge nobis fidem, Luc. 17. et in quadam collecta petitur augmentum ejus : Omnipotens sempiterne Deris, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum. Istud non oporteret petere, si totus assensus esset a voluntate ; nec fides excludit omnem dubitationem, sed dubitationem vincentem et trahentem in oppositum credibilis.
Quod autem requiratur fides infusa, non solum propter intensionem actus, sed etiam propter assensum et certitudinem, patet, quia hoc non potest esse a fide acquisita, scilicet firmus assensus, quia fide acquisita nullus credit alicui, nisi quem scit posse falli et fallere, licet credat ipsum non velle fallere. Sed nemo potest perfecte assentire dictis ejus, quem novit posse falli et fallere in his quae dicit, cujusmodi est quilibet homo, cui et non alii assentitur per fidem acquisitam propter veracitatem illius. Ex quo igitur ita est, oportet ponere fidem infusam propter firmum assensum, ut respiciat Deum pro objecto primo, de quo sicut de objecto formantur aliae veritates, quae continentur in articulis mediatius vel immediatius secundum quod ipsum sic vel sic respiciunt.
Contra hoc ultimum (b) sic: aut intelligis, quod per fidem infusam assentit quis firmiter, ita quod non possit non assentire vel dubitare de eo cui assentit ; aut quod assentit infallibiliter, id est, indeceptibiliter, ita quod non decipitur in suo assensu. Si primo modo, sic etiam est de fide acquisita, quia stante fide acquisita, et dum homo assentit per eam alicui objecto, non potest dubitare vel non assentire ; aliter de eodem objecto et sub eadem ratione esset fides, sive adhaesio et dubitatio, et ita opposita, quod est falsum ; igitur propter firmam adhaesionem non oportet ponere fidem infusam. Si secundo modo, id est, quod indeceptibiliter adhaeret, ef non fallitur adhaerendo per fidem infusam, potest autem falli per adhaesionem fidei acquisitae. Contra, decipi et non decipi, non est a parte habitus, nec a parte assensus quem facit, sed a parte objecti, secundum quod objectum, cui assentit, vere vel false prae sentatur habitui inclinanti ; sed in proposito uterque habitus inclinat naturaliter, et per modum naturae praebet assensum ; sed error in assensu est a parte objecti sic vel sic occurrentis, sicut habitus principiorum inclinat a parte sui naturaliter inverum,etsi sitdeceptio, hoc est, ex objectis falso occurrentibus et pre sentatis intellectui ; ideo non est cetior quantum ad non decipi fides ic fusa quam acquisita.
Dico tunc, quod fides infusa est propter actum primum, et proph perfectionem gradus actus secund quem gradum non posset habere intelleclus cum fide acquisita solun et si propter aliquam certitudinem majorem velitis dicere, solvatis argumentum factum, quod non.