IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad secundum sic proceditur, etc. Haec quaestio ad faciliorem declarationem mysterii tractatur a Theologis. Resolutio ejus dependet ex quaestione praecedente, nam prout quisque sibi efformat naturam conversionis, eadem consequentia opinandi respondet ad quaestionem. Durandus consequenter ad dicta negat aliquid converti in aliud, nisi sit ens materiale, ita ut materia sit communis utrique termino. Hanc sententiam Durandi infra examinabimus quoest, sequenti. Paludanus hic quoest. 3. requirit necessario remanere aliquid commune utrique termino, saltem locum, et probabilius sentit non posse dari nisi in materialibus.
Alii, qui statuunt conversionem unius in aliud esse novam productionem aut conservationem termini ad quem, vel modum aliquem repugnantem termino a quo in esse, eodem modo philosophantur de possibilitate terminorum ejus, aut ipsa conversione inter terminos requiri illam capacitatem termini ad quem in esse, et repugnantiam utriusque termini ex natura rei in esse respectu communis manentis sub utroque: illud commune debent esse accidentia vel locus.
Vasquez disp. 184. cap. 2. duo asserit, nempe terminum a quo, qui convertitur necessario, esse sensibilem, vel habere accidentia sensibilia, quae demonstrari possunt per pronomen hic vel hoc demonstrativum. Inter substantias autem totales, de quarum conversione hic agitur, debet aliqua repugnantia esse, ita ut desitio unius sit ex positione alterius inquantum repugnat, cum autem in esse ipsorum non possit esse talis repugnantia, dicit requiri saltem in modo agendi causae, nempe Dei, nullus autem modus inferendi hanc repugnantiam potest esse in operatione Dei; nisi ut agit praecise mediantibus verbis per formam demonstrativam hoc, vel hic, etc. neque aliud instrumentum infert talem oppositionem ; ita ergo concludit, ita factam esse conversionem panis in corpus per formam verborum, ut alio modo de potentia absoluta fieri non possit.
Sed hic modus non videtur subsistere, imo plurimum repugnat principiis, quidquid enim sit, an verba causent physice conversionem ( quod Vasquez negat,ut supra vidimus, dist. 1. hujus quoest. 5. et 6. universim formas aut materias Sacramentorum physice non causare suum significatum ), nullo fundamento asseritur ad effectum suum proprium et supernaturalem, ad quem neque instrumentaliter physice potest creatura immediate agere vel disponere physice, ut supra quoest. 1. dist. 1. fusius probavimus omnipotentiam Dei limitari ad certum instrumentum, et maxime in proposito id verum est, quia haec conversio aequiparatur creationi, nisi exuperet ipsam creationem, quia creatio quandoque ad potentiam ordinariam Dei, ut est etiam causa prima in ordine naturalium agentium, spectat ; conversio autem totalis substantiae in aliam, non ita.
Unde primo patet falsitas hujus sententiae, quia neque verba influunt in conversionem physice, etiam per ipsum, neque influere possunt ; ergo conversio ut in re posita in fieri aut facto esse, non recipit modum a verbis, neque quoad limitationem ; neque sunt conditio agendi, neque principium etiam instrumentale physice agendi.
Conversio autem ut fit physice, debet . a causa, a qua fluit, et est, participare illum modum agendi seu actionis, ex quo sequitur repugnantia inter terminos quoad esse, cum nihil aliud sit, a quo illum participet, quia neque subjectum, neque termini, juxta sententiam auctoris, cum potius ipsi non dicant repugnantiam, nisi ut substant conversioni sic modificatae,
ut inferat repugnantiam terminorum in esse, quam ex se, alioquin non habent termini, ut idem fatetur.
Secundo, dato etiam quod verba influerent physice in conversionem, ille influxus est supernaturalis, ad quem assumuntur, ut sunt in potentia vere obedientiali, sed eamdem proportionem habent aliae res ; ergo assumi possunt, ut instramentum ejudem conversionis. Unde forma Sacramenti Eucharistiae, sicut signifleat effectum, ita et aliae formae Sacramentorum significant suos effectus, tamen effectus ipsorum poni posset sine ipsis, quia Deus posset instituere Sacramentum et significationem Baptismi, verbi gratia, in sola lotione ; ergo et instituere Sacramentum Eucharistiae sine ullis verbis, et facere conversionem, ut modo fit absque eisdem verbis.
Tertio, Sacramentum Eucharistiae est permanens, et reipsa corpus permanenter demonstratur per species ; ergo etiam conversio in fieri demonstrari poterit per species, sicut in facto esse, vel per aliud simile; ergo ad naturam demonstrationis non requiruntur verba, quasi aliter conversio in facto esse nequeat demonstrari. Conversionem autem in fieri non demonstrat ly hoc et hic, quia demonstrant corpus, ut praesens, et sanguinem, ut ut patet ex Tridentino et aliis, et de rigore significationis ; unde ut supra dist. 8. quoest. 2. dictum est, prius forma est practica et vera, ut instrumentum, seu signum practicum, quam ut speculative vera est: demonstrare autem competit ipsi ex significatione speculativa. Unde Trident. sess. 13. cap. 4. Quoniam autem Christus Redemptor corpus suum, id quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia fuit, idque nunc denuo Sancta hoec Synodus declarat, per consecrationem panis et viiii conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, etc.
Unde per hoc quod forma sit vera, et demonstret corpus Christi praesens, colligitur, tanquam ab effectu ad causam, per consecrationem fieri corpus praesens, et conversionem fieri; ergo sicut supponitur corpus praesens, et conversio facta ad veritatem formae et demonstrationis, sequitur quod forma prius sit consecrativa, et conversiva, quam vera, aut vere demonstrans. Et sicut optime Doctor loco citato, forma non ut vera, neque ut falsa, sed ut neutra est instrumentum murale consecrationis ; ergo etiam consecratio et conversio haec fieri posset simpliciter, et de potentia absoluta sine forma verborum et demonstratione, quae per eam importatur, quia haec fundatur in significatione practica formae ; ideoque Florentinum agens de causa effectiva Sacramenti exprimit significationem practicam formae, et non speculativam, utrumque vero Tridentinum, sed ita ut practica significatio sit prior, et causa veritatis speculativae, qua forma demonstrat vere jam corpus praesens. Sed de hoc infra quoest, sequenti. Idem auctor videtur in hoc consentire Doctori, qua dicit formam ut neutram esse instrumentum consecrationis, non qua veram aut falsam, ut patet in loco citato supra dist. 8. quoest. 2. et in comment.
Alii modi dicendi supra in priori comment. sunt rejecti in suo fundamento, quo statuunt naturam conversionis. Superest tantum, ut explicemus sententiam Doctoris.