Deinde cum dicit, custodit dominus ostendit quomodo liberat eos, ne succumbant.
Dicit ergo, custodit dominus omnia ossa eorum.
Sicut visus est in oculo, ita in ossibus et nervis est fortitudo: et ideo, sicut visus signatur per oculum, ita fortitudo et virtus per ossa: quia sicut per ossa sustentatur corpus, ita per virtutes sustentatur vita humana: in futuro ergo liberabit totaliter, sed interim custodit ossa, idest virtutes, quae magis proficiunt in infirmitate. Vel per ossa viri perfecti intelliguntur, quos dominus custodiet: Ezech. 37: haec dicit dominus deus his ossibus: ecce ego intromittam spiritum in vos, et vivetis, et dabo super vos carnes. Unum ex his non conteretur, quia in tribulationibus nulla virtus hominis deficit, quem deus custodit. Non enim deficiebat caritas in sanctis per odium, quia pro persequentibus orabant; non mansuetudo per iram, quia non murmur resonabat: non patientia per injustitiam, immo in patientia sua possidebant animas suas. Et ideo dicitur de agno paschali, os non confringetis ex eo, Exod. 12. Ps. 36: cum ceciderit, non collidetur. Vel, unum ex his, scilicet praedestinatis. Jo. 17: nemo ex his periit nisi filius perditionis.