In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque ?
D. Thom. 3. p. q. 75. a. i. Richard. d. 10. a. 3. q. 1. Palod. hic q. 3. Major. 5. 1. a. 3. Gabr. q. 2: Dnrand. q. 2. et communis, excepto Duranti. affirmant. Saar. 3. p. tom. 3. d. 50. s. 10. cum Durand. sentit.
(a)Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod quodlibet possit converti in quodlibet. Primo, quod creatura in Deitatem, quia non repugnat personae divinae terminare aliquam actionem realem, ut patet in incarnatione, cujus terminus erat Verbum ; ergo a simili in proposito.
Secundo sic, non repugnat naturae divinae terminare illam actionem, quae non requirit in termino mutabilitatem, possibilitatem, nec finitatem ; sed transubstantiatio est hujusmodi, quia non requirit terminum suum mutari, nec per consequens possibilitatem aliquam in termino ; nec requirit termino suo aliquid addi, et per consequens nec finitatem, nec oppositionem, vel componibilitatem ; ergo, etc. Major etiam confirmatur, quia non repugnat naturae divinae terminare intellectionem et volitionem, pro tanto quod illae actiones non requirunt mutationem, nec possibilitatem, nec limitationem in termino vel objecto.
Praeterea, quod quaelibet creatura possit converti in quamlibet, probatur, quia nulla creatura potest magis converti in unam quam in aliam, propter convenientiam termini a quo ad terminum ad quem, quia in ista conversione nulla requiritur convenientia alicujus subjecti communis manentis ; ergo quantumcumque aliqua creatura non conveniat cum alia, non minus est convertibilis in ipsam.
Oppositum, primo, quod nihil possit converti in naturam divinam, quia tunc natura divina posset converti in aliud, quia termini istius conversionis possunt mutuo esse termini; tunc etiam natura divina posset incipere esse alicubi, ubi prius non fuit, vel eo modo quo non fuit, quod videtur inconveniens.
Item, quod non quaelibet creatura in quamlibet, quia tunc posset converti quantitas panis in quantitatem corporis Christi, et per consequens corpus Christi quantum esset ubi prius panis fuit. Consequens impossibile est, quia tunc corpus majus esset in loco minori.
Item Augustinus 7. super Genes. ad litteram cap. 12. et Boetius lib. de duabus naturis, et una persona Christi, cap. 7. Nullo modo potest corpus converti in spiritum, nec e converso.
Item, tunc absolutum posset converti in respectivum, et per consequens respectus posset. per se esse sine fundamento et sine termino, sicut et absolutum conversum in ipsum; consequens est impossibile manifeste, quia contradictio est respectum esse sine fundamento et termino.