5. Quando ergo nos jubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et
coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi
modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem,
peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod
spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem
suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere,
audire, videre, et caetera, sed quod intelligat Deum, quod ad mentem proprie pertineat
1272D Edd.
pertineat. Aliquot vero Mss.,
pertinet. Forte melius.
, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare
utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid
sunt ista quae consideras? quid
1273 tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita
illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare.
Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris,
accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur
et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur?
Beati, ait,
mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Audio, credo, ut possum intelligo, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam
Scripturam:
Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9) ? Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritualem
autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno.
Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur
1273 Edd.,
inde dicitur. At Mss.,
indicitur.
quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo
et nomine ejus, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto?
Quoniam ecce, inquit,
qui longe faciunt se abs te, peribunt; sequitur,
Perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27) . Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen
non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur?
Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6) . Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod
non es. Es iniquus, esse debes justus: nunquam justitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in
corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare
1273 Reg. Ms.,
Confitere illam in corde tuo: ibi vult habitare, etc.
quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei;
qui tanto erat longe factus
1273 Quatuor Mss.:
Accedente ergo utcumque anima
humana, interior homo recreatur ad imaginem Dei: quia creatus ad imaginem Dei, tanto erat longe factus, etc.
, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus,
longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus.
Estote, ait,
sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45) . Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum
1273 Colb. Ms.,
amicum.
. Inquantum autem in te charitas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit
1274 usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit,
non super justos tantum, sed super justos et injustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in charitate, et
tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit
a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis
rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius
absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille
qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci
1274 Sic Mss. At Edd.,
luce.
cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus
ejus, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia
ejus attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1) . Quod autem Deus Pater, hoc Verbum
ejus et Sapientia ejus, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit
equidem non longe positum ab unoquoque nostrum:
in ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 27, 28) . Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?