Deinde cum dicit, redimet dominus, ostendit quomodo in his periculis liberantur boni. Et primo quomodo a peccatis praeteritis. Secundo quomodo proteguntur a futuris, ibi, et non delinquent.
Dicit ergo, redimet dominus animas servorum suorum.
Posset dici. Si mors peccatorum pessima est, cum nullus sic sit justus quod non peccet, ergo et ipsorum justorum mors est etiam pessima. Et ideo ad hoc excludendum dicit, redimet dominus animas servorum suorum. Redimet, inquam, pretio mortis suae: animas servorum suorum. Non dicit liberorum.
Illi enim sunt liberati, qui excutiunt a se jugum justitiae. Rom. 6: liberati a peccato, servi facti deo, habetis fructum etc.. Tales ergo qui de servis dei facti sunt liberi, non redimuntur; sed illi qui subduntur jugo dei, redimuntur a culpa et a poena pretioso christi sanguine. 1 Pet. 1: non corruptibilibus, argento vel auro, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Secundo ostendit, quomodo proteguntur a peccato futuro: quia non delinquent, idest non peccabunt ad mortem, omnes qui sperant in eo. In eo dicit, scilicet in domino; non in propria virtute, quia tales cadunt: unde Ps. 29: ego dixi in abundantia mea, idest in virtute mea, non movebor in aeternum. Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Sed qui sperant in domino, sicut ille qui dicebat, Sap. 8: scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi deus det: hic non delinquet, dum protectus a deo mortaliter non peccabit etc..