IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit quaestionem per duo dicta. Primum, repugnat Deum converti in creaturam, quia quoad esse vel non esse, nulli, nec sibi subest. Secundum, quaelibet creatura in quamlibet converti potest per rationem oppositam. Concordant D. Thom. 3. p. q. 75. a. 4. ad 3. ftichard. d. 10. a. 3. q. i. et communis, a qua recedit Suar. 3. tom. d. 50. s. 10. Intellige hanc conclus. cum Bassoli hic, modo una res creata non dependeat essentialiter ab altera, ut paternitas ab eo, qui est pater, et a filiatione, homo ab anima. Unum converti in aliud, secundum mentem Scotist. est tantum unum succedere alteri, in eadem praesentia adaequata vel inaedaquata, vel forte sine ulla mutatione in termino ad quem, si praeexistat. Vide Bassol. et Tartar. hic ; et late Lychet. et Tartar. quodl. 10. Fabrum, et alios recentiores hic.
(a) Haec quaestio, ut patet ex argumentis, continet duos articulos, scilicet de conversione Deitatis in creaturam, et creaturae in creaturam.
De primo dico, quod non ; et ratio tacta est in proeced, quoest, art. 2. conclus. 2. quia nihil potest converti, nec ut terminus a quo, nec ut terminus ad quem, nisi cujus esse et non esse totaliter subest virtuti convertentis: nihil autem intrinsecum Deo subest potentiae divinae, quia illa potentia non respicit pro objecto, nisi possibile; sed quidquid est Deo intrinsecum, est necesse esse.
De secundo (b) dico, quod quodlibet potest converti in quodlibet propter eamdem rationem, quia ut umque extremum in creaturis subest potentiae divinae, et quantum ad totale esse, et quantum ad totale non esse.
Ad (c) argumenta. Ad primum dico, quod Verbum esse incarnatum non dicit Verbum esse terminum alicujus actionis de genere Actionis. Et cum dicitur, quod Incarnatio terminatur ad personam Filii, dico quod unio illa (loquendo de unione quae importat relationem in natura humana) importat Verbum pro termino, quia in natura humana est respectus realis ad Verbum, et e converso, non nisi rationis ; sed terminus actionis de genere Actionis est aliquid, quod accipit esse per illam actionem ; haec autem est unio illa realis naturae humanae ad Verbum.
Et si arguitur, Filius Dei est incarnatus ; ergo est subjectum, vel terminus illius actionis, quia incarnari significat passionem, quam oportet ponere in subjecto, vel in termino.
Et praeterea cuilibet actioni respondet propria passio; tres personae incarnabant actione proprie dicta ; ergo quod respondet illi, est passio proprie dicta: hoc autem est incarnatum esse ; ergo, etc.
Ad primam dico, quod incarnatum esse est unitum esse carni in unitate personae, et hoc secundum quod unitum esse dicit relationem non realem, sed rationis tantum. Ad secundum dico, quod actioni Trinitatis correspondet aliqua passio realis: sed illius objectum est natura humana, et terminus est aliquid in natura humana, scilicet unio formalis naturae illius ad Verbum, ita quod unio Trinitatis, sive magis unitio, quae est actio Trinitatis, est ad unionem formalem naturae humanae ad Vernum, quae unio est realiter in natura humana.
Et cum dicitur, quod incarnatum esse dicit passionem, sicut incarnare
actionem, dico quod etsi incarnari, vel incarnatum grammatice importet passionem, propter modum significandi, non tamen realiter in illo de quo dicitur, sed tantum in alio quod connotat illi uniri: et illud aliud dicitur esse subjectum passionis importatae realiter per incarnari, quae scilicet correspondet illi actioni, quam importat in carnare.
Ad secundum dico, quod contra immutabilitatem, necessitatem et infinitatem cujuscumque est quod possit esse terminus alicujus actionis proprie dictae de genere Actionis. Et cum . probatur de actionibus intelligendi et volendi, dico quod hoc non est ad propositum, quia sicut dictum est in lib. 1. dist. 3. istae dicuntur actiones, quia operationes; nam per actiones de genere Actionis, aliquis terminus accipit esse simpliciter, si producitur, vel aliquo modo esse; per intellectionem autem objectum intellectum nullo modo accipit esse, imo praesupponitur omnino ipsi intellectioni, et hoc ideo, quia istae operationes, quae dicuntur actiones, sunt ultimi termini, non autem gratia aliorum terminorum.
Sed (d) adhuc restat dubium, an actio de genere Actionis requirat terminum mutari? Dico, quod non videtur facile quomodo actio de genere Actionis possit poni, per quam terminus non accipit esse, imo sicut ponitur talis actio in divinis, sicut per generationem activam Filius Dei accipit esse, si tamen actionem sic dictam possit aliquid terminare, et tamen nullo modo accipere esse ; dicetur in sequente quoest.
Ad argumenta in oppositum. Primum concedo. Ad secundum dico, quod etsi quantitas panis converteretur in quantitatem corporis Christi, non tamen propter hoc corpus esset hic, vel ejus quantitas, ex vi conversionis, sicut tactum est prius 1. quoest, d. 10. Et ad probationem illam supra tactam, sed non solutam, scilicet quod genitum est, ubi corruptum fuit, dico quod ideo ibi est, quia materia manet communis, quae in generatione non movetur localiter, et per consequens ibi recipit formam ubi est, et ex hoc genitum ex ipsa et forma, est ubi praefuit corruptum.
Contra, materia non est ratio essendi in loco localiter, sed quantitas; non autem manet eadem quantitas in generato et corrupto, nisi ut materia; ergo ipsa non est ratio quare genitum est, ubi praefuit corruptum. Dico, quod materia secundum se habet esse in loco definitive, sicut quaecumque substantia limitata; ipsa autem, ut sub quantitate, habet esse in loco circumscriptive: quia ergo manet definitive ubi prius fuit substantia, ideo ibi recipit formam, et ideo substantia genita ibi est, ubi praefuit substantia corrupta, et ubi definitive est substantia, ibi circumscriptive est ipsamet, ut quanta; et ideo sequitur quod genitum ut habens quantitatem ibi est circumscriptive, ubi fuit corruptum circumscriptive. Non tamen intelligendum est quod aliquando fuerit alicubi substantia hic vel ibi definitive, et non circumscriptive, quia nunquam fuit sine quantitate, quae erat ratio circumscribendi ; sed tamen non ponendo aliquam quantitatem manere eamdem, quod credo esse verius, non oportet ponere aliquid idem circumscriptive manens esse rationem essendi in eodem loco in genito et corrupto, sed sufficit materia remanens in loco definitive, ubi fuit corruptum.
Posset etiam dici, quod ubi agens invenit passum, ibi informat ipsum: sed agens in generando non transmutat localiter ; ergo informat ibi passum, et ubi passum informatur, ibi est compositum ex passo et forma inducta: ergo, etc. Concesso tamen secundum communem opinionem, quod ibi possit esse terminus conversionis, ubi praefuit conversum, dico quod debet intelligi ubi non praecise, sed vel sic, vel secundum partem; et sic, ubi praefuit panis, posset esse corpus Christi, ut quantum, vel praecise, vel sicut in parte sui ubi, ita quod pars esset ibi, et pars esset in ubi circumstante. Esto etiam quod teneretur illud principium aliquorum, quod terminus conversionis est, ubi praefuit conversum, non tamen erit ibi localiter. Et sic posset concedi, quod si quantitas esset primus terminus conversionis, esset ubi praefuit substantia panis, non tamen esset localiter; et hoc est argumentum contra aliam viam, quae ponit propter hoc quantitatem Christi non esse hic localiter, quia est secundus terminus, et non primus, quia esto quod esset primus, adhuc non esset ibi localiter necessario; ita enim posset iste modus separari a primo termino conversionis, sicut a secundo.
Ad tertium dicitur, quod Augustinus et Boetius loquuntur in comparatione ad potentiam creatam. Sed hoc nihil est, quia nulla virtus creata, potest quodcumque corpus convertere in quodcumque. Ideo dico aliter, quod quot sunt rationes repugnantiae, tot sunt rationes impossibilitatis; et aliqua illarum amota, est aliqua possibilitas quae prius non fuit, non quidem possibilitas simpliciter, sed ex parte illius ; verbi gratia, visus non potest recipere intellectionem, tum quia intellectio inextensa est, et visus extensus ; tum quia visus est cognoscens tantum aliquid sub ratione singularis, intellectus autem intelligit non praecise sub ratione singularis; tolle unam impossibilitatem, utpote si esset potentia, quae posset habere objectum sub ratione universalis, et cum remaneret alia ratio impossibilitatis, simpliciter esset impossibile hoc, sicut illud, et tamen diceretur hoc possibile respectu illius non simpliciter, sed quia illa ratio impossibilitatis ibi non est ratio impossibilitatis hic.
Ad propositum, omne corpus habet quamdam non repugnantiam, ut convertatur in corpus, puta quia habet materiam, quantitatem, et similes rationes concurrentes ad convertibilitatem; omnis spiritus habet oppositas rationes istis; ergo licet sit impossibile simpliciter corpus coeleste converti in elementare, isto modo quo impossibile est spiritui converti in ignem, quia respectu agentis cujuscumque creati utrumque est impossibile, respectu tamen agentis increati, sicut unum est possibile, ita et aliud: tamen istud dicitur possibile, et aliud impossibile, quia hic est aliqua ratio impossibilitatis, quae non est ibi.
Ad quartum dico, quod absolutum posset converti in respectivum, et e converso, sed non sequitur ultra, quod respectus esset sine fundamento et termino, quia terminus per conversionem acciperet esse eo modo quo potest habere esse; respectus autem non potest habere esse sine fundamento et termino.
Nec sequitur, si terminus a quo praefuit sine istis, ergo terminus ad quem potest esse sine istis, sicut nec in aliis, ubi terminus unus requirit aliqua ad sui esse, quae non requirit alius. Dico ergo, quod si in respectivum converteretur absolutum, ille respectus requireret fundamentum et terminum, et haberet ea, vel antiqua, quae praecesserunt conversionem, vel nova. Exemplum in aliis, non sequitur, lapis potest converti in scientiam, et e converso, lapis non informat aliquem intellectum, ergo nec scientia: quodcumque enim in aliquod convertatur, semper terminus habebit suum proprium modum existendi, sicut terminus a quo conversionis habuit ante conversionem suum proprium modum existendi.