CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Pro intelligentia tituli quaestionis praemitto aliqua.
Primo, quod differentia est inter rationem formalem gignendi et causam gignentem, quia primum dicitur principium quo suppositum vel singulare gignit ; secundum dicit principium quod. Exemplum : Ignis calore calefacit, calor est ratio formalis calefaciendi, et dicitur principium quo. Ignis vero est causa calefaciens, et dicitur principium quod.
Secundum, pars intellectiva proprie sumpta tantum includit intellectum agentem et intellectum possibilem. Potest ergo titulus quaestionis intelligi, an pars intellectiva, videlicet intellectus agens simul, et intellectus possibilis vel aliquid ejus, id est, vel solus intellectus agens, vel solus possibilis sit ratio formalis totalis gignendi notitiam actualem cujuscumque objecti perceptibilis a tali potentia ? Loquendo de intellectu existente in corpore proprie dicimus: an intellectus sit principium quo gignendi sive ratio formalis, et suppositum sit principium quod gignit, ut in quarto exponam dist. 12. Loquendo vero de intellectu etiam nostro separato, talis intellectus potest esse principium quod, ut patebit in 4. dist. 45. et in quodlib quaest. 9. et quaest. 14. Et sic patet titulus quaestionis.
(b) Primum argumentum, quo probatur animam non habere activitatem respectu intellectionis, fundatur super dictum Philosophi 2. de Anima, text. com. 52. Manifestum, inquit, igitur quod non actu, sed potentia tantum, unde non sentiunt, sicut combustibile non comburitur ipsum a seipso sine combustivo, combureret enim seipsum, et nihil indigeret actu ignem esse. Vult dicere quod si sensus esset activus, semper ageret sensationem absque quocumque extrinseco, sicut si combustibile esset combustivum, semper combureret seipsum. Et ibi Commentator : Sensus non est ex virtutibus activis quae agunt ex se, absque eo quod indigeant actione, quae provenit ab eis motore extrinseco ;sed quia sunt ex virtutibus passivis, quae indigent motore extrinseco, et ideo non sentiunt ex se, quemadmodum combustibile non comburitur ex se absque motore extrinseco, scilicet igne, et quemadmodum combustibile si esset combustibile ex se. Si tunc possibile esset ut combureretur, sine igne extrinseco existente in actu. Sic sensus si sentirent ex se secundum quod sunt virtutes activae, tunc possibile esset, ut sentirent absque extrinseco. Haec ille. Ergo si anima intellectiva esset activa respectu intellectionis semper intelligeret, et ita sine objecto, quia esset optime disposita in recipiendo.
(c) Secundo arguitur ex tertio de Anima, dicit enim Aristoteles sic: Et est intellectus hic quidem talis in omnia fieri, ille vero in omnia facere sicut habitus quidem, et sicut lumen quodam enim modo, et lumen facit potentia existentes colores actu colores. Et alia littera habet sic : Oportet igitur ut in ea, sci -licet anima, sit intellectus secundum quod efficitur omne, et loquitur de intellectu possibili. Et intellectus qui est intellectus secundum quod facit in ipsum intelligere omnia, et loquitur de intellectu agente. Expresse ergo habetur ab Aristotele quod intellectus possibilis sit tantum passivus, et hoc idem a Commentatore. Vide ibi.
(d) Tertio arguit sic, quia si esset activus, sequeretur quod omnes intellectiones essent ejusdem speciei ,quod est falsum. Probatur consequentia, quia actiones distinguuntur specie propter principia specie distincta ; sed intellectus unus et idem numero, si poneretur causa activa intellectionis, esset causa activa omnium, cum non sit major ratio de una quam de alia, et sic omnes intellectiones essent ejusdem speciei.