IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet sciri posse arguitive inesse nobis fidem id est, habitum inclinantem in objectum inevidens, tanquam in verum, sed non potest quis scire inesse sibi fidem certam determinate inclinantem in verum, alioquin sciret objectum ejus esse verum, quod pro hoc statu est impossibile. Videtur Doctor in hac littera favere sententiae dicenti fidelem fide divina credere se habere fidem. quam tenent Cajet. 1. 2. q. 112. art. 5. Medina ibi q. 2. concl. 3. et favet Bannes 2. 2. q. 6. art. 2. d b. 2. et D. Thom. dicto art. 5. et 1. p. 87. art. 2. ad 1. expresse Soto in Apol. contra Cathar. cap. 5. et lib. 3. denatur cap. 10. Vasq. 1. 2. d. 201. cap. 2. quibus favet Doct, hic dicens : Sicut credo Deum esse trinum, ita credo me habere fidem infusam inclinantem in illud, propter hoc alias docui hanc partem. Sed Scotus, si attente legatur, tantum vult me credere mihi inesse fidem infusam, ut credere opponitur scire, quia tantum agit de hoc quod non scimus nos credere, sed tantum id credimus ; contra D. Bonav. hic dub. 4 Unde Quodl. 14. art. i. expresse docet fidelem fide divina non percipere se habere fidem, et est communis. Vide Vegam 9. in Trid. cap. 37. Valent. 3. tom. d. 1. q. 6. p. 1.
Sed quid dicis de fide infusa, (c) quod non possit demonstrari inesse, cum Augustinus 13. de Trin. cap. I . dicat, quod homo fidem suam tenet firmissima scientia et certissima ; eamque in se videt, clamatque conscientia, quia rerum absentium fides est praesens, et rerum, quae foris sunt; intus est fides, et rerum, quae non videntur, videtur fides.
Respondeo, quod accipiendo fidem prout dicit habitum generatum, inclinantem in aliquid non evidens ex se tanquam in verum, et hoc determinate, ut assentit illi tanquam vero, sic potest aliquis scire se habere fidem, generaliter loquendo de fide, sicut potest scire se habere scientiam, arguendo habitum esse in se ex ipsis actibus. Sed quod aliquis sciat, vel scire possit se habere fidem certam determinate inclinantem in verum, ita quod sciat fidem esse veram, et illud in quod inclinat esse verum, ita quod facit assentire vero, et non solum inclinat in aliquid tanquam verum secundum primum modum, sic nullus scire potest in hac vita, nisi reveletur sibi. Probatio hujus, quia non possum scire me assentire vero, nisi prius sciam esse verum illud cui assentio ; scire aliquem articulum esse verum impossibile est pro statu isto de lege communi ; ideo sicut credo Deum esse trinum et unum, et non scio, nec scire possum illud pro statu isto, sic credo me habere fidem infusam inclinantem in illud, sicut in verum, quod est in se ve rum.
Ad argumentum dico, quod Augustinus loquitur de scientia, non qua fides scitur actu secundo, sed actu primo, quia fides in anima, sicut et omnia quae sunt in anima, et ipsa anima, sunt praesentia in memoria, ita quod de illis, si respectu eorum posset exire in actum, haberet certam scientiam. Sed pro statu isto non potest habere actum secundum de fide secundo modo dicto supra, propter rationem tactam, ideo credo me habere fidem, qua assentio vero in se, sicut credo verum esse illud cui assentio. Ratio autem hujus est, quia anima intelligit cum phantasmate, et talium non sunt phantasmata in se.
Ad primum principale (d), antecedens est falsum ; licet enim fides acquisita sufficiat ad assensum et certitudinem actus, prout credere opponitur opinari, tamen non est ita perfecte certus, sicut cum fide infusa, nec esset actus ita intensus, nec sufficit in esse primo, quia fides acquisita non perficit animam ita perfecte, sicut infusa ; oportet igitur ponere utramque fidem.
Ad secundum (e), dico quod aliquis potest assentire per falsigraphum opposito conclusionis demonstrabilis propter apparentem syllogismum, sed nunquam firmiter, et tunc causa adhaesionis est apparentia syllogismi ; et causa prima deceptionis est defectus in forma, non in materia, quia tunc nunquam staret ad aliquod principium verum, sed iretur in infinitum in principiis.:
Sed cum dicitur (f), quod haeretici assentiunt falsis sine ratione, dico quod non est verum, quia nullus haereticus proprie loquendo (excludendo simpliciter infideles) est, qui non reputet se Christianum, et omnis talis errat male intelligendo aliquam auctoritatem Scripturae, et ex illo falso intellectu concludit conclusionem falsam, cui pertinaciter adhaeret ; sicut si aliquis male intelligendo illud Apostoli : Qui infirmus est olus manducet, ex hoc inferret anathema esse omnem infirmum aliud manducantem quam olus, nihil esset ad intellectum Apostoli, quia non loquitur de infirmitate corporali, sed spirituali in fide.
Ad aliud (g) concedo quod fides non corrumpitur in nobis effective, sed demeritorie. Et cum dicis, igitur per maximum demeritum: dico quod non, sed per illud, quod ex ratione sua opponitur fidei, cujusmodi est infidelitas, sive error circa credibilia.