Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Positis tribus rationibus pro utraque parte, ponit opinionem Henrici tribuentia totam activitatem respectu intellectionis ipsi ani mae, quam probat duobus locis Augustini, et quataor rationibus.
(a)In ista quaestione est una opinio, quae attribuit totam activitatem respectu intellectionis ipsi animae, et imponitur Augustino, qui dicit 12. super Genesim : Quod quia imago corporis est in spiritu, qui est praestantior corpore, ideo est praestantior imago corporis in spiritu, quam ipsum corpus in sua substantia; et sequitur, nec sane putandum est, facere aliquod corpus in spiritum, tanquam spiritus corpori facienti materiae vice subdatur. Omni enim modo praestantior est res quae facit illa re de qua facit, nec ullo modo praestantius est corpus spiritu, imo spiritus corpore. Quamvis ergo incipiat imago corporis esse in spiritu, tamen eadim imagine, non corpus in spiritu, sed spiritus in seipso facit celeritate mirabili: et sequitur, cujus imago mox, ut oculis visa fuerit in spiritu videntis, sine ullius puncti temporalis interpositione formatur.
Item 10. de Trinit. cap. 5. Anima convolvit et rapit imagines corporum factas in semetipsa et de semetipsa, dat enim eis formandis quiddam substantiae suae, servat autem aliquid, quo Ubere de talium imaginum specie judicet, hoc est,
mens, i id est, rationalis intelligentia, quae servatur ut judices. Nam illas animae partes, quae informantur corporum similitudinibus, etiam cum bestiis communes nos habere sentimus; igitur ipsa anima in se format imagines ipsorum cognitorum, ut dicit ista auctoritas et expressius praeallegata.
Pro ista opinione arguit per rationes sic : Effectus non excedit causam in perfectione, melius est autem omne vivum non vivente, secundum Augustinum de Civit. ergo operatio vitalis non potest esse, nisi a principio agendi vitali, vel vivo: istae operationes cognoscendi sunt operationes vitales, ergo sunt ab ipsa anima sicut a ratione gignendi.
Secundo sic, quanto forma est perfectior, tanto est actualior, et per consequens activior, quia activum esse convenit alicui inquantum est in actu; sed anima intellectiva inter omnes formas est actualissima, ergo maxime activa. Igitur se habet in ratione activi, et se sola seipsam movet in operatione sua, cum etiam hoc possint formae imperfectiores, sicut patet de formis elementorum et quorumdam mixtorum.
Tertio sic, Philosophus 2. Physic. et6 . Ethicor. et 9. Metaph. distinguit inter actionem et factionem, et vult quod actio proprie dicta manet in agente, sicut exemplificat ibi de speculatione: intellectio igitur proprie est operatio manens in agente; manet autem in parte intellectiva, ut dicit Philosophus 9. Metaph. ergo erit ab ea ut agente. Quarto, et est quasi idem, actio proprie dicta ut distinguitur contra factionem, denominat agens: intelligere autem denominat hominem secundum partem intellectivam ; ergo est active a parte intellectiva vel ab homine secundum partem intellectivam.